![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 2005 - fasciculum 152
Leguntur…
. Babel nova: Linguae Latinae Schola Ecce libellus editus a Genovefa Immè compositus, qui est primum volumen (sequentia quattuor sequentur, postquam edita erunt) collectionis, cui titulus Linguae Latinae Schola. Id opus destinatum est tironibus, qui linguam Latinam nondum didicerunt et itaque paulatim vocabula et grammaticam edocebuntur imaginibus permultis adiuvantibus. Haec est nova methodus, qua Latina lingua - sicut modernae linguae – modo vivo discitur; nullum in ea vocabulum nisi Latinum: Hoc modo liber, qui ab Genovefa Immè Francogalla et a Stefano Monda Italo editore (ITALIBRI) factus est, in omnibus terris adhiberi poterit, qualiscumque lingua patriae vernacula est. In duobus primis voluminibus narratur vita familiae antiquae: sic non solum vocabula et grammatica, sed etiam mores et historiae Romanae ostenduntur. In tribus ultimis voluminibus sunt textus tandem litterarii, quia discipulis, postquam prima elementa et linguam Latinam in duobus anterioribus didicerunt, iam sunt satis periti, ut litteraturam adeant. |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |