![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1982 - fasciculum 38
Praefatio
. Cari legentes, Sensu miro afficior hanc praefationem scribens, nam ego, dum haec verba legitis, miles inter arma versor. Ne putaveritis exercitum Helvetiorum, in quo his diebus stipendia mereor, aliquod bellum cum gente finitima gerere! Quod numquam evenire posset, quia, ut scitis, hic exercitus noster ex lege constitutionis patriae numquam alicui genti arma inferet nisi ab impetu armato proelio lacessitus. Utinam omnes exercitus etiam reliquarum civitatum orbis terrarum ad hunc solum finem exsisterent! Nam si ita esset: Ubi manerent bella atrocissima, quorum fama cottidie ad nostras aures pervenit, quae homines innumerabiles ubique terrarum dolore metuque maximo cruciant? Profecto totum mundum pax perpetua dominaretur, pax illa, de qua — heus! — tot populi adhuc frustra somniant. Scilicet etiam dies natalis Christi, quem hoc mense Christianitas toto mundo celebrabit, pace inter homines constituta multo felicius celebraretur! Licetne sperare pacem aliquo die futuro inter homines regnaturam esse? Inter hos homines, qui omnibus temporibus praeteritis nescio qua mente bellicosa infecti semper bella inter se gererent? Licebit fortasse, ubi hominum mens aliqua vi divina mutata erit
Quae ad me pertinent: Inter arma sum illarum exercitationum particeps, quibus quotannis habitis vires exercitus nostri exercentur. Paucos dies ante diem natalem Christi domum revertar in vitam civilem, qua multo magis laetari soleo quam hac vita militari. Quae sunt partes ratae, quas in hoc libello invenietis? Inter alia scilicet carmina natalicia, quae noster socius operis, Amicus, e lingua Germanorum in Latinum vertit. Spero nonnullos vestrum haec carmina sub Christi arbore Latine cantaturos esse! Porro invenietis aenigma magnum a Daniele Weissmann compositum, quo recte soluto praemia distribuentur; Scaenam II actus II tragoediae Beniti Mussolini a Plinio Prioreschi missam; alterum carmen Florindi Di Monaco, cui titulum "Amantes" dedit; porro plura "Facete lepideque dicta", quibus Amicus hunc libellum exdecorat
Ne vobis nimis loquax videar: ipsi legite, cari legentes! Restat, ut felicem diem natalem Christi celebretis! Sit vobis novus annus MCMLXXXIII bonus, felix, faustus fortunatusque! Valete! Udalricus Aeschlimann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |