Eclectica
 
 
 




RUMOR VARIUS
Summarium annuale
Anno 2005 - fasciculum 152

Fasciculum 152

Praefatio
Nuper dies paschales acti sunt. Ad quos pertinentia ante paucos annos quaedam legi, quae mihi iucunda visa sunt. Accipite igitur de more prioribus temporibus interdum commisso, cui nomen ‘risus paschalis’:

Mane diei paschalis, A.D. 1518: Hoc die dominico (vel Solis) homines multo frequentiores aliis diebus dominicis in cathedralem Basiliensemet quasdam ad missam celebrandam convenerunt. Animis hilaribus sunt et…


Nationum Europae sententiae et proverbia
Suetia: In bello omnes vincuntur, etiam victores.

Carmina limerickiana
Est medicus quidam Diaulus,
cui datum cognomen est Saulus,
nam aegros necabat
nec bene curabat.
Quo tempore tandem fit Paulus?


Propositio Alcuini doctoris Caroli Magni Imperatoris ad acuendos iuvenes
De Limace: Limax fuit ab hierundine invitatus ad prandium infra leucam unam. In die autem non potuit plus quam unam unciam pedis ambulare. Dicat…

Leguntur…
Babel nova: Linguae Latinae Schola
Ecce libellus editus a Genovefa Immè compositus, qui est primum volumen (sequentia quattuor sequentur, postquam edita erunt) collectionis, cui titulus Linguae Latinae Schola.


De Iohanne fabaque ingentissima fabula
Fabula imagunculis lepidis exornata.

Iohannis mater: “Femina
sumâ€, dixit, “aere diruta.
Fac bene vendas diviti,
mi fili, vaccam homini!
Sed cave dicas morbidam
et aegram esse bestiam!â€


Incepta eruditionis Latinae ludi superioris in oppido nomine Düdingen anno 2003 acta II
De toga, tunica stolaque Romana suenda.
Desideratorum et facultatum quaestione deliberationeque diligenter facta tres vestifices decernunt haec vestimenta magistra Heidi Vonlanthen adiutrice suendo conficere:…


Lucia dos Santos nuper vita defuncta
Anno aetatis suae decimo Lucia dos Santos, puella familia paupere Lusitana oriunda, die 13° mensis Maii anno 1917° primum mulierem ignotam in loco nomine “Cova de Iria†vidit, quam postea virginem beatissimam Mariam esse autumavit.

Proverbia Hispanica
Al amigo, con su vicio.
Amicum cum vitiis suis accipiendus est.



De mirabilibus equis
Nonnulli equi per legendas illustrati sunt. Alii autem fortasse vere vixerunt. De equo Giraldi de Cabreriis autem haec pauca: erat in Catalonia miles nobilissimis ortus natalibus, militia strenuus, elegantia gratiosus, cui nomen Giraldus de Cabreriis. Hic equum habebat in bonitate singularem, velocitate invincibilem, et, quod sine exemplo mirandum fuit, in omnibus angustiis consiliosum. Huic nobilis indidit, ut…

Propositio Alcuini
De homine et equis:Quidam homo vidit equos pascentes in campo. Optavit dicens: Utinam essetis mei et essetis alii tantum et medietas medietatis, certe gloriarer super equos C. Discernat…

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera