Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1982 - fasciculum 35
Tragoedia Beniti Mussolini (Pars II)

.

Actus I


Scaena II:
Nocte. Assidens scriptorio Mussolini aliquas chartas legit. Imago paulo post lente extra circulum lucis lampadae apparet. Hominis imago est toga Romana induti.

Mussolini:
(Caput levans imaginem videns) Quis es? Quomodo custodes circumvenisti?

Caesar:
Solum umbra sum atque custodes mihi obstare non possunt. Quod attinet ad identitatem meam certe me agnoscis.

Mussolini:
Noli ridiculus esse! Larvis et umbris non credo. Abi atque ridiculam vestem effunde! (Imago non respondet ac immobilis manet.) Curabo ut custodes dimittantur. (Pausa) Larvis non credo. Potest Iulius Caesar solum in somnis videri.

Caesar:
Hoc fortasse somnium est.

Pausa est dum Mussolini oculos manu velat.

Mussolini:
Hic dies strenuus fuit. Contiones… strepitus… iam a mane Italia in bello est.

Caesar:
Ita est.

Mussolini:
(Solemniter ac mordaciter.) Quid vis?

Caesar:
Tu me evocavisti. Cum consilia de pace et bello eliguntur larvae praeteriti semper evocantur. Futurum incognitum est atque homo, pavens, a praeterito auxilium petit.

Mussolini:
Vere te evocavi. Nunc Italia in bello est. Italiae gubernatio…

Caesar:
Quae es tu.

Mussolini:
Vere… Italia bellum Francogalliae et Angliae indixit.

Caesar:
Tu statuisti bellum Francogalliae ac Angliae indicendum esse.

Mussolini:
Ita… et… sum…

Caesar:
Trepidus.

Mussolini:
Trepidus.

Caesar:
Metus, pavor, cura tecum usque ad finem erunt.

Mussolini:
Necesse fuit bellum indicere. Germani vincunt. Sinere non possum eos ad tabulam pacis solos considere. Aliquot milia mortuorum necessaria mihi sunt ut victor ad tabulam pacis considere possim. Similis occasio fortasse non iterum accidet. Si Germania sola vincit, Italia diu parva atque submissa permanebit.

Caesar:
Atque si Germania devincetur?

Mussolini:
Eventus Italiae idem est: obsequium atque obscuritas. (Pausa). Potuimus nos iungi ad numerum hostium Germaniae. Italia hoc antea fecit. Quid obtinuimus? Miseras et paucas micas. Quin obtinere poterimus ex nova Germaniae clade etiam nos victores? Germania nihil habet nisi virtutem et voluntatem pugnandi. Haec partiri inter victores non possunt. Iam hostes Germaniae orbem possident et divites cum aliis non partiuntur nisi coacte. Altera optio mihi non est. (Pausa). Si Italia magnum imperium iterum facienda est, puto iuxta Germaniam non contra pugnare necesse. (Pausa). Si neutri essemus… confessio nostrae inferioris conditionis esset, parvi refert quis vincat.

Caesar:
Si autem Germani vincentur, Italia, eorum socia, plus patietur.

Mussolini:
Ita, sed hoc periculum adire me oportet. Italia debilis et humiliata per saecula fuit. Iamdudum Italici hilotae Europae fuerunt. Magnam nationem non possum ex cineribus facere nisi periculum subibo.

Caesar:
Putasne Germanos victuros esse?

Mussolini:
Videtur in eo esse ut vincant.

Caesar:
Quantumne adiuvare potes?

Mussolini:
Paulum. Italia bello Europeo parata non est.

Caesar:
Si vos Germanis debiliores eritis, ei domini erunt.

Mussolini:
Non ita si fortiores quam sumus videmur… fortasse possumus… cum nonnullis celeribus victoriis ante bellum confectum… fortasse possumus eos ad credendum movere nos fortiores esse quam sumus. Tempore mihi opus est. Bello Italia non parata. Debui primum alia impedimenta superare… miracula perficere non possum. Non possum nisi omnem occasionem arripere ad maximum beneficium nostrum. Post bellum Italia vere fortis fiet. Nunc necesse est vincere copiis quae nobis sunt. Sequemur Germaniam ad victoriam… Francogalliam ex meridie invademus… mortaliter vulnerata est et mox collabetur… nostri in Aegytum atque Somaliam Britannicam progredientur, deinde Germania ictum mortalem Angliae afferet priusquam Status Uniti… tardus colossus… interveniant… bellum finem capiet antequam debilitatem Italiae aliquid detegat. (Pausa). Vultures sumus qui moribundam Francogalliam et debilitatam Britanniam praedamur. Sciacalli Europae sumus. Partes illas Italia prius egit. Nunc tamen pellem leonis gerimus. Pellem leonis quae mutationem futuram sciacalli in leonem teget… sed tempore opus est… nunc… (Pausa)… altera optio mihi non est. Consentisne?

Caesar:
Sunt semper optiones. Aliquae non tam optabiles quam aliae.

Mussolini:
Futura scis…

Caesar:
Sola praeterita.

Mussolini:
Solane praeterita?

Caesar:
Umbra praeterita sum. Praeteritum quod evocavisti. Sola praeterita scio.

Mussolini:
Legiones Romanas ducebas, turbam servorum duco. Eos loricis vestivi atque in proelium misi. Solum eorum numerus magnus est. Non possum miracula perficere. Viginti anni saecula servitudinis delere non possunt. Italici post victoriam iterum lente discent cum virtute vivere. Iterum discent si homines fortes aut debiles, duces aut insequentes, domini aut servi sint, ut eos oportet fortes, duces, dominos esse sicut maiores fuerunt. Sed id non fiet sine tempore et me est opus nunc Italiam ad victoriam ducere ut si potentissima esset. Hactenus hostium et sociorum animos percutere potui. Aleam iacio in citam victoriam. Citam. Antequam nostra debilitas manifesta fiat. Legionarii tui fortes erant, disciplina temperati, ad vincendum aut moriendum parati…

Caesaris imago lente evanescit.

Mussolini:
Mane! Me necesse est tecum loqui! Tui egeo. Solus non possum onus sustinere…

Imago in habitu proprio Arlequini lente apparet. Imagine clara, Arlequinus piroettam facit.

Arlequinus:
Ohe! Ohe! Arlequinus sum.

Mussolini:
Quid vis?

Arlequinus:
Auxilio veni! Adiuvabo in causa belli! Insignia generalium amiraliorumque induere possum, possumque gladio uti. (Gesta duellatoria facit ut si vere duellans). En attende! En attende! Etiam carrum cataphractum aut navem gubernare possum! Mei indiges! Iube me! Quid vis ut faciam? Eh? Eh? Quid possum facere? Impera atque oboediam!

Mussolini:
(Oculos manu velat. Deinde tristis et deiectus) Abi! Abi!

Arlequinus:
Minime! Nullo modo! Hoc iustum non est! Me evocavisti! Adsum et adero! Ius habeo! Me evocavisti ad iuvandum in causa belli.

Mussolini:
Te non evocavi.

Arlequinus:
Immo me evocavisti! Te audivi! Dixisti auxilio meo tibi opus esse! Videbis, quomodo te adiuvare possim. Omnium animos percutiam, tantum strepitum faciam… Bum!… Bum!… Porro! Porro! Ad vincendum! Ad superandum!

Mussolini:
Discede!

Arlequinus:
Nonne mente capis? Tibi necessarius sum! Magis cogita et mente cernes me tibi necessarium esse. Quomodo omnibus persuadebis tuas copias invincibiles esse? Atque classem tuam paratam ad mare regendum? Visne te debili vigore percutere, sed percussum magno cum clangore sicut heroes Homeri cadere? Visne? Ergo astutiae meae tibi necessariae sunt. Visne magnum, quem sublevare non potes, gladium tractare, ut hostes perterreas? Sine cura sis, possum unum providere cavum, levem, qui solidus videatur. Nonne capis? Si non astutiis nonnullis uteris, in hoc lusu victus eris. Consentisne?

Mussolini:
Consentio.

Arlequinus:
Visne Italiam honorandam atque reverendam esse? Visne?

Mussolini:
Volo.

Arlequinus:
Visne Italiae gloriam antiquae Romae reddere? (Pausa). Visne?

Mussolini:
(Post pausam) Volo.

Arlequinus:
Nonne vis multitudines sistere miserorum emigrantium Italicorum qui in omnes terras eunt et linguam cultum atque humanitatem nonnullis frustis commutant?

Mussolini:
Volo.

Arlequinus:
Vidistine umquam illas photographias? Ille, scrutis indutus, pavidum verberatum animal videtur, passurum verbera quae semper ruunt in miserabilem advenam. Illa infimis pensis laborabit, ad omnia parata ut aegroticios liberos, ludicris nimium amplis vestimentis indutos, alat… Quorum sunt milia, millena milia. Nepotes magnorum Romanorum. Ad serviendum in quattuor angulos mundi eunt. Patriam deserunt quia terra aliena dives est atque si satis renidebunt, si eorum scurrilitates delectabunt, si laborem quem etiam pauperes recusant perficient, tunc licebit satis cibi eis dare ac fortasse originem eorum liberorum quondam oblivisci. Nepotes magnorum Romanorum. Solum servire sciunt…

Mussolini:
Satis… Satis est!

Arlequinus:
Certe omnia haec inhibere vis.

Mussolini:
Volo.

Arlequinus:
Tunc te necesse est fortiorem quam es videri, ergo indiges mei. Cur igitur me dimittere vis?

Mussolini:
Quia, quod est magis detestandum, repraesentas: debilitatem, dolum, fallaciam… quia hominem ad fundum dedecoris atque ignominiae pellis… quia tu es… Fraudator ipse.

Arlequinus:
Touché! Touché! Attigisti me. Homines me nominibus multis appellaverunt. Hodie hunc habitum elegi quia tam Italicus est… Commedia dell’ Arte et cetera… sed ad negotium… magnam vis Italiam facere, ignominia emigrationis prohibere, gloriam antiquam restituere…

Mussolini:
(Clamitans): Ita, ita est! Noli denuo incipere!

Arlequinus:
(Dulci voce): Tum considamus atque singula discutiamus…

Considit ad scriptorium iuxta Mussolini.

SIPARIUM


Scripsit © Plinius Prioreschi, 1978
In Latinum converterunt:
Ernestus Brehm
Thomas Coffea
Plinius Prioreschi



Pars 1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera