Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 2001 - fasciculum 140
Romulus Magnus* (Pars 2)

.

*Friderici Dürrenmatt (1921-1990) Helvetii narratoris et comoediographi ingeniosi Romulus Magnus (Romulus der Grosse) comoedia historica fidei historicae contraria quattuor actibus scripta, anno 1948 primum acta, annis 1958 et 1964 retractata, anno 2000 a Nicolao Gross Germano Coreanensi in Latinum conversa.


Administer rerum domesticarum mentis non iam compos est.

Tullius Rotundus:
Maiestas! Agitur de nuntio, quo convertitur orbis terrarum!

Romulus:
Nuntiis numquam convertitur orbis terrarum. Quod fit factis, quae non iam possumus mutare, quia iam facta sunt, cum accipiuntur. Nuntiis nihil fit nisi homines excitantur, itaque oportet quantum possunt iisdem desuescant.

Tullius Rotundus animo perturbato caput inclinat et exit sinistrorsum. Pyramus Romulo apponit magnum assum bovinum.

Achilles:
En Apollyona mercatorem imaginum fictarum.

A sinistris venit Apollyon mercator imaginum fictarum, Graeco more eleganti vestitus. Dorsum flectit.

Apollyon:
Maiestas.

Romulus:
Per tres hebdomadas te exspectavi, Apollyon mercator imagi-num fictarum.

Apollyon:
Ignoscat mihi Maiestas tua, Alexandriae particeps fui auctionis.

Romulus:
Tune praefers auctionem Alexandrinam concursui creditorum Imperii Romani?

Apollyon:
Negotia, Maiestas, negotia.

Romulus:
Licet sint. Nonne contentus fuisti imaginibus fictis, quas tibi vendidi? Ipsa Ciceronis imago erat pretiosissima.

Apollyon:
Res vere extraordinaria, Maiestas. Potui quingentas imagines gypso expressas mittere ad gymnasia, quae nunc conduntur ubique in silvis Germanicis.

Romulus:
Per Deum, Apollyon, num Germani erudiuntur?

Apollyon:
Lumen rationis non potest impediri. Germani si patriam suam ad cultum civilem redegerint, non iam invadent in Imperium Romanum.

Maiestas dissecat assum bovinum.

Romulus:
Germani si venerint in Italiam et Galliam, a nobis erudientur, si in Germania manserint, se ipsos erudient, quod puto fore formidabile. Heus vin’ emere statuas reliquas an non?

Mercator imaginum circumspectat.

Apollyon:
Quae iterum mihi subtiliter perquirendae sunt, Maiestas. Dubium esse videtur nonnullarum genus fingendi.

Romulus:
Omnis imago tali genere ficta est, quali digna est. Achilles, da scalam Apollyoni.

Achilles mercatori imaginum tradit parvam scalam, quam Graecus ascendit, ut nunc, dum fient sequentia, versetur in imaginibus perquirendis, mox in scala, mox descendens et scalam promovens. A dextris venit lulia Imperatrix.

lulia:
Romule!

Romulus:
Cara uxor?

lulia:
Utinam ne hoc saltim momento ientares!

Maiestas deponit cultrum et fuscinulam.

Romulus:
Si vis, mea lulia.

lulia:
Valde sollicitor, Romule. Aebius domicurius superior me certiorem fecit aliquem nuntium allatum esse terribilem. Non ita quidem confido Aebio, quippe qui sit Germanus, proprio nomine Aebi -

Romulus:
Aebius est unicus homo, qui sciat profluenter loqui omnibus linguis mundanis, Latina et Graeca et Hebraica et Germanica et Sinica, quamquam equidem confiteor Germanicam et Sinicam mihi videri eandem esse linguam. Sed quacumque ratione, Aebius est tam eruditus quam nullus usquam Romanus esse potest.

lulia:
Videris esse prorsus germanophilus, Romule.

Romulus:
Gerrae, illos longe non tam vehementer diligo quam meas gallinas.

lulia:
Romule!

Romulus:
Affer uxoris meae escaria et Odoaceri ovum primum, Pyrame.

lulia:
Recorderis, quaeso, cor meum aegrotum esse.

Romulus:
Ergo considas et comedas.

Imperatrix gemens a sinistris considit ad mensam.

lulia:
Nonne nunc tandem vis mihi afferre nuntium terribilem?

Romulus:
Quem ignoro. Nuntius citatissimus, qui eum attulit, dormit.

lulia:
Ergo fac ut excitetur!

Romulus:
Recordare cor tuum, cara uxor.

lulia:
Mater patriae ut sum…

Romulus:
Pater patriae ut ego sum fortasse sum Romae Imperator ultimus, ut iam hac de causa in historia mundi mihi sit locus satis desperatus. Quaecumque erunt facta, mihi non ita bene evadent. Unica tantum gloriola nolo deprivari: Ne dicar me umquam sine necessitate perturbasse hominem dormientem.

A sinistris venit Rea principissa.

Rea:
Salvus sis, pater.

Romulus:
Salva sis, mea filia.

Rea:
Bene dormivisti?

Romulus:
Ex quo sum Imperator, semper bene dormio.

Rea a dextris considit ad mensam.

Romulus:
Pyrame, affer escaria principissae et Odoaceri ovum secundum.

Rea:
Oh, Odoacerus peperit ovum secundum?

Romulus:
Germanus ut est, semper parit. Vin’ pernam?

Rea:
Nolo.

Romulus:
Nonne assum frigidum?

Rea:
Non.

Romulus:
An pisciculum?

Rea:
Etiam nolo.

Romulus:
An vinum asparagi?

Ei frons caperat.

Rea:
Nolo, pater.

Romulus:
Ex quo a Phylace histrione institueris tragoediis, cibos soles fastidire. Quibusnam verbis studes ediscendis?

Rea:
Lamentis Antigonae moriturae.

Romulus:
Noli studere his verbis vetustis et tristibus, exerce comoediam, quae magis decet nos.

Imperatrix indignatur.

lulia:
Romule, bene scis talia non decere puellam, cuius sponsus e tribus annis tabescat captivus Germanorum.

Romulus:
Quiescas, uxor. Qui decoxit tam flebiliter quam nos, nihil intellegit nisi comoedias.

Achilles:
Mavors administer belli gerendi rogat, ut sibi liceat colloqui cum Maiestate tua. Agi de re urgentissima.

Romulus:
Mirum est, quod administer belli gerendi non nuntiatur nisi ego loquor de litteratura. Veniat si sumpsero cibos matutinos.

lulia:
Nuntia administro belli gerendi familiam imperatoriam gaudere, quod eum visura sit, Achilles.

Achilles dorsum incurvat et abit sinistrorsum. Maiestas mappa os deterget.

Romulus:
Nimis bellicosa es, cara uxor.

A sinistris venit administer belli gerendi, dorsum incurvat.

Mavors:
Maiestas.

Romulus:
Mirum est, quam pallidi hodie sint magistratus mei aulici. Quod vidi iam in administro rerum domesticarum. Quid vis, Mavors?

Mavors:
Cum sim administer belli Germanici rationem praestans, flagi-to, ut Maiestas tua statim recipiat Spurium Titum Mammam praefectum equitum.

Romulus:
Num ille athleta etiamnunc nondum dormit?

Mavors:
Dedecet militem dormire, si scit Imperatorem esse in angustiis.

Romulus:
Ehen iam molestor praefectis nimium officiosis.

Imperator surgit.

lulia:
Romulus?

Romulus:
Cara lulia?

lulia:
Mox recipies Spurium Titum Mammam.

Pyramus Imperatoris auribus aliquid insusurrat.

Romulus:
Hoc omnino non necesse est, uxor. Odoacer princeps Germanorum Ticinum expugnavit, nam gallina ab eodem appellata tria ova peperit, ut modo mihi nuntiatumst. Nisi res tanta saltim ratione inter se congruunt, ordo mundi prorsus non exstat.

Ceteri consternati sunt.

Rea:
Mi pater!

lulia:
Hoc non verumst!

Mavors militari more consistit.

Mavors:
Doleo hoc verum esse, Maiestas. Ticinum cecidit. Romani passi sunt cladem suae historiae omnium amarissimam. Praefectus tradidit ducis militum Orestis verba ultima, qui cum toto exercitu captus est a Germanis.

Romulus:
Novi ducum meorum verba ultima, antequam a Germanis captantur: ‘Dum vivet vena in nobis, nemo cedet.’ Quod eorum nemo non dixit. Administer belli, nuntia praefecto equitum, ut nunc tandem cubitum eat.

Mavors mutus dorsum inclinat et exit sinistrorsum.

lulia:
Tibi aliquid agendumst! Romule, tibi statim aliquid agendumst, ne pereamus!

Romulus:
Hodie post meridiem militibus meis edictum disponam.

lulia:
Legionarii tui ad unum omnes transfugerunt ad Germanos.

Romulus:
Belle. Si ita, curabo nuntium de valetudine mea promulgandum.

lulia:
Hoc non proderit!

Romulus:
Quidnam plura faciam quam ut Imperium gubernem, cara uxor.

Apollyon de scala descendit, Imperatori appropinquat et imaginem fictam ostendit.

Apollyon:
Pro hac imagine Ovidii tres nummos aureos tibi praebeo, Maiestas.

Romulus:
Quattuor. Ovidius enim fuit poeta magnus.

lulia:
Quisnam est iste, Romule?

Romulus:
Hic est Apollyon Syracusanus mercator artificiorum, cui vendo imagines meas fictas.

lulia:
Optimos Romanae historiae poetas, viros doctos politicosve cave ne profundas!

Romulus:
Divendimus.

lulia:
Recordare praeter has imagines fictas a patre meo Valentiano nihil tibi relictum.

Romulus:
Tu quoque mihi relicta es, cara uxor.

Rea:
Non iam patior!

Ea surgit.

lulia:
Rea!

Rea:
Ibo Antigonam recitatum.

Exit dextrorsum.

lulia:
Vide filiam quoque tuam te non iam intellegere!

Romulus:
Quod effectum est sola institutione dramatica.

Apollyon:
Tribus nummis aureis et sex sestertiis. Ultra haec nihil offeram, Maiestas.

Romulus:
Sume etiam alias imagines. Summatim computabimus.

Apollyon iterum scalam ascendit. A sinistris administer rerum domesticarum praeceps incurrit.

Tullius Rotundus:
Maiestas!

Romulus:
Quid iterum vis, Tulli Rotunde?

Tullius Rotundus:
Zeno Isaurus Imperator Imperii Romanorum orientalis, asylum petit.

Romulus:
Zenon Isaurus? Ne is quidem securus est sua Constantinopoli versans?

Tullius Rotundus:
Nemo iam securus est in hoc mundo.

Romulus:
Ubinam est ille?

Tullius Rotundus:
In procoetone.

Romulus:
Num secum attulit Sulphuridem Phosphoridemque camerarios suos?

Tullius Rotundus:
Praeter eos nemo cum Zenone fugere potuit.

Romulus:
Si Sulphurides atque Phosphorides foris manserint, Zenoni licebit intrare. Camerarii enim Byzantini nimium dediti sunt formulis sollemnibus.

Tullius Rotundus:
Ut iubes, mi Imperator.

A sinistris Zeno Isaurus Imperator praeceps incurrit, veste multo pretiosiore et elegantiore indutus quam collega Romae occidentalis. Ambo camerarii, qui ad ianuam apparent lamentantes, a Pyramo et Achille ultimo momento temporis foras urgentur.

Zeno Isaurus:
Salutem tibi dico, frater Imperator excelse.

Romulus:
Salve.

Zeno Isaurus:
Salutem tibi dico, soror Imperatrix excelsa!

lulia:
Salutem tibi dico, frater Imperator excelse.

Inter se amplectuntur. Zeno procumbit more Imperatoris Romae orientalis asylum petentis.



Index verborum rariorum recentiorumve

Comoediae pars 1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera