![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1982 - fasciculum 37
Praefatio
. Cari legentes, Paucis diebus ante accepi epistulam a nostro socio Prof. Florindo Di Monaco ex oppido Italico nomine San Prisco scriptam. Cuius nuntium vobis, cari amici Rumoris Varii, libenter transferam. Nuntiat enim Florindus litteris illis:
Ad haec "Gratias, care Florinde" respondeo et "gratulamur Tibi cuncti socii Rumorem Varium edentes et ego, cui hac praefatione praeconem laudum Tuarum esse licet! Libenter Tua carmina praesenti futurisque libellis edemus, etiamsi — imprimis tironibus linguam Latinam discentibus — fortasse non semper facilia cantu sint propter formam metricam in scholis Helveticis minus saepe instructam." In hoc libello, cari legentes, invenietis non solum Florindi carmen, quod "Nox hauaiana" inscribitur, sed etiam alias ratas partes forma poetica vel prosaica Latine composita lectuque dignissima! Si vos ipsi opera Latine composita habetis, quae, ut Rumore Vario publicentur, digna censeatis: mittite nobis publicanda! Nam noster libellus vivit, ut scitis, e varietate ratarum partium, quas legentes nobis mittunt. Valete! Udalricus Aeschlimann (1) Insulae Hauaianae: Hawaii |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |