![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 2005 - fasciculum 152
Lucia dos Santos nuper vita defuncta
. Anno aetatis suae decimo Lucia dos Santos, puella familia paupere Lusitana oriunda, die 13° mensis Maii anno 1917° primum mulierem ignotam in loco nomine “Cova de Iria†vidit, quam postea virginem beatissimam Mariam esse autumavit. Nonaginta fere annis post, die 13° mensis Februarii anno 2005°, soror pia nonaginta septem annos nata die Dominico primo temporis quadragesimae in monasterio Carmelitarum Conimbrigensi (Conimbriga vulgo Coimbra vocatur) vita defuncta est. Lucia soror trium liberorum pastorum superstes ultima erat Fatimensium, quibus Maria Deipara apparuit. Reliqui, i.e. Hyacintha et Franciscus Marto Luciae amici et consobrini iam satis mature defuncti, anno 2000° a Ioanne Paulo papa II° Fatimae canonizati, i.e. in beatorum numerum excepti sunt. Epistula pastorali die 13° mensis Octobris anno 1930° divulgata Iosephus Alves Correia da Silva episcopus Fatimensis apparitiones Marianas Fatimenses veras esse atque nihil obstare, quin Christifideles ibidem publice Deum Mariamque venerarentur, declaravit. Sic Fatima cito locus peregrinationum celeberrimus factus est, quo toto orbe terrarum quotannis maxima fidelium turba concurreret. Lucia Lusitana die 28° mensis Martii anno 1907° natu minima liberorum sex nata est in vico, qui lingua indigena Aljustrel nominatur. Anno 1921° Portum Calensem (vulgo: Porto) transmigravit scholamque adiit apud sorores pias in moansterio sanctae Dorotheae dedicato. Anno 1925° ipsa soror pia in eodem monasterio facta est. Vota prima anno 1928°, vota perpetua anno 1934° solvit accipiens nomen Maria das dolores, quod Maria dolorosa Latine significat. Anno 1946° autem monasterio sanctae Dorotheae relicto se Carmelitis adiunxit et nomen Mariam a Iesu atque Corde Immaculato elegit. Duos libris scripsit, quibus tituli Memoriae et Quid nuntius Fatimensis significet. His libris, quo modo et quo tempore Iesus infans et Maria virgo sibi compluries post apparitionem primam apparuerint, narrat. Luciae corpus in monasterio Conimbrigensi sepultum est, sed postea Fatimam transferetur, ut iuxta Hyacintham Franciscumque sepeliatur, sicut Lucia ipsa optaverat. Lucianus Gerra episcopus Fatimensis occasione funeris data verbis laudationem funebrem habuit his: “Dei voluntas adimpleta est, nam nobis per Mariam dixit Luciam quodam tempore in hoc mundo esse versaturam. Apparitionibus partes maximi momenti egit Lucia. Eadem enim gregem parvum vatum ducebat, eadem cum virgine beatissima loquebatur. Lucia soror testis et legata sanctae Mariae erat gravissima.†Maxima peregrinatorum turba exequias participavit, ut valedicerent Luciae, quorum oculi sanctam Mariam viderant. Die enim 13° mensis Maii anno 1917° bello mundano primo saeviente Lucia, Hyacintha Franciscusque oves patrias pascentes iuxta quercum mulierem pulcherrimam splendidissimamque spectaverunt. Quae cum liberos vocavisset eisque, ne timerent, dixisset, a Lucia interrogata, quid vellet, respondit se Mariam esse atque ab ipsis optare, ut unoquoque mense die 13° huc se conferrent. Instanter flagitavit, ut saepe orarent et se suo cordi immaculato confiderent. Liberi primo ab adultis irrisi sunt, quod nemo eis credebat eos re vera Mariam vidisse. Imprimis ecclesiae praepositi Luciam sociosque vel mentitos esse vel mente aliquid finxisse putabant. Nihilominus die 13° mensis Iunii, die sancti Antonii Paduensis, Lusitaniae patroni, iam plures homines liberos comitati sunt, cum ad locum praedictum se conferrent. Etsi nemo exceptis liberis quicquam audiebat neque videbat, multis iam persuasum erat Mariam apparuisse. Interim regimen atheisticum socialisticumque iam apparitiones curabat, quas omnino supprimere et negare conabatur. Liberi immo capti et carceri illati sunt. Quibus dictum est eos oleo fervidissimo coctum iri, nisi confiterentur se esse mentitos. Attamen constanter apparitiones negare recusabant. Die 13° mensis Octobris denique praesentibus quinquaginta fere milia hominum, inter quos multi increduli, id factum est, quod postea miraculum solare vocabatur. Nam sol ex improviso in immensum crevit atque in terram praecipitare videbatur. Insuper incredibili celeritate volvebatur. Maria dum Luciae amicisque apparet, nonnullos nuntios nuntiavit. Ab hominibus fidelibus postulavit, ut cottidie rosarium orarent. Promisit pacem, si orarent, mox fore, sed praedixit bellum alterum maius orturum esse, nisi orarent. Praedixit etiam Russiam errores totum per mundum esse sparsuram (tunc temporis Leninus nondum rerum potitus erat neque quisquam scire poterat, qualia et quanta forent crimina a communistis commissa!). Visionibus liberi caelum, purgatorium inferumque spectaverunt. Hyacintha et Franciscus, sicut Maria praedixerat, mox vita defuncti sunt. Lucia autem, ut signum esset toti orbi terrarum, usque in novum millenium superstes mansit. De apparitionibus Marianis alius alia iudicat. Ecclesia ipsa tales apparitiones non veras esse affirmat nisi diu et optime probatas. Si, ut exemplum afferam, apparitione quadam dicuntur, quae verbis evangelii non congruunt, fideles monentur, ne credant nuntiis pseudoapparitione factis. Lucia nostra sociique eius semper semperque ab ecclesiae praepositis interrogabantur. Hodie autem nullum dubium est, quin sancta Maria eis vere apparuerit. Multa milia hominum quotannis Fatimam peregrinantur, ut salutem vel corporalem vel spiritualem accipiant. Sed multo maior est pars eorum, qui res divinas minime curantes peregrinatores Fatimenses superstitiosos irrideant. Num ridebunt et morti appropinquantes? Lucia vero pacifica et laeta et spei vitae aeternae plena obdormivit. Martinus Meier |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |