Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 2001 - fasciculum 139
Romulus Magnus* (1)

.

*Friderici Dürrenmatt (1921-1990) Helvetii narratoris et comoediographi ingeniosi Romulus Magnus (Romulus der Grosse) comoedia historica fidei historicae contraria quattuor actibus scripta, anno 1948 primum acta, annis 1958 et 1964 retractata, anno 2000 a Nicolao Gross Germano Coreanensi in Latinum conversa.

Hanc versionem Latinam dedico Professori Bosco Seong (i.e. Seong Youm) Coreano philosopho et philologo de Latinitate Coreanensi optime merito.
Interpres

Illa ars magna, qua res paululum a veritate differentes habeamus pro veris, in qua positus est totus calculus differentialis, causa quoque est facetiarum nostrarum, quae saepe penitus tollerentur, si differentias consideraremus cum rigore philosophico.
Lichtenberg


Dramatis personae

Romulus Augustus

Imperator imperii Romani occidentalis

lulia
eius uxor

Rea
eius filia

Zeno Isaurus
Imperator imperii Romani orientalis

Aemilianus
patricius Romanus

Mavors
administer publicus belli gerendi

Tullius Rotundus
administer publicus rerum domesticarum

Spurius Titus Mamma

praefectus equitum

Achilles
famulus cubicularius

Pyramus
famulus cubicularius

Apollyon
mercator imaginum fictarum

Caesar Runcina
negotiator industrialis

Phylax
histrio

Odoacer
princeps Germanorum

Theodericus
eius nepos e fratre

Phosphorides
camerarius

Sulphurides
camerarius

coquus, famuli, Germani


Tempus: a mane diei 15 usque ad mane diei 16, anno quadringentesimo septuagesimo sexto post Christum natum

Locus: villa Imperatoris Romuli in Campania sita



Actus primus


Numeratur annus quadringentesimus septuagesimus sextus, cum multo mane aliquo mensis Martii praefectus Spurius Titus Mamma equo depereunte assequitur sedem Imperatoris aestivam in Campania sitam, quam Maiestas hieme quoque inhabitat. Praefectus aegre et laboriose desilit, inquinatus, eius bracchium sinistrum alligatura sanguine oblita involutum est, pedem offendit, fugat immensa agmina gallinarum gracillantium, properat, quia neminem invenit, per villam, denique intrat grapheum Imperatoris. Primo obtutu ei hic quoque omnia videntur vacua vastaque. Paucae tantum sellae, vacillantes, semirutae, in parietibus fictae imagines venerabiles virorum rei publicae praepositorum, doctorum, poetarum historiae Romanae. Omnes vultibus paulo nimium gravibus…

Spurius:
Heus! Heus!

Silentium. Tamen praefectus denique ab utraque ianuae parte, in recessus loco medio, animadvertit duos famulos cubicularios, canutos, tam immobiles quam statuas, Pyramum et Achillen, ex annis officio Imperatorum fungentes. Praefectus eos defixis oculis aspectat, aspectu venerabili stupefactus.

Spurius:
Heus!

Pyramus:
Quiescas, iuvenis.

Achilles:
Quisnam es?

Spurius:
Spurius Titus Mamma, praefectus equitum.

Pyramus:
Quidnam vis?

Spurius:
Oportet colloqui cum Imperatore.

Achilles:
Esne nuntiatus?

Spurius:
Non vaco formulis sollemnibus. Ticino attuli nuntium malum.

Cubicularii unus alterum aspectat cogitabundus.

Pyramus:
Malum nuntium Ticino.

Achilles caput concutit.

Achilles:
Ticinum minus valet, quam ut hic nuntius sit vere malus.

Spurius:
Corruit Imperium Romanorum mundanum!

Sui non compos est, quia illi sunt tam quieti.

Pyramus:
Quod fieri non potest.

Achilles iterum caput concutit.

Achilles:
Tanta negotiatio, quanta est Imperium Romanum, non penitus potest corruere.

Spurius:
Germani veniunt!

Achilles:
Qui iam veniunt ex quingentis annis, Spuri Tite Mamma.

Praefectus Achillen cubicularium comprehensum percutit tamquam columnam marcidam.

Spurius:
Postulat pietas mea in patriam, ut colloquar cum Imperatore! Statim!

Achilles:
Nos non putamus optabilem esse amorem patriae, qui abhorreat ab urbanitate.

Spurius:
O Deus!

Animo depresso mittit Achillem; nunc a Pyramo placatur.

Pyramus:
Sinas me aliquid suadere, iuvenis. Si te contuleris ad magistrum Aulae superiorem, nomen tuum inscripseris indici advenarum, rogaveris administrum rerum domesticarum, ut tibi concederet Aulae transferre nuntium gravem, fieri poterit, ut nuntium tuum transferas Imperatori fortasse ipse praesens proximis diebus sequentibus.

Spurius:
Eheu Romam miserrimam! Periisti duobus cubiculariis!

Qui desperatus cursitat sinistrorsum, illi iterum stant defixi.

Achilles:
Consternatus animadverti procedente saeculo mores depravari.

Pyramus:
Nos qui despicit, sepelit Romam.

Per ianuam inter cubicularios sitam exit Imperator Romulus Augustus. Toga purpurea, in capite corona laurea. Maiestas plus quinquaginta annos nata, quieta, iucunda, liquida.

Pyramus et Achilles:

Salve Caesar.

Romulus:
Salvete. Suntne hodie Idus Martiae?

Achilles:
Ut iubes, mi Imperator, Idus Martiae.

Qui caput inclinat.

Romulus:
Haec dies valet ad historiam. Lege sanctum est, ut hac die salaria solvantur omnibus magistratibus et officiariis Imperii mei. Subest vetus superstitio. Fit, ne Imperator interficiatur. Adducite administrum fiscalem.

Achilles eius auribus aliquid insusurrat.

Romulus:
Aufugit?

Pyramus:
Cum fisco publico, mi Imperator.

Romulus:
Curnam? Nihil infuerat.

Achilles:
Ne quis videret rem iam pervenisse ad tabulas novas.

Romulus:
En virum prudentem. Si quis vult velare scandalon maius, oportet efficiat minus. Illi imponatur nomen Servatoris Patriae. Ubi nunc versatur?

Achilles:
Syracusis suscepit munus procuratoris vini exportandi.

Romulus:
Speremus illum magistratum fidelem commercio privato se recreare posse ex detrimentis officii publici. En accipite!

De capite deponit coronam lauream, duo folia defringit illisque tradit.

Romulus:
Uterque folium suum laureum sinat sestertiis pemutare. Sed reddite mihi pecuniam debita summa deducta. Qua merces mihi dandast coquo, viro Imperii mei omnium gravissimo.

Pyramus et Achilles

Ut iubes, o Imperator.

Romulus:
Cum imperare inciperem, huic coronae aureae infuerunt folia triginta sex, nunc quinque tantum.

Coronam lauream cogitabundus aspectat capitique imponit.

Romulus:
Affer cibos matutinos.

Pyramus:
lentaculum.

Romulus:
Cibos matutinos. In domo mea praescribo egomet ipsissumus, quae sit classica Latinitas.

Vetulus mensulam infert, cui insunt cibi matutini. Primum perna, panis, vinum asparagi, lanx lactis, ovum pocillo impositum. Achilles affert sel-lam, Imperator considit, ovum pulsando aperit.

Romulus:
Augustusne nullum ovum peperit?

Pyramus:
Nullum, mi Imperator.

Romulus:
Tiberiusne?

Pyramus:
lulii nullum.

Romulus:
Num Flavii?

Pyramus:
Domitianus. Sed ex eius ovis Maiestas expressis verbis nullum comedere desiderat.

Romulus:
Domitianus fuit Imperator malus. Qui ova pariat quotcumque, non comedam.

Pyramus:
Ut iubes, mi Imperator.

Maiestas ovum applari exedit.

Romulus:
Hoc ovum cuius est?

Pyramus:
Marci Aurelii, ut solet.

Romulus:
En probam gallinam. Ceteri Imperatores nihil valent. Aliusne peperit?

Pyramus:
Odoacerus.

Cuius rei eum paululum pudet.

Romulus:
Ecce eum.

Pyramus:
Duo ova.

Romulus:
Babae. De gallina mei nominis nihil scis referre?

Pyramus:
Quae est bestia nobilissima et docilissima omnium, quas possidemus, animal volatile educationis Romanae excellentissimum.

Romulus:
Num parit hoc animal nobile?

Pyramus Achillem aspicit opem rogans.

Achilles:
Paene, tua Maiestas

Romulus:
Paene? Quid hoc sibi vult? Aut parit gallina aut non.

Achilles:
Nondum, mi Imperator.

Maiestas manum movet prompta.

Romulus:
Omnino non. Quae non est apta, apta erit ad sartaginem. In futuris autem in mensa mea matutina velim inveniam ova gallinae Odoaceri, quam diligo ex animo. Patet eam esse mirabiliter ingeniosam. E Germanis, si quidem venient, oportet accipiamus omnia bona quae pariunt.

A sinistris facie lurida irruit Tullius Rotundus administer publicus rerum domesticarum.

Tullius Rotundus:
Maiestas!

Romulus:
Quid vis ab Imperatore tuo, Tulli Rotunde?

Tullius Rotundus:
Horribile dictu! Formidabile!

Romulus:
Ah, scio, mi care administer rerum domesticarum, ex duobus annis tibi non solvi salarium, sed hodie, ubi solvere volueram, se apoculavit administer cum fisco publico.

Tullius Rotundus:
Res nostra est calamitosior quam ut quisquam co-gitet de pecunia, mi Imperator.

Maiestas lac bibit.

Romulus:
Si itast, res etiam bene successit.

Tullius Rotundus:
Spurius Titus Mamma praefectus equitum equo admisso equitavit per duos dies duasque noctes, ut Ticino Maiestati tuae afferret nuntium.

Romulus:
Per duos dies duasque noctes? Babae. Qui ornetur dignitate equestri, quod praestitit tantam rem athleticam.

Tullius Rotundus:
Statim adducam Spurium Titum Mammam equitem ad Maiestatem tuam.

Romulus:
Nonne ille est fatigatus, administer rerum domesticarum?

Tullius Rotundus:
Non multum abest, quin concidant eius corpus et anima.

Romulus:
Si itast, duc eum in conclave convivarum omnium quietissimum. Athletis quoque dormiendumst.

Administer rerum domesticarum stupefactus est.

Tullius Rotundus:
At habet nuntium, Maiestas!

Romulus:
Itaque. Atrocissimus quoque nuntius satis iucunde sonat ex ore viri recenter balneati et rasitati et bene pransi. Veniat cras.




Index verborum rariorum recentiorumve

Comoediae pars 1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera