![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 2005 - fasciculum 152
De mirabilibus equis
. Nonnulli equi per legendas illustrati sunt. Ex his alii omnino ficti sunt Pegasi admissarii albi pennatique instar, qui, Chimaera a Bellerophonte occisa, solus ad Olympum volatum perrexit, ubi Iovi serviit. Fictus quoque est Unicornis, equus candidus, cuius frons cornu unico ornata est. Signum immortale sanctitatis, illud animal in fa-bulis mediaevalibus apparet. Potestate sua magica silvas tutabatur. Haud raro virgines, quae solae id recognoscere sciebant, visitabat. Nempe viri tot atrocitates committebant, ut obliti essent quid esset sanctitas, et unicornem confunderent cum equa candida; nam eis cornu insigne ex oculis disparuerat. Alii autem equi fortasse vere vixerunt. Inter hos numerandus est admissarius niger, splendidus, pulchritudine ac vi egregius, vocatus Bucephalus (Graece: bovis caput) propter maculam albam, bovis forma, in fronte sua. Alexander, qui equum superbum et ferum magnopere admirabatur, putavit se illum superare posse. Princeps enim animadvertit omnes equites admissarium tergo ad solem adverso posuisse et animal umbra sua perterreri. Ergo equum solem spectantem ponit et in eum expedite salit. Sunt etiam qui putent equos vates esse. Nonne apud Suetonium legimus: «Proximis diebus [ante Caesaris mortem] equorum greges, quos in traiciendo Rubiconi flumini consecrarat ac vagos et sine custode dimi-serat, comperit pertinacissime pabulo abstinere ubertimque flere» (IVL. 81, 4). De equo Bayard aut Gauvin, de equo sine capite vel de equo, cui tres pedes sunt, nihil dixerim; de equo Giraldi de Cabreriis autem haec pauca: erat in Catalonia miles nobilissimis ortus natalibus, militia strenuus, elegantia gratiosus, cui nomen Giraldus de Cabreriis. Hic equum habebat in bonitate singularem, velocitate invincibilem, et, quod sine exemplo mirandum fuit, in omnibus angustiis consiliosum. Huic nobilis indidit, ut bonus amicus vocaretur. Solo pane triticeo in concha vescebatur argentea, et culcitra de pluma pro substernio utebatur. Quoties arctissimo quoquam negotio vir nobilis urgebatur, tanquam ad cuiusvis discretissimum consilium, ad equum confugiebat. Verumtamen quibus verbis quibusve signis aut motibus ad intellectum responsa formabat, hominibus praeter dominum suum erat incognitum. Sed hoc apud omnes probatissimum fuit, etiam apud hostes capitales, quod nullius praeter equum usus consilio, in omnibus prospere agebat, omnes eludens et a nullo elusus; a nemine victus et a multis persequentibus fugiebat, dum volebat, et inter crebros ictus fugabat, quos eligebat ad pugnam. Erat miles in iuventute sua iucundus, hilaris, musicis instrumentis plurimum instructus, a dominabus invidiose desideratus. In palatio imperiali, in praesentia piae memoriae Ildephonsi, Regis illustris quondam Arragonensis et socrus imperatoris, (quae singulari laude praecellebat) inter dominas sui confinii nec non in conspectu multorum Procerum miles saepe dictus violam trahebat: dominae chorum ducebant, et ad tactum chordarum equus incomparabilibus circumflexionibus saltabat. Quid plura? Quid dicam nescio. Si verus equus fuit, unde in eo consilium, intelligentia, fidesque, quae in disertissimo admiranda. Si fadus (i. e. equus incantatus) erat, ut homines asserunt, aut genus quoddam mixtum daemonibus, qualiter comedebat, et ad ultimum peremto suo domino, ab armigero suo, pretio permaximo tum corrupto, (eo, quod ipso equo phlebotomato alium equum ascenderat,) nunquam post hoc cibum assumsit sed cervice ad parietem collisa mirabiliter ac miserabiliter interiit. Rettulit Stella Gitta |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |