Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1982 - fasciculum 34
Praefatio

.

Cari legentes,
Hodie pauca ratis partibus, quae in hoc fasciculo sunt, anteponam. Numerus enim earum tantus est, ut paginae XX huius libelli ad eas ferendas vix suppetant.
Series hoc fasciculo incipit, quam Prof. Plinius Prioreschi Omahae in civitate Nebrascorum Americana habitans composuit. Scripsit seriem forma tragoediae, cui titulum Tragoedia Beniti Mussolinii dedit. Hodie primam scaenam actus primi divulgamus; scaenae actusque reliqui posterioribus libellis insequentur.
Invenietis alteram ratam partem, quam nobis auctor Prof. Dr. Hermann Koller Rumori Vario imprimendam misit. Quae dissert de arte natandi, quomodo saeculo XVI Turici culta sit. Tertiam et quartam sub titulo Litterae ad legentes invenitis: Rochi Habitzky nuntium de diebus, quibus sessiunculae regulares Latinitatis amantibus hoc anno habeantur Duisburgi (scilicet in caupona "Aulae Balcanicae" (Balkanhof); partem finalem epistulae, qua Amicus novus socius in collegium nostrum ascitus legentes iam salutavit (vide Rumorem Varium 1+2/82).
Continet hic fasciculus etiam narrationem nobis a Barbara Maier missam de celebri templo Musarum Mediolani sito, quod ipsa nuper visitavit.
Sunt denique multa alia in hoc libello, quae lectu digna esse censeo. Utrum recte censeam necne, vosmet, cari amici, ipsi diiudicate!
Finio illis versibus clarissimis, quibus iam Horatius ante circa MM annos usus est (Sat. I,1, 120-121):
"iam satis est, ne me Crispini scrinia lippi
compilasse putes, verbum non amplius addam."
Valete!
Udalricus Aeschlimann

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera