Eclectica
 
 
 




RUMOR VARIUS
Summarium annuale
Anno 1982

Fasciculum 33

Praefatio
Pollicemur nos et in futurum tempus operam daturos esse, ut quisque libellus ratibus partis suis maxime inter se diversis cuique legenti aliquid lectu dignum animum delectans offerat. […] Hoc novo anno seriem fabularum titulo "Facete lepideque dicta" divulgare incipiemus.

Litterae ad legentes (pars prima)
Qui est virtutis fons? Fontem enim virtutis studium bonarum artium esse constat, id est ingenium excolere disciplinis. Haec est vera varietas, vera universitas litterarum.

De itinere maritimo nuper facto (2)
Erat vesper vel nox iam obscura, hora decima diei a. d. VII Idus Octobres, cum Turici automobile grande (Autocar) escendimus urbem Venetiam petituri. […] Quinta tandem post meridiem hora navem magnam conscendimus oppidum "Dubrovnik" petituram. Cf. narrationis pars I (RV 11+12/81). Ab oppido Dubrovnik, cuius nomen multis annis ante fuit Ragusa, sub vesperum cursum tenuimus Cercyram (Korfu), caput insulae uberrimae arboribus floribusque, ubi per horas IV ambulabamus alii, antiquitatis curiosi, monasterium quoddam visentes, alii, ut ego, in maris sinu…

Facete lepideque dicta
Maria Anna Marquionissa de Defenso nata de Vico Campi Rotundi, 1697-1780, cum in oeco eius…

Litterae ad legentes
Paulo ante dies festivos, quibus Christum natum celebravimus, mihi erat militandum per tres hebdomadas illas notissimas cuique Helvetico. Hoste absente magis contra frigora, imbres nivesque, atque, quod est mihi atrocissimum, contra somnum fortiter pugnavimus. […] Quo in prohibendo somno nihil mihi adfuit nisi Latinitas…

Aenigma
Quadratum magicum (verba quinque)

Solutiones
Verba decussata

Litterae ad legentes
Regulares conventiunculae Latinae: Anno 1973 in Germania instinctu Georgii Paucker primum seminarium vivae Latinitatis institutum est. […] Qui multis annis post scholarem instructionem tale seminarium participat, comperit se quidem verba et sententias inde ab initio percipere et intellegere neque vero se ipsum loqui posse, cum sibi verba vocabularii activi, quod dicitur, desint. Paucis autem diebus interiectis facultas ista nascitur ac in dies augetur…

De Socrate philosopho (2)
De Socratis damnatione. Socrates postquam ante iudices causas disseruit, e quibus se accusatum esse putabat, Athenienses adhortatus est, ut considerarent, quanto eis usui esset quaestiones suae et quid efficerent, si se interficerent.

Venetiae
«Carmen. Metrum Asclepiadeum: tres Asclepiadei minores et glyconium


Fasciculum 34

Praefatio
Hodie pauca ratis partibus, quae in hoc fasciculo sunt, anteponam. Numerus enim earum tantus est, ut paginae XX huius libelli ad eas ferendas vix suppetant.

Litterae ad legentes (pars altera)
Latinitatem penitus perdiscere, percipere, pernovisse non cuivis homini contingit, nam maximum vitae vitium est, quod tam brevis et imperfecta est, sed tantum labore strenuo sibi parare, quantum omnino potest, id nobis dignum siet, ut expetatur, nam nihil est, quod fieri non possit. Nemo doctus nascitur, sed in mente cuiusvis hominis insidet species eximia quaedam pulchritudinis, omnes trahimur ad cognitionis et scientiae cupiditatem, in qua excellere pulchrum esse putamus, nam docto homini vivere est cogitare.

Laudo illud templum Musarum Mediolani situm…
Mediolani sunt magna artificia, e quibus exstat illud templum Musarum, nomine Scalae, quod apud homines musicae classicae deditos in altissimo gradu collocatum est.

De arte natandi saeculo XVI Turici culta
Nicolaus Wynman natus est in Sanensi valle prope Friburgum Uetlandiae in Helvetia. Puer tredecim annorum in thermis tria milia passuum distantibus a Seduno (hodie Leukerbad/Loèche», quo debilitatis corporis sanandae causa simul cum matre sua aliquamdiu moratus est, artem natandi didicit, postquam paene submersus et a spectantibus ex undis servatus est. […] Annis 1536-1538 professor erat linguae Hebraicae et Graecae Ingolstadii. Scripsit opera nonnulla. Ecce "Colymbetes", sive de arte natandi, dialogus et festivus et iucundus lectu:

Aenigma
Quadratum magicum (verba sex)

Solutiones
Quadratum magicum (verba quinque)

Tragoedia Beniti Mussolini (Pars I)
Actus I. Interior magnae aulae. Videtur in scaena solum pars cum fenestra longa ad podium deducente. Mussolini de tergo videtur dum ex podio ad populum contionatur. Ciano, minister rerum externarum gener Beniti Mussolini, legatus Germaniae, legatus Japoniae, legatus Hispaniae et varii alii magistratus gubernationis Italicae adsunt. Omnes a tergo videntur quia Benitum Mussolini ausculantes et spectantes fenestram circumstant.
Per totam tragoediam Benitus Mussolini camisiam nigram gerit, militaris ornatus sine insignia.


Facete lepide dictum
Nicolaus enim Sebastianus Rochus de Campoforti…

Litterae ad legentes
Vojtech Letko: vestram ephemeridem constanter accipio et semper articulus aliquis laetitia me afficit […]. Si quis per litteras mecum colloqui vellet aut studium librorum commutandorum haberet, respondeat.

Martinus Meier: instat paschalis hebdomas, tempus Christiano cuique sanctissimum et saluberrimum. Ecce canticum.»

Rochi Habitzky nuntium de diebus, quibus sessiunculae regulares Latinitatis amantibus hoc anno habeantur Duisburgi (scilicet in caupona "Aulae Balcanicae" (Balkanhof) invenitis



Fasciculum 35

Praefatio
Laus feriarum in Italia degendarum. Una cum uxore liberisque ad ripam maris Adriatici proficiscar sperans nos imbres perpetuos ventosque frigidos, quibus annus adhuc abundaverit, effugere posse. Mihi vero meisque verbum "Italia" semper videbitur idem significare atque feriae, sol, mare, otium.

Litterae ad legentes
Ernestus Kappeler, vir Turicensis, poeta et educator optimus, festum natale celebramus. Ex eius opere carmina tria: Carmen patatae (‘s Härdöpfellied); Amor mortuus (Toti Liebi); Noctu (Z Nacht)

Mortes: Petrus Wiesmann(us) vita defunctus
Iam a parvula aetate, ab infante, a puero tamquam paene (cum) lacte matris nutricis amorem antiquitatis praebibit, hausit, suxit, nam mater filiolum iam a primis temporibus aetatis admiratione implevit Latinitatis Graecitatisque.
Patre Paulo medico ante tempus mortuo Petrus puerulus cum matre Iohanna Turicum se contulit oppidum, ubi autumno anni MCMXXIII gradum baccalaurei est adeptus. Per lustrum exinde in universitatibus Turici, Monaci Bavarorum… non solum veteribus classicis, sed etiam novis vernaculis, e. g. causaque et linguae Hebraicae et Arabicae et Neograecae etc. studuit.


Facete lepideque dicta
Alfredus autem Ludovicus Carolus de Mussetio…

Solutiones
Quadratum magicum (verba sex)

Aenigm quo praemium accipi potest
Quadratum magicum (verba sex)

Praeterea homo est eiusdem generis, cuius nos omnes!
Singuli discipuli primarii aderant singulis discipulis specialibus in pingendis corculis et plicandis ranis. Postremo omnes una caudicibus ligneis luserunt canendique ludo interfuerunt.

De itinere maritimo nuper facto (3)
Ab oppido, cuius nomen multis annis ante fuit Ragusa, sub vesperum cursum tenuimus Cercyram (Korfu), caput insulae uberrimae arboribus floribusque, ubi per horas IV ambulabamus alii, antiquitatis curiosi, monasterium quoddam visentes, alii, ut ego, in maris sinu… Restat, ut vobis narrem de ceteris postea locis visitatis, de urbe Heraclio in insula Creta sita, de Epheso, in Asia Minore sita, de insula Mycono, de portu Piraeo, de Athenis, de reditu denique in portum Venetiae et in patriam.

Tragoedia Beniti Mussolini (Pars II)
Scaena II. Nocte. Assidens scriptorio Mussolini aliquas chartas legit. Imago paulo post lente extra circulum lucis lampadae apparet. Hominis imago est toga Romana induti.


Fasciculum 36

Praefatio
Superiore libello nonnulla de laude feriarum in Italia degendarum scripsi. […] Maxime autem interest nostra audire a vobis, cari legentes, quomodo vos ferias hac aestate egeritis.

De itinere maritimo nuper facto (4)
Neminem, mente sanum puto exspectare se Piraeum temporum antiquorum adhuc visurum. Cum autem ingentis magnitudinis aedificia ingentemque negotiorum celebritatem cernit, quae est temporis nostri, obstupescit non mediocriter.

De tribus cribris
Ad Socratem philosophum accurrit amicus eius vultum rabie tectus clamans: "Audi, Socrates, necesse est me statim tibi narrare, quomodo ab aliquo amico tuo iudiceris…"

Litterae ad legentes
Correctio mendi typographici. Non "myotosis" sed "myosotis" (RV 5+6/81, Carmina a Wernero Bergengruen composita (1)). Correctio mendi typographici: Non "Nondiscordardimé" sed "Nontiscordardime" (RV 9+10/82, Litterae ad legentes)

Facete lepideque dicta
Ioannis Auratus Lemovicensis (vulgo Francogallice: Jean Dorat ou Daurat de Limoges), 1508 – 1588, humanista ille…

Aenigma
Quadratum magicum (verba sex)

Solutiones
Quadratum magicum (verba sex)

Litterae ad legentes
Hac nostra "de duro ferro" aetate nulli rei nisi isti crepitui (scilicet musicae populari) incumbunt ac honores tribuunt. Unicum summae virtutis exemplum ostenturus egomet catervam ex quinque artificibus constantem apud vos introducam, qui inter tot furciferos (e. g. Status quo, Saxa volventia [Rolling Stones]) ea ratione excellent qua altae cupressi arbuta despicientes! Nomen famosorum "Scurriles" [The Kinks], non ab iis ipsis inventum esse dicitur: tum eis datum, cum…
Carmen: Pomeridie aprico (Sunny afternoon)


Tragoedia Beniti Mussolini (Pars III)
Actus I, Scaena III. Eadem dispositio scaenae secundae, sed nunc interdiu. Mussolini in scriptorio sedet cum Ciano ministro rerum externarum et genero suo conloquens.

Facete lepideque dicta
Galenus, unus illustrissimorum medicorum…


Fasciculum 37

Praefatio
Paucis diebus ante accepi epistulam a nostro socio Florindo Di Monaco. Nuntiat enim Florindus litteris illis: …"Cum magis magisque in studia Latinarum litterarum incumbam libentissime, mihi placet Te certiorem facere me exeunte anno MCMLXXXIo magna laude honestatum esse in XXIVo Certamine Vaticano praesentique anno nomisma aureum meruisse in Certamine, quod Academia Vergiliana, Mantuae constituta, solemniter indixit ut celebraretur bis millesimus annus ab obitu…"

De Socrate philosopho (3 et ultima)
Socratis oratio apud iudices post damnationem. Socrates iam capite damnatus apud iudices illam praeclaram orationem habuit, qua, cur mortem non timeret, explicavit et negavit mortem aliquid mali esse.

Litterae ad legentes
Correctio mendi typographici: "Myosotis" in lingua Itala "Nontiscordardime" (RV 7+8/82, Litterae ad legentes).

Nox Hauaiana
Carmen. Metrum asclepiadeum.

Verbum falso intellectum
Facete lepideque… In urbe Buenos Aires

Duundecim (Der Zwölf-Elf)
Carmen composuit Christianus Stella Matutina (Christian Morgenstern), vertit Martinus Meier
Duundecim laevam tollit.
et media tunc nox init.

Obstupens stagnum auscultat
et saltucanis eiulat.


Aenigma
Aenigma forma quadrati magici (verba quattuor)

Solutiones
Quadratum magicum (verba sex)

Scintilla spei
Cremonae, cum superior aestas arva iam dealbaret, mense Iulio, Gregoriani cantus periti multis e gentibus quisque suae artis alendae gratia frequentes coierunt. At, pro dolor, pauciores meminisse videbantur, cuius linguae melos adeo carum natura consors fuisset! Quocirca cum scholae tum sacra praeter carminum modulamina variis sermonibus vernaculis sunt peracta. Unus autem vir…

Tragoedia Beniti Mussolini (Pars IV)
Actus II, Scaena I. Conclave cum magna fenestra domi Beniti Mussolini Romae. Domina Rachel acubus texens et filia Edda (uxor Galeatii Ciano) sedent in sellis. Domina Rachel modeste vestita plane humili genere nata, Edda elegans et urbana. Ancilla cafeam ministrat.

Facete lepideque dicta
«Turici in oppido Helvetiae in deversorio quodam…; Quot anni?; Tussis supecta


Fasciculum 38

Praefatio
Inter arma sum illarum exercitationum particeps, quibus quotannis habitis vires exercitus nostri exercentur. Paucos dies ante diem natalem Christi domum revertar in vitam civilem, qua multo magis laetari soleo quam hac vita militari.

Tria carmina natalicia
Redemptor, caelum aperi (O Heiland, reiss die Himmel auf); Christarbos arbos optuma… (Der Christbaum ist der schönste Baum); O, sanctissime… (Cantus popularis Siculus)

Amantes
Carmen. Systema: elegi

His autem nostris diebus…
Ricardus Horatius Edgarius Vallacius (Edgar Wallace) quinquaginta annos vita defunctus. CLXX fabulas Milesias seu Romanas "criminales" scripsit.

Duo carmina natalicia
O laetissima… (O du fröhliche… ; O, santissimo….)

Aenigma quo praemium accipi potest
verba decussata (rhombus)

Solutiones
Quadratum magicum (verba quattuor)

Facete lepideque dicta
In regione Montana…; Apud psychiatrum; Consensus mirus; Responsum expeditum paratumque; Radiophonum Erivanense respondet

Tragoedia Beniti Mussolini (Pars V)
Actus II, scaena II. Conclave domi Clarae Petacci. Ex porta cubiculi Mussolini intrat vestimenta sibi induens. Collulum camisiae nectit, giacham sibi induit et in divano considit. Clara cum eo conloquitur ex cubiculo per portam apertam.

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera