![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 2005 - fasciculum 152
Praefatio
. Amicae et amici nostri! Certe anno praeterito 2004 nullis libellis acceptis de fato Rumoris Varii mirati cogitavistis et vos interrogavistis et adhuc quaeritis, quid factum sit, num defunctus sit et "ierit per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quemquam" (ut dictis Catulli poetae utar). Revera ita res se habet: Variis de causis gravibus prohibita est Stella Gitta, ne Rumorem Varium edere posset. Sed nondum omnium dierum sol occidit. Rumor Varius non mortuus est. Et resurrexit – non tertia die, sed secundo anno. Et iterum venturus est, non iudicare vivos et mortuos, sed delectare vivos et fidos legentes! Itaque decrevimus annum 2004 praetermittere. Propterea post libellum 5+6/2003 nuper editum protinus numerus 1/2005 sequetur, et annus 2004 Rumori Vario non exsistit. Vos, cari legentes suppliciter rogamus, ut fidem etiam Rumori Vario resurrecto servetis! Maximas gratias vobis agimus!
-oOo- Nuper dies paschales acti sunt. Ad quos pertinentia ante paucos annos quaedam legi, quae mihi iucunda visa sunt. Accipite igitur de more prioribus temporibus interdum commisso, cui nomen ‘risus paschalis’: Mane diei paschalis, A.D. 1518: Hoc die dominico (vel Solis) homines multo frequentiores aliis diebus dominicis in cathedralem Basiliensem ad missam celebrandam convenerunt. Animis hilaribus sunt et quasdam res miras et non usitatas exspectare videntur. Feminae et viri conferti in ecclesiae subselliis sedent, interdum risus summissus auditur. Cum sacerdos liturgiam celebrandam incipit, subito de contignatione superiore (1) magnas voces gallinarum cacillantium (2) personant. Ibi in excelsis famulus sacerdotis stat et identidem "cicerici, cicerici!" in basilicam sacram exclamat. Homines ridere incipiunt, dum sacerdos fabulas indecentes narrat et gestibus non dubiis exornat. “Erant duo amantesâ€, inquit, “qui peregrinationem sacram facientes in deversorio pernoctare voluerunt, sed lectus non iam supererat. Itaque communes in subsellio fornacis dormiverunt, quod pondere amborum corruit, et amantes medias inter gallinas deciderunt.†Sacerdos casum imitatur, vox cacillans de contignatione superiore auditur, homines ridentes ventres suos manibus tenent. Quae illo die paschali anni 1518 Basileae acta sunt, non insolita erant. Ex saeculo XIV usque ad saeculum XVI exiens talia in regionibus linguae Theodiscae consueta erant et ‘risus paschalis’ nominabantur. Quae acta sunt, ut gaudium paschale in homines transferretur. Officium enim praedicatoris erat curare, ut hominibus causam ridendi daretur. Ad quae efficienda omnes fere rationes probatae erant: sacerdotes voces animalium imitabantur, facetias narrabant, dictis ineptis gestus indecentes addebant. Saepe risus rebus impudentibus effectus est. Sacerdos ipse fabulas obscenas narravit, nonnumquam mentulam nudabat et actus sexuales imitatabatur. Qui mos longe lateque notus cuidam sacerdoti Basiliensi nomine Johanni Oecolampad discplicebat, qui eodem anno 1518 epistula de omnibus eis nugis et dictis obscenis questus est. Sed non laudatus, immo vituperatus est, et theologus clarus nomine Wolfgang Capito ei exprobravit, quod audientes non ad risum moveret de Christo praedicans. Nam diebus paschalibus non decere praedicatorem nimis gravem se gerere. Praeterea risu paschali effici, ut homines in missam venirent et, dum liturgia celebratur, non dormirent. Theologa Maria Caterina Jacobelli in libro, cui titulus De risu paschali – sexualitas et voluptas in loco sancti (3) huius moris testimonias affert, quas in Germania, Hispania, Sicilia, Florentiae, Basileae et in regione Danuvii fluvii invenit, in regionibus et catholicis et protestanticis. Putat risum paschalem rebus sexualibus coniunctum fuisse et credentibus gaudium afferre debuisse. Nam Christi resurrectionem rem laetam et causam gaudii esse. Quae consuetudo usque ad saeculum XIX permanebat. Non omnibus in locis tam impudenter agitabatur; in Bavaria ad missas paschales enchiridion fabulas hilares continens edebatur, et nonnullis in regionibus risus paschalis ex officio cum liturgia paschali coniunctus fuit. Hic mos mirus nobis videtur, quod tum in doctrina Christiana institutionali ‘theologia lacrimarum’ dicta praevalebat. “Quod homines rident, deflendum est†Augustinus exempli gratia dixisse fertur, et Johannes Chrysostomos: “Non ad ridendum coniuncti sumus, sed ad gemendum, et hoc gemitu caelum nobis acquiremus. Iesus ipse numquam risit.†(Mirum, unde Johannes Chrysostomos haec scire velit…) Tum ecclesiam regentes cupiverunt subiectos fideles praeceptis obeodientes et culpae sibi conscientes. Qui se veritatem unicam possidere putant, timent festivitatem leporemque, qui res in dubium vocant et critice requirunt neque omnia, quae regentes dicunt, credunt. Homines ridentes a regentibus non facile imperio teneri et coerceri possunt, quia eorum dicta non timent neque eis omnino summisse parent. His de causis in illo libro celeberrimo titulo Nomen rosae ab Umberto Eco composito ille risus osor Georgius Burgensis (Jorge de Burgos) dixit: “Risus rusticis punctum temporis metum depellit. Sed lex metu adiuvatur, cuius nomen verum metus dei est.†Ut mos risus paschalis ostendit, fides populi nonnumquam hilarior et laetior quam theologia institutionalis fuisse videtur. Optime haec ad religionem pertinentia argumento, quod libello 5+6/2005 vobis proponimus, apta sunt. Quod enim argumentum est: De mundi religionibus. Permultas causas et varias res scribendas vobis esse putamus de hoc argumento, quod hominum cogitationes omnium fere saeculorum occupabat, occupat occupabitque, cari legentes: De deis Graecorum, Romanorum, Germanorum, Celtorum, Indorum vel aliarum gentium; de rerum natura omnia regente, de numine hominibus non intellegibili; de Christianismo, Islamismo, Iudaismo, Hinduismo, Buddhismo vel aliis religionibus - ut pauca solum exempla adhibeam - scribi potest. Nolite cunctari, cari legentes, de argumento tam vario quam plurimas symbolas nobis mittere! Maximas gratias vobis agimus! Faveat vobis Fortuna in omnibus rebus, quascumque suscipitis. Valete! Daniel Weissmann (1) contignatio superior, -nis -oris: Empore (2) cacillare: gackern (3) Maria Caterina Jacobelli, Ostergelächter – Sexualität und Lust im Raum des Heiligen, Regensburg 1992. |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |