Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1982 - fasciculum 36
Tragoedia Beniti Mussolini (Pars III)

.

Actus I



Scaena III:
Eadem dispositio scaenae secundae, sed nunc interdiu. Mussolini in scriptorio sedet cum Ciano ministro rerum externarum et genero suo conloquens.

Mussolini:
Nostri in Africa progrediuntur, Francogallia cecidit, Germani invasionem Britanniae parant. Bellum alterum annum fortasse non complebit. Oportet nos futuro paraturos esse. Cum Germanis relationes nostrae lubricae erunt. Volent fortasse primas partes agere, immo nos ferre secundas nolumus. Potentiam nostram augebimus, ne eos metuamus. Post bellum officium perarduum erit.

Ciano:
Hitler amicus tuus est atque occupatus erit Britannicum imperium digerendo. Tempus nobis manebit.

Mussolini:
Ita. (Pausa). Nunc nostri satis bene pugnant, sed segnes prae Germanis, causa non solum in imparibus armis nostris invenienda.

Ciano:
Germani fortunati erant…. nemo credidisset magnam Francogalliam paucis hebdomadibus conlapsuram.

Mussolini:
Noli fatuus esse Galeati. Francogalliam devicerunt quia fortissimi sunt. Ne comparanda quidem nostra ad eorum potentiam est, atque, ut dicebam, non solum armis, sed etiam disciplina inferiores sumus… praefecti nostri tam periti non sunt… (Pausa) post bellum arduum opus nobis erit… post magnam Italiam magnos Italos condemus.

Ciano:
Omnis Italus paratus pro te et Patria mori…

Mussolini:
Superbi victores, serviles victi. Quid Virgilius dixit?… nunc obliviscor… quoddam ut… “debellare superbos”…

Ciano:
“Parcere subiectis et debellare superbos.”

Mussolini:
Ita. “Parcere subiectis et debellare superbos”. Longum erit antequam dignitatem maiorum receperimus.

Ciano:
Non est difficultas quam victoria non solvat.

Mussolini:
(Post brevem pausam) Heri Germani undecim naves demerserunt. Eorum submarini formidabiles sunt. Quotidie spero nostros aliquid simile facere, sed nos propensiores esse ad naves amittendas quam demergendas videmur.

Ciano:
Animus classium nauticae et aviatoriae acerrimus est. Veniet occasio. Germanis itinera commeatus Britanniae trans Atlanticum ducentes facilem venationem offerunt. Magnopere credo virtuti ac fidelitati, et nostri vincere firmo gradu pergent. Germani fortasse interdum conspicua gesta perficere possunt, vere autem consilia originalia non habent atque intellegere involutas questiones non possunt. Etiam Hitler concedit te magistrum suum… mihi persuasissimum Italorum arma superiora esse. Dies veniet…

Mussolini:
Cito, spero…

Ciano:
Dies veniet cum nostrorum victoriae fulgidiores quam Germanorum erunt. Dies veniet…

Mussolini:
Galeatius propheta male aptus est. Nunc constitutum habeo. Cras te videbo.

More Romano salutans exit. Mussolini incipit aliquas chartas super scriptorio legere. Paulo post custos intrat.

Custos:
Dux, Miss Owen adest.

Mussolini:
Intret.

Mulier iuvenis et formosa intrat, Mussolini consurgit et ad eam ambulat manum extendens.

Mussolini:
Miss Owen, incede, gaudeo te noscere.

Miss Owen:
Dux… Excellentia… ego… quomodo vales?

Mussolini:
(Surridens) Quaeso, conside.

Considit in alia sella, ambo sedentes ad se et audientes spectant. Brevis pausa. Mussolini eam evidenter perturbatam contemplatur.

Mussolini:
Audio te cum plurimis diurnalibus Americanis operari.

Miss Owen:
Ita est…

Mussolini:
…atque te librum de Fascismo scribere.

Miss Owen:
…vere… est liber de te…

Mussolini:
(Surridens) Bene, semper mihi placet homines sollicitos esse operis mei. Nonne ex Novo-Eboraco venis?

Miss Owen:
Ita est. Nata sum et semper in Novo Eboraco vixi.

Mussolini:
Valde mihi placeret aliquando Novum-Eboracum revera Status Unitos visitare. Sunt ibi plus Italorum quam in ulla terra orbis Italia excepta.

Miss Owen:
(Quae nunc imperium sui recuperavit) Vere ei valde adiuverunt progressum atque incrementum Patriae nostrae.

Mussolini:
(Interrumpens) Dic mihi de tuo libro.

Miss Owen:
Vere… de tuis consiliis et vita tractat… una inter tui admiratores sum… de tua perceptione rerum politicarum… re vera ut in petitione conloquii memoravi… vellem te rogare… de vita tua, de iudiciis tuis rerum praesentium, de tua ratione politica… et cetera…

Mussolini:
Recte. Monere tamen venustatem mulierum me pellere… atque si aliqua me rogat aliquando confundor…. (surridet).

Miss Owen:
(Surridens et manifeste delectata) Oh, Excellentia… certe… non puto…

Mussolini:
(Surridens) Perge, perge!

Miss Owen:
Profecto scis in Patria mea te hostem existimari atque Status Uniti, Italiae et Germaniae possibiliter bellum indicturi esse feruntur.

Mussolini:
Novi.

Miss Owen:
Visne de possibili bello inter Axem et Status Unitos commentari?

Mussolini:
In Patria tua etiam fortis opinio contra bellum exstat. Puto bellum confectum iri antequam Status Uniti ad arma convocare atque pugnare possent. Dubitari non potest animum Statuum Unitorum adhuc contra Axem fuisse et elementum negativum nostrae strategiae esse. Positivus tamen animus Japoniae atque imminens victoria Axis in Europa ad medendum illi elemento negativo pertinent.

Miss Owen:
(Post pausam, notas conficiens) Germania et Italia saepe aggressores appellantur. Visne commentari?

Mussolini:
Italia et Germania immo aggressores sunt. Demum constituimus bellum inferre quibus nobis nostram iustam portionem divitiarum mundi eripuerunt.

Miss Owen:
Hoc fortasse de Britannia et Francogallia dici potest sed non de Polonia iustum videtur.

Mussolini:
Primum Polonia debellanda erat, sed hoc manifeste ultima meta certaminis non est.

Miss Owen:
Quae est meta?

Mussolini:
Mundi novus ordo qui necessitatibus alacrium pauperum nationum ut Italiae, Germaniae et Japoniae provideat.

Miss Owen:
(Post pausam, adnotationibus confectis) Haec est publica explanatio. Quae vere significat vos opes Francogalliae et Britanniae accipere velle atque in paupertatem illas redigere.

Mussolini:
(Post pausam) Miss Owen, quo diutius tibi ausculto et te aspicio, eo magis mihi places.

Miss Owen:
(Conturbata) Gratias tibi ago, Excellentia…

Mussolini:
Portionem officialem conloquii cras persequemur. Nunc ego aliqua rogare volo. Esne nupta?

Miss Owen:
Digressa.

Mussolini:
Ingeniosa et formosa es. Similes tibi mulieres amo. Esne sola Romae?

Miss Owen:
Sola?

Mussolini:
Solitaria dico.

Miss Owen:
Non… tempus mihi non est… sed interdum… longe domo…

Mussolini:
Ubi commoraris?

Miss Owen:
In deversorio "Savoy"

Mussolini:
Hac nocte tecum congredi vellem.

Miss Owen:
Hac nocte?

Mussolini:
Ita

Miss Owen:
Quando?

Mussolini:
Faciam ut scias.

Miss Owen:
Ego… ego… nescio si…

Mussolini:
Decima fere hora nuntium meum recipies. Erisne illic?

Miss Owen:
(Post pausam) Ero.

Mussolini:
(Exurgens) Cupio tecum congredi. Formosa es.

Ad portam eunt.

Miss Owen:
Gratias tibi ago, Excellentia.

Mussolini portam aperit.

Mussolini:
Vale! Usque ad noctem.

Exit Miss Owen. Mussolini scriptorio considit. Paulo post Arlequinus emergit ex post supellectile.

Arlequinus:
Novam victoriam, nonne?

Mussolini:
Quid vis?

Arlequinus:
Io! Undique vincis! Hostes in Francogallia et Africa, foeminas Romae! Nihil ac nemo tibi resistere possunt! Novus Caesar es! Spero tamen ut intelligas omnia meo auxilio fieri. Victoriae bellicae viribus copiarum tuarum non debentur atque foeminae non tecum sed cum fama tua iacent. Tamen nihil timendum! Quis inter speciem atque realitatem lacunas implet? Inter quomodo sumus et conspici volumus? Ego profecto! Mox bellum finietur et omnes putabunt tuas copias triumphantes magnopere ad victoriam contulisse. (Clamitans) Populus bellatorum sumus! Virtus maiorum resurrexit! Vincemus! Victoria serva Romae! (Usitata voce) Nemo inscitiam imperii, impares machinas, confusionem, imperitiam, debilitatem animadvertet… nec illae feminae quas seducis venas varicosas tuas, difficultatem spirandi, ventrem flaccidum, lacertos marcidos tuos notabunt… noli timere, tibi adsum. Mihi confidere potes. Vidistine quantum facile cum Miss Owen fuerit? Sic homines sunt. Esto assertivus, esto decretorius, loquere tamquam omnes vires mundi te alerent et homines tibi crederent. Omnes parati bracas demittere si satis vehementer eis imperatum. Quis de realitate curat? Vivat illusio, vera materia mundi!

Mussolini:
Abi!

Arlequinus:
Haec est sors mea! Sine praemio servire!

Post aliquam suppelectilem evanescit, Mussolini ad scriptorium operari incipit.

SIPARIUM



Scripsit © Plinius Prioreschi, 1978
In Latinum converterunt:
Ernestus Brehm
Thomas Coffea
Plinius Prioreschi



Pars 1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera