![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 2005 - fasciculum 152
De Iohanne fabaque ingentissima fabula
. Iohannis mater: “Femina sum”, dixit, “aere diruta. Fac bene vendas diviti, mi fili, vaccam homini! Sed cave dicas morbidam et aegram esse bestiam!” Vendidit vaccam Hansulus. Rediit domum hilarus. “Quid”, dixit, “inest manui, o mater, Hannis callidi? Magno a me aegrotula bos venditatast femina.” Sed mater: “Certe modico hanc vendidisti pretio!” ![]() Iohannulus puer vaccam minimo vendit. Cum Hannes fabam huic monstravit, mater colorem, vae, mutavit iramque in filiolum effudit suum plumbeum. “Bestiam faba unicane, dic, vendidisti?! Re verane?!” Et “Caudex!” clamans fabulum iecit in sterquilinium. Tum miserum per horam totam mulcavit parvulum idiotam aspiratoris (1) subito – qui hic est mos?! – manubrio. ![]() Mater ira inflammata filio, ut supra videmus, et manuballistula haud raro terrorem inicit! Manuballistula ferrum est, quod globos emittit, quibus et homines et bestiae necari possunt. Circiter hora decima iam germinavit fabula. Quod germen mane crastino iam altius monte arduo. (2) Et Hannes: “Nonne stupida hoc melius, mater; bestia?” Sed mater “Ubi fabulae, quas carpam”, dixit, “abditae? Est fabis nuda arbor illa!” “Opinio fallit te, mamilla!”, clamavit Hannes, “folia sunt insuper aurifera.” Quod recte dixit! Cum lucebat sol oriens, mater videbat sescenta vere folia ex auro facta candida. Tum illa: “Illico plebeium currulum Mini (3) vendam meum et emam Rollsem Roisium (4). – Fac aurum carpas! Agedum!” Ascendit agilissimus in magnam fabam Hansulus. Cum cepit magnae arboris cacumen puer agilis, res insolens evenit, mira: vox magna, gravis, atrox, dira est edita. Quae vox tonavit et verba illa pronuntiavit: “MI SANGUIS OLET FA FO FI HOMUNCULI BRITANNICI!” Degressus Hannes summa de immani faba propere. Clamavit: “O matercula, in illa faba magica colossus est, qui naribus sagacibus est praeditus!” ![]() Hansulus materque gigantem in arbore sedentem conspiciunt Et mater: “Quid? Nasone aptus sagaci? Tune mente captus?!” “Sum minime! Homunculum olfecit me Britannicum.” “Quod est haud mirum” vetula clamavit. “Age, calida laveris! Abluas fac te! Quod dixi iam saepissime! Tu autem imples hirci more casam terribili odore!” “Ascende ipsa fabam, quae cacumen es munditiae!” “Quod faciam. Sum agilis. Senectus cruda viridis.” Ascendit tunica a suris remota modice impuris. Odoraretur, FA FO FI, colossus matrem Hansuli? Et quando Hannes putida perciperet vocabula? Hoc puncto temporis fragorem audivit, dentium stridorem. Tum gigas dixit: “Optime ista sapivit, vera re, etsi durorum ossium habebat magnum numerum.” ![]() De matre Hansuli actum nunc est! “Mehercle!”, Hansulus clamavit, “Hoc monstrum matrem devoravit! Quae ergo erat foetida, ut opinabar, vetula.” Conspexit fabam Hansulus auri pretiosi avidus. Qui sussuravit: “Vera re necesse est lavari me, sin aliter me putidum olfaciet prodigium.” In balneum se contulit, ubi capillum abluit sapone. Corpus et lavavit et se emunxit. Tum purgavit et dentes suos, ut est mos. Tum fragrans exiit ut flos. Ascendit fabam iterum. Et virum imma-nissimum, atrocem secum murmurare audivit, illa mussitare verba perplexa: “FI FA FO, NUNC NEMINEM OLFACIO!” Cum obdormiret, genibus per ramum repsit Hansulus. Qui auro carpto fortunatus nunc erat, optime nummatus. Per occasionem salutare est corpus calida lavare. (1) Aspirator: instrumentum domesticum, quo pulvis et cetera suguntur. (2) E minimis seminibus nascuntur ingentia. Ex fabula arbor facta est. (3) Currulus Mini(cooperensis): autocurrulus plebeius Britannicus plerumque ab adulescentibus litterarum studiosis argenti pauperibus gubernatus. (4) Rolls Roisius: autocurrus Lemovicensis sumptuosissimus in Britannia fabricatus. Roald Dahl, Revolving Rhymes Versiculi Horribiles a Francisco Schlosser Rhenano-Palatinensi in sermonem Latinum conversi imagunculisque lepidis exornati |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |