Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1982 - fasciculum 34
Tragoedia Beniti Mussolini (Pars I)

.

Personae


Benitus Mussolini, Dux
Galeatius Ciano, Ducis gener
Legatus Hispaniae
Legatus Germaniae
MagistratuS Italicus (Italian government official)
Famuli
Legatus Japoniae
Umbra Caesaris
Arlequinus (larva Italica)
Miss Owen
Domina Rachel, uxor Ducis
Edda, filia Ducis
Clara Petacci, amatrix Ducis
Umbra Colae Rienzi
Senatores Magni Concilii Fascismi (Members of the Great Council of Fascism)
Romanus, filius Ducis
Stator (orderly)
Victorius, filius Ducis
Custos
Partiarii (Partisans) et vulgus
Partiarius (Partisan)
Mulier in luctu
Vir caecus
Centurio (Colonel)
Voces


ACTUS I

Scaena I:
Interior magnae aulae. Videtur in scaena solum pars cum fenestra longa ad podium deducente. Mussolini de tergo videtur dum ex podio ad populum contionatur. Ciano, minister rerum externarum gener Beniti Mussolini, legatus Germaniae, legatus Japoniae, legatus Hispaniae et varii alii magistratus gubernationis Italicae adsunt. Omnes a tergo videntur quia Benitum Mussolini ausculantes et spectantes fenestram circumstant.
Per totam tragoediam Benitus Mussolini camisiam (1) nigram gerit, militaris ornatus (2) sine insignia.


Mussolini (ad populum contionans):
…igitur necesse est vincere atque dico vobis nos victuros esse!

Exurdans plausus tonitrui similis diu ex populo auditur. Legati et magistratus etiam plaudunt. Brevi tempore Mussolini in aulam revenit. Plausus populi manet exsurdans. Nonnullae voces super alias audiuntur.

Vox:
Vivat Dux!

Vox:
Vivat Italia!

Vox:
Vincemus!

Vox:
Tollite Britanniam!

Vox:
Vivat Dux!

Vox:
Vivat Italia!

Populus:
Dux! Dux! Dux! Dux! Dux!…

Fenestra longa clauditur et plausus populi subito decrescit quasi procul abesset. Clamor populi tamen per totam scaenam auditur.

Ciano:
Dux! Hac hora fatali cum omnes gentes ac nationes potentiam copiarum fascistarum admirantur et timent, fidem nostram invincibilem in te, Dux novi populi Italici, confirmare volo. Te ad victoriam ineluctabilem sequemur ad moriendum prompti pro te patriaque.

Legatus Hispaniae:
Dux! In nomine Caudilli et populi Hispanici cupio tibi populoque Italico manifeste nuntiare admirationem et concordiam Phalangis cum tota fide nostra in victoria fascismi.

Legatus Germaniae:
Dux! In nomine Fuehreris offero tibi atque Italico populo salutationem Germanicae nationis. Est nunc Italia socius inexuperabilis in bello cum plutocraticis atque hostibus Fascismi.

Magistratus Italicus:
Vivat Dux! Vivat Italia!

Plaudunt omnes. Famuli apportant vinum Campanicum (3)

Legatus Japoniae:
Imperator meus populusque Japonicus admirationem et concordiam tibi, Dux, significare volunt. Sunt ubivis in toto orbe terrarum gentes quae, praeda avaritiae plutocratum se democraticos appellantium, sperant ordinem novum qui victoriam ineluctabilem Italiae et Germaniae sequetur. Tibi, Dux, promittere possum Japoniam se ad hunc capitulum historiae gentium scribendum consociaturam esse.

Mussolini (ad legatos):
Hic dies memoria repetetur. Populus Italicus coniunxit sortem suam cuin populo qui solus Romanae potestati resistere potuit. Nemo Romanis Germanisque coniunctis obsistere poterit!

Legatus Germaniae (Extollens poculum vini Campanici(3)):
Ad Italiam, socium Germaniae fortissimum!

Ceteri:
Ad Italiam!

Mussolini (Extollens poculum):
Ad Germaniam, socium Italiae fortissimum!

Ceteri:
Ad Germaniam!

Legati Germaniae, Japoniae et Hispaniae, Ciano et Mussolini circulum formant

Legatus Germaniae:
Te duce, Italia potentissimum imperiUm facta est atque bellum hodie magnae Britanniae et iactanti Francogalliae induxit. lam ex saeculari obscuritate Italia emergit. Hodie certe cives omnes Italici propter patriam magnopere elati sunt.

Mussolini:
Certe fervor eorum verus et antiqua virtuS mortua non est. Sunt qui putent servitudinem saecularem vestigia reliquisSe, sed hic est dies ubi magnanimitas convenit atque fides in populi Italici virtute.

Aliquis longam fenestram aperit et exurdans plausus populi iterum auditur

Populus:
Dux! Dux! Dux! Dux! Dux!…

Mussolini ut fenestra claudatur adnuit. Plausus quasi procul iterum auditur

Mussolini (legato Japoniae):
Utinam virtus Samuraorum cum nostriS sit! Multum interest credo populos qui heredeS sunt invictorum antiquorum Germanorum, virtutis Samuraorum atque Romae, socios nunc esse contra tabescentes populos qui licentiam — quam libertatem appellant — nobilissimam metam omnium gentium arbitrantur. (Pausa). Libertas! Eorum libertas proclivitatibus turpissimis humanae naturae favet (pausa) quamquam populos a tyrannide, pessima inclinatione principatuum, protegit. Altera dignum pretium tutelae contra alteram est, cum in imperiis dictis democraticis gubernationes, in potestate amentis vulgi, profecto ad tyrannidem desperanter confugere possint ad navem rei publicae gubernandam (4). Imperia dicta democratica, quia libertatem politicam permittunt, raro tyrannides fiunt, sed ad debiles, instabiles, inconstantes gubernationes habendas damnantur. Ergo imperia dicta democratica cum principatibus (5) contendere non possunt.

Legatus Germaniae:
Iam vafre belli quod ipsi indixerunt excusationes multas ac praeclaras machinantur. Libertas omnium gentium naturaliter excusatio maxima est.

Ciano (mordaciter):
Ah ah! Elati sunt libertate sua! Sine ea scelus non floret! Privilegia stupratoris, percussoris sadici, mercatoris venenorum stupefacientium (6) conservanda sunt! Mafiam eluimus ex terra nostra sed coniurati illius honorabilis societatis qui effugere potuerunt, tutam sedem in America reppererunt. America, liberorum terra! Felices illic erunt atque prospeni. Ardentissimi fautores Statuum Unitorum, ardentissimi patriotae! (Rident)

Mussolini:
Plutocrates se exercere monopolium libertatis credunt. Roma libertatem veram habebat etiam quadrupedibus illis. Ignani non intellegunt suam libertatem prodigentiam esse quae divitibus solis suppetit. Inveni aliquem satis pauperem, qui libertatem suam frusto panis vendet. NationeS sicut Italia, Germania, Japonia, Hispania denudatae sua portione divitiarum capitalismi cupiditate nec habent tempus nec patientiam ad appetendam eam, quae libertas in nationibus plutocraticis appellatur.

Legatus Japoniae:
Locupletes hostes sunt. Magna est eorum potentia industrialis. Magnam partem orbis terrarum dominantur. Tamen, sicut pinguia pauco cerebro animalia non vident nisi necessitatem magis magisque vescendi atque pinguescendi. Virtutem disciplinae non intellegunt. Nunc hostes saeculis miseriae temperatos atque sustentos voluntate vincendi, non cupiditate epulandi, adversantur.

Legatus Germaniae:
Nostri ad Lutetiam progrediuntur, non ultra Francogallia opulenter vivet.

Mussolini:
Copiae nostrae nunc a meridie oppugnabunt. Iterum Gallia ad genua detruditur.

Ciano:
Domini, simus cum Francogallicis benigni! Demum si non terribiles bellatores, excellentes coqui sunt atque mementote illi “savoir faire” eorum foeminarum grati esse. (Rident)

Mussolini:
Anglia durius pugnabit. Angli qualitatem quam Francogalli manifeste perdiderunt possident: Virtutem patiendi.

Legatus Germaniae:
Videbimus quousque bombardationes nostras tolerabunt.

Stator nuntium legato Germaniae portat

Legatus Germaniae (nuntio percurso):
Novissimis horis nostri hostium naves septem demerserunt.

Mussolini:
(Interrumpens)Posthac vobiscum illo ludo certabimus.

Ciano:
Classes nostrae aerea atque navalis paratae sunt. Potentiam fascismi Angliae orbique monstrabimus.

Fenestra longa iterum aperitur. Iterum exurdans plausus populi auditur. Mussolini ad podium exit, populum salutat

Populus:
Dux! Dux! Dux! Dux! Dux!…


SIPARIUM


(1) Shirt
(2) In military uniform
(3) Champagne
(4) The first is the worthy price for protection against the second in the so—called democratic countries when the governments, left at the mercy of the mindless crowd, could indeed resort to tyranny in a desperate attempt to keep the ship of state in steady course.
(5) Autoritarian regimes
(6) venena stupefacientia: Addicting drugs


Scripsit © Plinius Prioreschi, 1978
In Latinum converterunt:
Ernestus Brehm
Thomas Coffea
Plinius Prioreschi



Pars 1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera