Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 2005 - fasciculum 152
Nationum Europae sententiae et proverbia

.

Germania:
Simia quo altius ascendit, eo magis culum ostendit.

Serbia:
Homo bonae valetudinis annos non computat.

Lettonia:
Aegrotanti agni anima est.

Francogallia:
Dubium est sapientiae initium.

Suetia:
In bello omnes vincuntur, etiam victores.

Dania:
Felis et mus si consentiunt, agricola nihil efficit.

Hispania:
Res una sola in bello bona est: Pax, quae istud sequitur.

Bulgaria:
Absentes semper boni sunt.

Hibernia:
Non est timor animae, antequam liberi habes.

Islandia:
Corvus sedens fame moritur.

Italia:
Incus diutius permanet quam malleus.

Finnia:
Spes pauperem superstitem conservat, timor divitem necat.

Dania:
Cibum qui dat, vitam dat.

Vallia:
Amantibus reconciliatio facilis.


Latine tradidit Daniel Weissmann

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera