![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1982 - fasciculum 33
Praefatio
. Cari legentes Omnibus verbis, quae hic fasciculus continet, hoc unum antepono: Novus annus vobis faustus felicissimusque eveniat! Rumor Varius nunc quintum annum floret, quod in fronte uniusquisque libelli hoc anno indice “tomus 5†memoretur. Eodem loco semper numerum fasciculorum adhuc editorum additum invenietis. Fasciculus autem, quem manibus tenetis,tricesimus tertius est! Nos omnes, qui Rumorem Varium edendum curamus, speramus libellos adhuc editos quam maximo numero legentium gaudio fuisse. Pollicemur nos et in futurum tempus operam daturos esse, ut quisque libellus ratibus partis suis maxime inter se diversis cuique legenti aliquid lectu dignum animumque delectans offerat. Cui merito, cari legentes, si prioribus libellis semper delectabamini? Cui merito, si numerus Rumorem Varium subnotantium in dies augetur? Profecto non solum sociis operis, qui collegium redactorum insident, sed multo magis iis legentibus, qui nobis ratas partes Latine compositas Rumore Vario divulgandas mittebant, mittunt, mittent! His est maxima laus, gratia maxima tribuenda! Ne plura dicam: Hoc novo anno seriem fabularum titulo “Facete lepideque dicta†divulgare incipiemus. Quae series e fabulis alacribus paucorum verborum constat, quibus auctor, socius noster operis BerolinensiS Amicus,animos illorum in primis, qui narrationes paucarum linearum legere malint quam multarum, delectare velit. Ita fit, ut in Rumore Vario futuris temporibus praeter narrationeS longas etiam breves inveniatis. Valete! U. Aeschlimann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |