![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1983 - fasciculum 40
Tragoedia Beniti Mussolini (Pars VII)
. Actus III Scaena I: Cenaculum antiqui castelli in Germania. Mussolini, Domina Rachel, Galeatius Ciano, Edda et duo filii Beniti Mussolini, Victorius et Romanus (circa viginti et quindecim annos nati) cenant. Stator militaris exercitus Germanici, tunica manicisque (1) albis ornatus, ministrat. Romanus: (Ad Mussolini) Pater, putasne Adulfum Hitler numisma centurioni Skorzeny daturum? Mussolini: Fortasse. Domina Rachel: Commeret magnum. Enim vero, etsi numquam eos amavi… (Ad statorem) scisne linguam Italam? Stator: Es tut mir leid, gnädige Frau, ich spreche nur Deutsch. Domnia Rachel: Bene! Ut dicebam, etsi nunquam multum Germanos dilexi, mihi tamen placeret unicuique osculum dare. Centurio… quidquid eius nomen sit… duo numismata commeret. Liberavit patrem vestrum ex faucibus illorum ineptorum criminosorum… ne sciunt quidem custodire captum, tamen Italiae imperare volunt. Romanus: Rex mareschalum Badoglio calcibus verberavit… (Ridet.) Victorius: Nonnulli Germani omnes Italos custodes vincere potuerunt… id mirabile esse puto… Romanus: Quia custodes volebant patrem liberum esse… Victorius: Eis imperatum erat captivum custodire… sine pugna concesserunt… profecto in hoc casu gaudeo… sed more solito… pauci Germani cohortem Italorum vincere possunt… Romanus: Ita non est! Custodes volebant patrem liberum esse… Victorius: Erras! Concesserunt! Mussolini: Custodes inopinantes deprehensi sunt… si inopinantes… difficillimum esset… fortasse eorum praefectus etiam Fascista erat… nondum tempus mihi mansit ad rem comperiendam… sed comperiam. Domina Rachel: (Ad Victorium) Dicit tamquam maluisses Germanos patrem tuum liberare non potuisse… Victorius: Ita non est, dico… nostri milites… facile concesserunt… Mussolini: (Ad Dominam Rachel) Scio quid in animo habeat. Ipse concurro… Domina Rachel: Sane sermonem vestrum non intellego… videmini dolore rem bene evenisse… eventus rei refert. Gratiam agite quod nemo vulneratus est et iterum cuncti sumus (pausa). Romanus: (Ad Ciano) Quid nunc facies, Galeati? Edda: Quid significas? Romanus: Audivi multos eum odisse… Edda: Quis hoc tibi dixit? Romanus: Quidam amici mei… indicant suffragium (2) suam contra patrem causam esse… Domina Rachel: Credo bene esse liberos adultis curam talium rerum relinquere. Edda: Aliane audivisti? Romanus: Solum aliquos ei iratos esse. Ciano: Ita est, id scio… credo melius mihi esse ad frontem ire. Columnellus (3) classis aereae sum… Romanus: Eris cum ala bombardaria aut venatoria? Ciano: (Surridens) Adhuc non scio. Victorius: Intelligo Germanos novum aeroplanum venatorium habere… Edda: Vellem scire qui irati Galeatio sint aut cur. Victorius: Cum amicis suis loquitur… pueri sunt. Edda: Nunc inimici eius exultabunt, ego ipse rumores audivi… Germani etiam… Ciano: Nemo tamen me accusare poterit Fascistam ac Italum non esse. Edda: Pater… audivistine aliquid?… Quid Germani volunt? Mussolini: Vix hic locus et tempus ad problema disserendum. Edda: Prioribus diebus tibi loqui conata sum, sed semper negotiosus es. Mussolini: Rem tempore apto disseremus. Domina Rachel: (Post pausam) Spero nos in Italiam mox redire posse. Germani affabiles fuerunt, sed cum meis esse malo. Mussolini: Mox in Italiam revertemur. Domina Rachel: Hoc mihi gratum. Romanus: (Ad Ciano) Si ego tu essem, cum aliis venatoriis irem. Victorius: Fortasse aeroplana reactoria (4) mox parata erunt. Edda: Victori te semper cum Germanis ac Fascistis coniungis, quid audivisti de Galeatio? Victorius: Fere nihil. Edda: Quid audivisti? Victorius: Germani non multum dicunt… Edda: Et Fascistae? Victorius: Nonnulli irati sunt… Ciano: Dicunt me proditorem esse, nonne? Victorius: Aliqui, irati, verbis fortibus utuntur… Ciano: Differentiam inter disciplinam, disputationem ac dissentionem in ratione efficienda non intellegunt. Officium meum erat… honestum esse… opinionem meam exprimere… Domina Rachel: Rex parvus miserque, tamen, suffragio Magni Concilii Fascismi usus est ad eum facile deprehendum. Edda: Si necesse usus esset praetexto alio. Rex occasionem ad alteram partem converti exspectabat. Domina Rachel: Non video cur hanc occasionem a genero meo dari opus esset… Edda: Galeatius fecit quod, illo tempore, putavit iustum. Victorius: Fortasse non omnes Fascistae Galeatio irati sunt… problemata alia sunt… bellum non bene procedit… Romanus: Cum nova arma parata sint, Germani Russos Amencanosque extinguent. Edda: Spero Galeatium saltem in familia nostra favorem nonnullum inventurum. Paratus est ad frontem ire, nonne hoc satis? Quid volunt, eum in carcerem conicere? Generum Ducis? Nosne Borgia esse putant? Cognosco eos qui ut Galeatius puniatur clamant, eos cognosco! Illos paucos qui eius officio et intellecto invidebant. Credunt nunc occasionem ultionis adesse. Spero nos ludibrium mundi non fieri propter incarcerationem Galeatii aut aliquid… vidi nonnullos amplos Germanos Galeatium vitare… bene… videamus qui amici et qui inimici sint… spero inter tantas deceptiones nos non statuturos optimam solutionem castigationem sincerorum esse. Domina Rachel: Quantam deceptionem et imperitiam! Videtur bellum illas nudavisse. Badoglio magnus mareschalus (5), parvus Rex, imperator factus, et ceteri qui Fascismo usi sunt ut ipsi magni fierent, omnes deceperunt. Ille qui eos magnos et potentes fecit in carcerem coniectùs est. Tamen, etiam deceptionem eius confuderunt. Deo gratias. Eorum imperitia tam magna est quam capacitas decipiendi… Edda: Si omnes, ut Galeatius, semper sinceri fuissent… nec imperitiae accusari potest… Domina Rachel: De parvo Rege atque de Badoglio loquebar… nunc Galeatius membrum familiae est… non intellexit… quamvis debuisset… eos illo suffragio usuros esse… Edda: Quomodo praevideret… Victorius: Ianuam claudamus. Pergo videre praefectos Germanos capita in conclave porrigentes… Domina Rachel: Ita. Egomet hoc vidi. Quid volunt? Mira animalia in horto zoologico non sumus… Ciano: Puto omnes oculis suis videre velle Ducem in eadem mensa edentem cum genero proditori. Edda: Non mirarer si tam stulti essent Victorius: Multi Italice loquuntur, caveamus sermonem nostrum. Romanus: Quare? Nostri socii sunt. Nihil celandum habemus. Mussolini: (Exsurgens) Ignoscatis mihi, negotiosus sum. Ad ianuam it. Edda: Pater, quando mihi licebit ad te colloquendum ire? Mussolini: Faciam ut scias. SIPARIUM (1) manicae, -arum: gloves (2) suffragium, -ii: vote (3) Columnellus, -i: Colonel (4) aeroplanum reactorium: jet airplane (5) Mareschalus: Marshal Scripsit © Plinius Prioreschi, 1978 In Latinum converterunt: Ernestus Brehm Thomas Coffea Plinius Prioreschi Pars 1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |