Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1982 - fasciculum 36
Praefatio

.


Cari legentes
Superiore libello nonnulla de laude feriarum in Italia degendarum scripsi. Nunc feriae aestivae, quas ego una cum uxore liberisque profecto in Italia egimus, iam sunt dies paeteriti memoriaeque traditi. Quomodo mihi meisque amoenissime evenerint, libenter vobis narrarem. Sed locus in hoc libello non suppetit ad omnia narranda, quae nobis hac aestate in Italia evenerint felicia vel pessima. Tamen liceat mihi indicare in Italia nobis omnia fere tali modo evenisse, quali in superiore praefatione iam verisimilia descripserim! Qualescumque hae feriae nostrae fuerunt: effecerunt, ut non modo uxor et ego, sed etiam liberi viribus animi roboreque corporis restituti domi labores negotiaque cottidiana melius patiamur quam antea. Et condiciones varias tempestatis, quas regio nostra caelo saepe nubibus tecto nobis offert, nunc facilius perferimus; cum enim pluit, domi post fornacem sedentes intuemur cinematograficam imaginum seriem, quam in Italia de feriis nostris sole plenis paravimus.
lam satis de feriis meis scripsi. Maxime autem interest nostra audire a vobis, cari legentes, quomodo vos ferias hac aestate egeritis. Velimus vos ea, quae feriis experti sitis, nobis litteris Latine scriptis nuntiare. Libenter nuntios vestros Rumore Vario posteriore legentibus proponemus. Ne ergo cunctemini, scribite ad nos, si habetis, quae legentibus lectu digna putetis!
Valete!
Udalricus Aeschlimann

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera