Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1982 - fasciculum 35
Praefatio

.

Laus feriarum in Italia degendarum

Cari legentes
Mox feriae aestivae aderunt. Nonnulli vestrum mensibus Iulio et Augusto locis longe remotis feriis duro labore peracto optime meritis fruentur, alii in Alpes se recipientes, alii ad litora maris. Et ego his mensibus agam, quod iam anno praeterito egi: una cum uxore liberisque ad ripam maris Adriatici proficiscar sperans nos imbres perpetuos ventosque frigidos, quibus annus adhuc abundaverit, effugere posse. Nam est Italia, ut scimus, non modo vini, sed etiam solis patria. Offert nihilo minus permultas facultates feriarum suaviter degendarum: cum sol lucet (lucet paene semper), quid habet Italia pulchrius quam ripas, ubi liberi nova moenia ex harena sole calefacta, aqua maris permixta educant, dum parentes rixis, fletibus natorum liberati corpus soli exponant, ut dormientes sub radiis Iovis colore adustiore tam desiderato tegantur?
Cum autem sol interdum nubibus occultatur vel cum imber aliquot horas (in Italia raro diutius manet) e caelo cadit, quid habet illa terra pulchrius quam monumenta sua clarissima, antiqua et mediaevalia, sacra et profana, quae tibi custos eloquentissimus et histoniarum peritissimus parvo pretio libenter demonstrat, nisi aliqua detrectatione operandi (1) publice evocata impediatur, quo minus sua munere fungatur? Quid habet Italia iucundius quam tabernas cauponasque, quas in omni fere via cuiusque vici vel oppidi invenias, quas intres vinum dulce gustaturus, quod caupo tibi optimum totius Italiae esse promiserit? Quae sunt rationes, quibus uxor, liberi, ego semper adducimur ad ferias in Italia degendas.
Non nego et alias terras feriis commoda similia praebere, ut e.g. Francogallia, Hispania, lugoslavia velut reliquae terrae circum mare Mediterraneum — miserabile dictu omnibus ripis paniter pollutum — sitae. Licet praebeant etiam regiones montuosae Alpium ea, quae veris feriis digna censent; mihi vero meisque verbum "Italia" semper videbitur idem significare atque feriae, sol, mare, otium.
Quocumque vos, cari legentes, proximis feriis iter vertetis otium quaerentes: curate, ut hunc fasciculum aut aliquos Rumores Varios prius editos vobiscum portetis! Nam Rumor Varius efficit, ut feriae numquam taedii plenae eveniant.
Valete!
Udalricus Aeschlimann

(1) detrectatio operandi: der Streik

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera