Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 2003 - fasciculum 148
Romulus Magnus* (Pars 10)

.

*Friderici Dürrenmatt (1921-1990) Helvetii narratoris et comoediographi ingeniosi Romulus Magnus (Romulus der Grosse) comoedia historica fidei historicae contraria quattuor actibus scripta, anno 1948 primum acta, annis 1958 et 1964 retractata, anno 2000 a Nicolao Gross Germano Coreanensi in Latinum conversa.




Romulus:
Vos omnes estis sagulis nigris induti, ut animadverto. E locis sub lecto, sub pulvinari, in armariis sitis prorepsistis, ubi per dimidiam noctem degistis positionibus intricatissimis atque incommodissimis. Quem ad finem?

Vastum silentium.

Tullius Rotundus:
Tecum colloqui volumus, Imperator Romane.

Romulus:
Imperator nescivit lege aulica iis, qui cum eo sunt locuturi, praescripta esse exercitia gymnastica.

Surgit et utitur tintinnabulo

Romulus:
Pyrame! Achilles!

E recessu tremuli assiliunt Achilles et Pyramus vestibus dormitoriis et pileis laciniatis induti.

Achilles:
Mi Imperator!

Pyramus:
Maiestas!

Romulus:
Affer togam imperialem, Achilles, laurum imperialem, Pyrame!

Achilles eius umeris circumponit togam imperialem, Pyramus imponit coronam lauream.

Romulus:
Effer mensam et vinum, Achilles. Hoc momentum temporis est sollemne.

Achilles et Pyramus mensam ferunt dextrorsum.

Romulus:
Nunc iterum cubitum ite.

Pyramus et Achilles capita inclinant et maxime perturbati et territi exeunt per recessus mediam partem.

Romulus:
Imperator paratus est ad vos audiendos. Quid habetis dicendum?

Tullius Rotundus:
Reposcimus provincias

Mavors:
Legiones tuas.

Aemilianus:
Imperium.

Vastum silentium

Romulus:
Imperator non debet vobis rationem reddere.

Aemilianus:
Tu debes Romae rationem reddere.

Zeno Isaurus:
Tu debes praestare errores tuos coram historia.

Mavors:
Tu nixus es potestate nostra.

Romulus:
Non nixus sum potestate vestra. Si vestra ope expugnassem orbem terrarum, vobis liceret sic loqui, sed ego perdidi orbem terrarum, quem vos non peperatis. Quem edidi e manibus meis tamquam nummum detritum. Liber sum. Nulla iam ratio mihi est vobiscum. Vos nihil estis nisi tineae lumen meum circumsaltantes, nihil nisi umbrae, qui occident, si ego non iam luxero.

Coniurati ab eo ad parietem recedunt.

Romulus:
Nemini vestrum rationem reddere debeo nisi uni, quem nunc alloquar. Veni ad me, Aemiliane.

Aemilianus lente a sinistris ad eum it.

Romulus:
Te amo tamquam filium, Aemiliane. Te puto esse magno argumento ultimo contra eum afferendum, qui, ut ego, se non defendit, hominem, qui iterum iterumque dehonestatur, qui est potestatis victima milies inquinata. Quid postulas ab Imperatore tuo, Aemiliane?

Aemilianus:
Postulo a te responsum, Romule Imperator.

Romulus:
Quod responsum accipias.

Aemilianus:
Quid tu fecisti, ne populus tuus incideret in manum Germanorum?

Romulus:
Nihil.

Aemilianus:
Quid tu fecisti, ne Roma tam vehementer dehonestaretur quam ego?

Romulus:
Nihil.

Aemilianus:
Quamnam rationem reddes? Tu accusaris regni proditi.

Romulus:
Non ego prodidi regnum meum, Roma ipsa se prodidit. Quae noverat veritatem, sed elegit violentiam, noverat humanitatem, sed elegit tyrannidem. Quae bis se humiliavit: coram se ipsa coramque ceteris gentibus, quae in eius potestatem erant redactae. Tu stas ante thronum invisibilem, Aemiliane, ante thronum Imperatorum Romanorum, quorum ego ultimus sum. Vin’ tangam oculos tuos, ut videas istum thronum, istum montem calvariarum exstructarum, istaec flumina sanguinis, quae fumant in gradibus eius, istos Romanae potestatis cataractas aeternos? Quodnam expectas responsum de culmine aedificii Romanae historiae gigantei tibi dandum? Quid de vulneribus tuis dicat Imperator thronum insidens, qui superpositus est cadaveribus propriorum alienorumque filiorum et hecatombis victimarum, quae bellis in honorem, bestiis feris in delectationem Romanorum ante pedes eius congestae sunt? Roma debilitata est, anicula facta est vacillans, sed eius debita non persoluta sunt, eius scelera non sublata. Subito novum tempus appropinquat. Exsecrationes hominum a Romanis oppressorum expletae sunt. Arbor inutilis caedetur. Ascia stipiti apposita est. Germani venturi sunt. Nos effudimus sanguinem alienum, nunc debemus solvere sanguine proprio. Ne te avertas, Aemiliane. Ne recedas a maiestate mea, quae coram te surgit culpa praevetusta historiae nostrae superfusa, tuo corpore etiam terribilior. Agitur de iustitia, in quam propinavimus. Responde quaestioni meae: Estne nobis adhuc ius nos defendendi? Estne nobis adhuc ius pluris esse quam victimas?

Aemilianus tacet.

Romulus:
Taces.

Aemilianus lente redil ad eos, qui Imperatorem circumdant magno ambitu

Romulus:
Tu redis ad eos, qui media hac nocte ad me repserunt more furum. Sinceri simus. Ne minimum quidem mentiamur neve paululum dissimulemus. Scio, quid occultetis sub sagulis vestris nigris, qualia manubria circumplectantur manus vestrae. At vos erravistis. Credidistis vos inermem adituros esse, sed nunc ego in vos insilio brancis veritatis vosque apprehendo dentibus iustitiae. Non vos me aggredimini, sed ego vos aggredior, non ego accusor, sed ego vos accuso. Defendite vos! Nonne novistis, ante quem stetis? Ego conscius patriam funditus everti, quam vos defendere vultis. Ego frango glaciem, super quam vos itis, ego accendo radices vestras. Quid muti adhaerescitis cubiculi mei parietibus, vos viri luna hiemali pallidiores? Unum tantum habeo responsum vobis destinatum. Occidite me, si creditis me iniuste sentire, aut dedite vos Germanis, si verum est nobis deesse ius nosmet ipsos defendendi. Respondete mihi.

Illi tacent.

Romulus:
Respondete!

Tum Aemilianus pugionem raptim tollit.

Aemilianus:
Vivat Roma!

Omnes pugiones stringunt et progrediuntur in Romulum, qui animo remisso sedet immotus, supra caput eius pugiones inter se coniunguntur. Tum e recessu clamor summi terroris tollitur ingens et incredibilis: “Germani veniunt!” Omnes terrore Panico correpti rapidissime foras excurrunt, per fenestras, per ianuas. Imperator sedet animo nequaquam commoto. E recessu terrore pallentes veniunt Pyramus et Achilles.

Romulus:
Ubinam sunt Germani?

Pyramus:
Nolae sunt, Maiestas

Romulus:
Quidnam clamasti? Ergo cras demum aderunt. Volo nunc dormire.

Surgit.

Pyramus:
Ut iubes, Maiestas.

Ab eo accipit togam imperialem, coronam lauream, vestem dormitoriam. Romulus cubitum it. Stupefit.

Romulus:
Adhuc relictus est aliquis in lecto meo cubans, Achilles.

Famulus lucernam accendit.

Pyramus:
Qui est Spurius Titus Mamma, Maiestas. Qui ronchatur.

Romulus:
Deo gratias ago, quod nunc tandem dormit athleta. Sine eum cubare.

Trans illum lectum inscendit. Pyramus flando exstinguit lumina lucernae et cum Achille foras abit in tenebras.

Romulus:
Pyrame!

Pyramus:
Mi Imperator?

Romulus:
Si Germani advenerint, fac introeant.



Actus quartus


Mane, quod sequitur Idus Martias anni quadringentesimi septuagesimi sexti. Grapheum Imperatoris idem ac in actu primo. In pariete, supra ianuam, in recessu nulla iam imago ficta est nisi regis Romuli conditoris urbis Romae. Paucae supellectiles nunc sunt detritae, meliores omnes iam ablatae sunt. luxta ianuam stant Achilles et Pyramus et Imperatorem exspectant.

Achilles:
Hoc mane est pulchrum et recreabile.

Pyramus:
Non comprehendo hoc die, quo fere omnia pereunt, solem esse ortum.

Achilles:
Ne naturae quidem fides est.

Silentium.

Pyramus:
Per sexaginta annos sub undecim Imperatoribus serviimus civitati Romanae. Ratione historica non intellego, quare eadem nunc me vivo desinat exstare.

Achilles:
Equidem lavo manus meas innocens a sanguine eius. Semper enim fui camerarius perfectus.

Pyramus:
Nos omni ratione fuimus unicae columnae potestatis imperialis vere stabiles.

Achilles:
Si nos abdicaverimus, licebit dicere: Nunc finita est aetas antiqua!

Silentium.

Pyramus:
Finge animo tempus venturum esse, quo homines non iam loquantur Latine et Graece, sed linguis tam intolerabilibus quam ista Germanica!

Achilles:
Finge animo regulos Germanicos et Sinenses et *Caffares Zuluani capturos esse gubernaculum orbis terrarum regendi, qui milies tanto minus quam nos eruditi sunt! Arma virumque cano - totum Vergilium memoriter teneo.





Index verborum rariorum recentiorumve

Comoediae pars 1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera