RUMOR VARIUS
|
|
Anno 2001 - fasciculum 141
Romulus Magnus* (Pars 3)
. *Friderici Dürrenmatt (1921-1990) Helvetii narratoris et comoediographi ingeniosi Romulus Magnus (Romulus der Grosse) comoedia historica fidei historicae contraria quattuor actibus scripta, anno 1948 primum acta, annis 1958 et 1964 retractata, anno 2000 a Nicolao Gross Germano Coreanensi in Latinum conversa. Zeno Isaurus: Auxilium rogo, o sol universi – Romulus: Non postulo, ut recites versus procul dubio numerosos, quos ut recitet Imperator asylum petens praescribitur lege Aulae Byzantinae. Zeno Isaurus: Nolo laedere animos camerariorum. Romulus: Quos non sivi intrare. Zeno Isaurus: Omnino non? Romulus: Omnino non. Zeno Isaurus: Bellissime. Si camerarii mei me non vident, hodie per exceptionem non recitabo formulam praescriptam. Lassatus enim sum. Ex quo Constantinopolin reliqueram, duo milia versuum, qui incipiunt a verbis „Auxilium rogo“ circiter ter in die mihi recitandi fuerunt coram quibuslibet viris politicis. Vox mea est consumpta. Romulus: Considas. Zeno Isaurus: Magnas gratias ago. Zeno animo levato ad mensam considit. Pyramus cibos apponit. Pyramus: Nihil iam habemus nisi ovum Domitiani. Romulus: Quod ovum huic casui haud ineptumst. Zeno Isaurus: Scilicet nos ex septem annis bellum inter nos gerere. Nulla re nisi communi periculo Germanico prohibitum est, ne exercitus nostri vehementius inter se colliderentur. Aliquatenus incertus est, quid dicat. Romulus: Nosne bellum gerimus? Quod nesciveram. Zeno Isaurus: At Dalmatiam tibi abstuli. Romulus: Eamne possederam? Zeno Isaurus: Quae tibi addicta erat divisione Imperii praeterita. Romulus: Ut dicam inter nos Imperatores: Iam pridem non intellego, quid fiat de Imperio regendo. Curnam tibi relinquenda fuit Constantinopolis? Zeno Isaurus: Verina socrus mea cum Germanis coniuncta me fugavit. Romulus: Mirum. Cum Germanis steteras bellissime. Zeno Isaurus: Romule! Zenonis animus laesus est. Romulus: Cum iis te coniunxeras, ut filio tuo proprio imperium adimeres, quantum certior factus sum de rationibus throni Byzantini intricatissimis. lulia: Romule! Zeno Isaurus: Germani regna nostra inundant. Aggeres plus minusve sunt infrac-ti. Non iam possumus incedere agminibus divisis. Desinamus unum de altero inaniter suspicari. Oportet nunc servemus nostrum cultum civilem. Romulus: Quatenus? Num cultus civilis est res, quae potest servari? Interim mercator artificiorum Imperatori appropinquavit cum nonnullis imaginibus fictis. Apollyon: Pro ambobus Gracchis et Pompeio et Scipione et Catone tibi praebeo duos nummos aureos et octo sestertios. Romulus: Tres nummos aureos. Apollyon: Bene, si licet assumere Marium et Sullam. Denuo scalam ascendit. lulia: Romule, postulo, ut actutum amittas istum propolam rerum antiquarum. Romulus: Hoc licet nullo modo, lulia. Nondum soluta est pecunia pro pabulo gallinarum. Zeno Isaurus: Stupeo. Hoc loco nondum satis cognitum esse videtur, Germanismus quam periculosus sit universo orbi terrarum. Zeno digitis mensam compulsat. lulia: Hoc ego quoque dictabam. Zeno Isaurus: Germani non ea causa tantum profecerunt, quia nos superant armis et commeatu. Oportet hanc rem subtilius considerare. Urbes nos-trae se dedunt, milites nostri transfugiunt, populi nostri nobis non iam confidunt, quia nos ipsimet de nobis dubitamus. Oportet animos colligamus, Romule, recordemur veterem magnitudinem nostram, in memoriam revocemus Caesarem, Augustum, Traianum, Constantinum, nisi fidem habuerimus auctoritatis nostrae mundanae, peribimus. Romulus: Ergo, bene. Fidem habeamus. Tacent. Sedent situ credulo. Zeno Isaurus: Tun’ fidem habes? Paululum incertus est. Romulus: Firmissimam. Zeno Isaurus: Veteris magnitudinis nostrae? Romulus: Veteris magnitudinis nostrae. Zeno Isaurus: Missionis nostrae historicae? Romulus: Missionis nostrae historicae. Zeno Isaurus: Quid de te, lulia Imperatrix? lulia: Ego semper fidem habui. Zenonis animus levatus est. Zeno Isaurus: Animi vestri nonne mirabiliter efferuntur? Sentio prorsus affectum favorabilem animorum hic versantium. Heus, hoc fuit urgentissimum! Omnes tres sedent fidem habentes. Romulus: Quid nunc? Zeno Isaurus: Quid dicis hoc? Romulus: Nunc fidem habemus. Zeno Isaurus: Hoc est caput rei. Romulus: Quid nunc faciendumst? Zeno Isaurus: Hoc non multum valet. Romulus: Est aliquid faciendum, si sumus hac inclinatione animorum. Zeno Isaurus: Quod fit sua sponte. Invenienda est idea tantum, quam opponere possumus Germanorum tritis verbis commendativis, quae sunt: «Libertati et condicioni servili». Propono, ut nos commendemus: «Servituti et Deo!» Romulus: Nescio. Mihi magis placet commendatio practica, quae ad effectum potest adduci, velut: «Gallinis alendis et agris colendis.» lulia: Romule! Mavors a sinistris praeceps incurrit. Sui non compos est. Mavors: Germani iter faciunt Romam! Zeno et lulia territi prosiliunt. Zeno Isaurus: Quando proxima navis proficiscetur in Aethiopiam? Romulus: Ibinam quid vis? Zeno Isaurus: Asylum petam ab Imperatore Aethiopiae. Ex Aethiopia enim pertinaciter pergam contra Germanismum pugnare. Imperatrix paulatim animum colligit. lulia: Romule, Germani cum iter faciant Romam, tu pergis ientare. Maiestas surgit sollemniter. Romulus: Quod est privilegium virorum politicorum. Mavors, auctoritatem tuam augebo munere mariscalci imperialis. Mavors: Servabo Romam, o Imperator! In genu procumbit gladiumque vibrat. Romulus: Sane id mihi restat mali. Iterum considit. Mavors: Nil iuvabit nos nisi belli paratio universa! Surgit animo prompto. Romulus: Nequaquam. Bellum enim scelus est, ex illo iam tempore, quo fustis inventus est. Nunc autem si bellum paramus ratione universali, idem prorsus fit ineptum. Dabo tibi quinquaginta praetorianos satellites meos, mariscalce imperialis. Mavors: Maiestas! Odoacer exercitum habet centum milium Germanorum bene armatorum! Romulus: Quo maior est dux militaris, eo paucioribus eget copiis. Mavors salutat militanter et exit sinistrorsum. Interim Apollyon media excepta sustulit omnes imagines fictas. Apollyon: Pro omni ista congerie tibi dabo decem nummos aureos. Romulus: De Romae viris maximis reverentius loquere, Apollyon, te amabo. Apollyon: Verbo ‘congeriei’ has imagines relictas tantum appello neque ullo modo iudico de Romanorum rebus gestis. Unam imaginem fictam relinquam. Qua exhibetur rex Romulus. Numerat decem nummos aureos. Romulus: At hic rex mei nominis condidit Romam! Apollyon: At haec imago fabricata est a tirone, Maiestas. Interim Imperator Romae orientalis factus est impatiens. Zeno Isaurus: Me nondum introduxisti apud hunc Dominum, Romule. Romulus: Hic est Imperator Romae orientalis, Zeno Isaurus, Apollyon. Apollyon: Maiestas. Caput inclinat animo frigido. Zeno Isaurus: Visas, quaeso, insulam Patmon, quae mihi fidem servavit, care Apollyon. In eadem possideo multa artificia Graeca mirabilia. Apollyon: Hoc fieri poterit, Maiestas. Zeno Isaurus: Cum cras iter faciam Alexandriam, liceat mihi rogare, ut paululum pecuniae in antecessum… Apollyon: Doleo. ludicio enim meo ac voluntate nullum do promutuum domibus imperialibus. Tempora sunt turbulenta, instituta politica sunt instabilia, emptores ab artificiis antiquis aversi ad Germanica se advertunt, plurimum venduntur artificia primitivorum. Horribile dictu, sed de gustibus non est disputandum. Permittant nunc Maiestates Vestrae, ut vobis valedicam. Romulus: Doleo, Apollyon, quod incidisti medium in Imperium meum universe collabens. Apollyon: Ah desinat Maiestas Tua. Fac me hac re vitam sustentare. Iterum dorsum declinat et abit sinistrorsum. Imperator Romae orientalis caput concutit cogitabundus. Zeno Isaurus: Nescio, Romule, ex annis non iam accepi pecuniam creditam. A sinistris venit Tullius Rotundus administer rerum domesticarum. Tullius Rotundus: Maiestas! Romulus: Tandemne dormit athleta, Tulli Rotunde? Tullius Rotundus: Non agitur de Spurio Tito Mamma, sed de Caesare Runcina. Romulus: Hunc ignoro. Tullius Rotundus: Qui est persona gravis. Maiestati Tuae scripsit epistulam. Romulus: Ex quo Imperator sum, non iam lego epistulas. Idem quod officium gerit? Tullius Rotundus: Fabricator bracarum. Confector illorum Germanicorum vestimentorum, quae pedibus obducuntur et nunc in nostrum quoque usum veniunt. Romulus: Estne ille dives, administer rerum domesticarum? Tullius Rotundus: Qui est immense dives. Romulus: En tandem virum aptum. lulia: Quem statim recipias, Romule. Zeno Isaurus: Subolet mihi nos ab eo servatum iri. Romulus: Rogo, ut introducatur fabricator bracarum. A dextris venit Caesar Runcina, vir ingenti statura crassa, veste pretiosa indutus. Qui cum Zenonem putet esse Imperatorem, eum directe adit; Zeno consilii inops Caesari monstrat Romulum. Caesar manu tenet latum petasum formae antiquae. Breviter caput inclinat. Caesar Runcina: Imperator Romule. Romulus: Salvus sis. Haec est uxor mea, Imperatrix lulia, et ille est Zeno Isaurus, Imperatror Romae orientalis. Caesar Runcina paulum nutat. Romulus: Quid optas ut faciam, Caesar Runcina? Caesar Runcina: Gens mea oriunda quidem est e Germania, sed iam ex aetate Imperatoris Augusti Romam incolit necnon e primo saeculo plurimum fabricat venditque res textiles. Romulus: Hoc me delectat. Caesar Runcina petasum dat Zenoni, qui eundem tenet stupefactus. Caesar Runcina: Ut sum fabricator bracarum, Maiestas, in negotiis sum fortis promptusque. Romulus: Scilicet. Caesar Runcina: Lento pectore accepi Romanos priscis moribus deditos bracas respuere, ut semper fit, si imminet res nova mentes hominum illuminatura. Romulus: Ubi bracae gestari incipiunt, desinit coli cultus civilis. Caesar Runcina: Scilicet tibi Imperatori liceat tales facetias dicere, sed ego, qui vir sim rebus veris nec nebulosis deditus, mente sobria mihi dico bracas mox fore vestes praecipuas. Morte certius est civitatem modernam, si non sit non bracata, interituram esse. Quod res Germanorum bracas gestantium tam mirabiliter succedit, positum est in conexu causali, qui viris politicis numquam subtiliter cogitantibus prorsus obscurus est, sed sole clarior negotiatori, qualis ego sum. Roma non nisi bracata par erit catervis Germanorum incursantibus. Romulus: Equidem si crederem bracas esse tam efficaces, ipse quoque in tale vestimentum illaberer. Caesar Runcina: luravi clare certeque me bracas non gessurum esse antequam homuncio vel stultissimus cognosset genus humanum esse interiturum nisi bracatum. Quod iuravi honoris causa, Maiestas, haud nugor, si agitur de officio. Aut bracae in usum introducentur aut Caesar Runcina negotio se abdicabit. Romulus: Quae habes proponenda? Caesar Runcina: Maiestas, hic cum sit Caesaris Runcinae negotiatio universalis, ibi est Imperium Romanum, necesse est ut hoc concedas. Romulus: Scilicet. Caesar Runcina: Ne fumum vendamus, ne indulgeamus animo flebili. Post me sunt nonnullae *miliardae sestertiorum, post te nihil nisi vorago. Romulus: Haec differentia non melius potest describi. Caesar Runcina: Primum cogitaram consentaneum esse, ut prorsus emerem Imperium Romanum. Imperator non potest, quin laetitiam suam aliquatenus ostendat. Romulus: Oportet de hac re serio colloquamur, Caesar Runcina. Quacumque ratione, te faciam equitem. Cedo gladium, Achilles! Caesar Runcina: Gratias ago, Maiestas, sed iam emi omnia insignia honorifica, quae exstant. Vide, ut loquar lento pectore, interim desii cogi-tare de Imperio emendo. Imperium enim Romanum tam obaeratum est, ut ipsi negotiationi universali magni constat idem renovare, nec certo scio, num operae pretium sit hoc facere. Si faceremus, haberemus civitatem giganteam, qualis item displicet. Aut habemus negotiationem universalem aut Imperium; cum eligendum sit, expressis verbis dicam me malle habere negotiationem universalem, quia hoc sit lucrosius. Recuso, ne emam Imperium, sed non recuso, ne tecum coniungam. Romulus: Quomodo sentis fieri posse, ut inter se coniungantur Imperium et negotiatio tua? Caesar Runcina: Ratione mere organica, cum generaliter, ut sum mercator, semper praeferam rationes organicas. «Cogita organice, alioquin decoques.» Sic sentio. Primo Germanos foras mittemus. Romulus: Hoc ipsum sat difficile videtur. Caesar Runcina: Negotiator universalis, si quidem habet sat multam rem, omnino ignorat verbum difficultatis. Odoacer a me interrogatus scripto declaravit se pretio decem milionum paratum esse ad Italiam relinquendam. Romulus: Odoacer? Caesar Runcina: Dux Germanorum. Romulus: Num ille quoque est venalis? Caesar Runcina: Hodie omnes sunt venales, Maiestas. Romulus: Quidnam postulas ut ego faciam pro hoc auxilio, Caesar Runcina? Caesar Runcina: Si decem miliones solvero nonnullosque *miliunculos adhibebo, ut Imperium sustentetur, ne demergatur, ut fieri solet de omni civitate valida, postulo — praeter id, quod generaliter praescribatur, ut bracae gerantur — ut des mihi Ream filiam tuam in matrimonium ducendam. Nam sole clarius est nos sola hac ratione organica confirmare posse coniunctionem nostram. Romulus: Filia mea sponsa est viri patricii ad paupertatem redacti, qui ex tribus annis tabescit captivus Germanorum. Caesar Runcina: Vides, Maiestas, mihi esse pectus lentissimum. Ne cesses confiteri Imperium Romanum servari non posse nisi firme coniungatur cum negotiatione perita. Alioquin Germani iam Romae insidiantes accedent strepentibus gradibus giganteis. Respondebis mihi hodie post meridiem. Si recusaveris, in matrimonium ducam filiam Odoaceri. Negotiatio Runcinaria oportet curet, ut nascatur heres. Equidem sum vir aetatis florentissimae; tempestatibus vitae negotiosae, quarum in comparatione proelia vestra nihil sunt nisi quisquiliae, usque nunc impeditum est, ne peterem alicuius uxoris carae amplexum felicissimum. Haud facile est unam ex his duabus facultatibus eligere. Ratione politica licet sit opportunius indubitabiliter Germanam eligere, tamen, ut gratus sum terrae hospitali, volui hoc tibi proponere, nam nolo fieri, ut historici aliquando suspicentur negotiationem Runcinariam temporibus serviisse. Caesar Runcina breviter caput inclinat, petasum e Zenonis manu eripit, exit sinistrorsum. Ceteri tres stupefacti remanent ad mensam sedentes et tacent. lulia: Romule, fac statim loquaris cum Rea. Romulus: Quid loquar cum Rea, cara uxor? lulia: Ea statim nubet huic Caesari Runcinae! Romulus: Imperium quidem Romanum illi statim vendam paucis ses-tertiis, sed nequaquam cauponabor filiam meam. lulia: Rea voluntarie se offeret Imperii causa. Romulus: Nos per saecula rei publicae tantum obtulimus, ut nunc oporteat rem publicam se offerre nostri causa. lulia: Romule! Zeno Isaurus: Nisi filia tua nunc nupserit, peribit mundus. Romulus: Nos peribimus. Quod est prorsus aliud. Zeno Isaurus: Nos sumus mundus Romulus: Nos sumus cives municipales mundi, qui superior factus est, quam ut a nobis comprehendatur. Zeno Isaurus: Talis vir qualis tu es oportet ne sit Imperator! Pugno mensam compulsat et dextrorsum exit. A sinistris veniunt quinque famuli obesi. Famulus primus: Venimus, ut nobiscum auferremus imagines fictas. Romulus: Fiat, quaeso, — quae adstant parietibus. Oecus completus est famulis imagines egerentes. lulia: Romule. Appellor lulia mater patriae, quo nomine honesto glorior. Nunc autem te alloquor ut mater patriae. Tu per totum diem sedes ad ientandum, tua interest nullius rei nisi gallinarum tuarum, tu non recipis nuntium citatissimum, tu recusas, ne bellum paretur, tu signa non fers in hostem, tu non vis dare filiam illi, qui solus nos servare potest. Quidnam vis? Romulus: Nolo perturbare historiam mundi, cara lulia. lulia: Eheu pudet me uxorem esse tuam! Quae celeriter exit. Romulus: Effer escaria, Pyrame. Finivi comestionem meam matutinam. Mappa os deterget. Pyramus aufert mensam. Romulus: Affer aquam, Achilles. Achilles affert aquam. Romulus manus lavat. Per ianuam praeceps incurrit Spurius Titus Mamma. Spurius: Mi Imperator! Coram Romulo in genua procumbit. Romulus: Quis es? Spurius: Sum praefectus Spurius Titus Mamma. Romulus: Quidnam vis? Spurius: Per duos dies duasque noctes Ticino huc equitavi. Septem equi sub me conciderunt mortui, tribus sagittis vulneratus sum, sed cum advenissem, non admissus sum ad te. Hic, mi Imperator, est nuntius Orestis ultimi ducis tui militaris, antequam cecidit in manus hostium! Cylindrum pergamenae sustulit ad Romulum. Imperator autem manet immotus. Romulus: Es vulneratus, defessus. Quare vires tuas tam immoderate exhausisti, Spuri Tite Mamma? Spurius: ut viveret Roma! Romulus: Roma iam pridem mortua est. Tu te offers mortuae, tu pugnas umbrae, tu vivis sepulchro dilapso. I cubitum, praefecte, aetate hodierna non iam esse potes heros, prae te fers herois speciem! Cum gravitate maiestatis surgit, exit per ianuam in recessu medio sitam. Spurius Titus Mamma surgit prorsus perturbatus, tum subito nuntium Orestis humum deicit, eundem calcat et exclamat. Spurius: Roma habet Imperatorem infamem! Actus secundus Anni quadringentesimi septuagesimi sexti mensis Martii diei funesti tempus postmeridianum. Viridiarium ante villam Imperatoris situm. Ubique muscus, hedera, malae herbae, ubique gallinae gracillant, galli cucurriunt. Interdum gallinae scaenam supervolant, praesertim, si quis venit. In recessu videtur frons villae fere dilapsae bestiis volatilibus vehementer afflicta; cui inest ianua, de qua scala ducit in viridiarium. Tibi videris versari in cohorte gallinarum, quamvis in proscenii dextra parte stant nonnullae sellae hortuales lautiusculae diebus melioribus ibi positae. Interdum scaenae offunditur fumus subobscurus, qui evadit ex aedi-ficio humili. Grapheum, fortasse a sinistris statuendum, angulo recto ad villam situm. Affectus animorum generalis: homines aestuant atque desperant, affecti sunt vi mundi intereuntis magica, cogitant: μετα ημας ο κατακλυσμος. Personae: In una sella Tullius Rotundus administer rerum domesticarum, in alia Mavors, administer belli gerendi, nunc mariscalcus imperialis, ut scimus, omnibus armis ornatus, dormiens, tabula Italiae geographica genubus eius superposita, cassis, iuxta eam baculus mariscalci humi posita. Scutum parieti domus appositum est. Spurius Titus Mamma, adhuc sordidus, ligamento instructus, aegre praeterit parietem graphei, ad parietem se applicat, pergit corpus suum protrahere. Spurius: Sum fatigatus. Sum fatigatus. Sum fatigatissimus. Ex ianua villae venit coquus albo encombomate pileoque alto indutus. Cultrum post dorsum tenens, gallinas sonis alliciens, abit dextrorsum, in viridiarium. Gallinae desperate gracillant. Coquus: luli Nepos, Orestes, Romule, attattattae
A sinistris apparet Zeno Isaurus, consistit et sandalium deterget humo affricans. Zeno Isaurus: Vae iterum calcavi ovum! Nihilne istic est nisi gallinae? Tullius Rotundus: Imperator nihil cupit nisi alere gallinas. A dextris nuntius citatissimus incurrit palatium. Nuntius citatissimus: Germani sunt Romae! Germani sunt Romae! Tullius Rotundus: En novum nuntium tristissimum. Sic agitur per totum diem. Zeno Isaurus: Utinam Imperator saltim nunc in sacello aulico oret pro populis suis. Tullius Rotundus: Imperator dormitat. Zeno Isaurus: Dormitat? Egon sum unicus, qui oret? Tullius Rotundus: Timeo, ne ita sit, Maiestas. Zeno Isaurus: Cum ego aestuem in cultu civili servando — heus quid olet hic fumum? Tullius Rotundus: Comburimus archiva. Zeno est attonitus. Zeno Isaurus: Vos - comburitis - archiva? Index verborum rariorum recentiorumve Comoediae pars 1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |