Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1982 - fasciculum 37
Tragoedia Beniti Mussolini (Pars IV)

.

Actus II


Scaena I:
Conclave cum magna fenestra domi Beniti Mussolini Romae. Domina Rachel acubus texens et filia Edda (uxor Galeatii Ciano) sedent in sellis. Domina Rachel modeste vestita plane humili genere nata, Edda elegans et urbana. Ancilla cafeam ministrat.

Domina Rachel:
(Cafea ministrata) Gratias Annetta, nunc abire potes.

Exit ancilla.

Edda:
Spero te bonam cafeam offerre.

Domina Rachel:
Bonam cafeam? Nonne patrem tuum cognoscis? Sumus fortasse sola Italiae familia quae mercatu nigro non utitur… paene. Ille non intellegit nos omnes fame perituros solum demensa nostra edentes. Tamen cavere necesse est… si inveniat me paulum verae cafeae huic potioni nigrae miscuisse, furet.

Edda:
Deo gratias, Galeatius non tam severus est! Non dico, non rogat. Dicere nolo, scire non vult… itaque omnia fere blanda… famili ubi vetita invenire sciunt…

Domina Rachel:
Nunc domi raro edit… nonnumquam tam in cogitatione defixus ut quod edit nesciat… mala tempora currunt… quid dicunt Germani

Edda:
Galeatius dicit legatum Germaniae compertum habere res secundas iterum fore.

Domina Rachel:
Vos fatui… Nonne intellegitis bellum perditum esse? Americae interventione periimus.

Edda:
Japonia autem…

Domina Rachel:
Noli fatua esse! Nemo Americam vincit. Miselli Japonii sedulo pugnabunt… sed sicut nos evenient… fracto capite. Pergo dicere patri tuo ut agat nunc ad servandum servanda… sed etiamnunc somniat… omnes somniatores estis… etiamnunc victoriain somniat…

Edda:
Suasi Galeatium ut in Helvetiam aliquam pecuniam mitteret… spero te errare… sed nunquam futura noscenda…

Domina Rachel:
Non erro, non erro. Contra Americam proeliari dementia est… recordor bello mundiali primo illos nobis omnia genera ciborum misisse; farinam, pernas… nunc hostes sunt… cibus magis magisque rarescit et populus moleste ferre incipit… ut scis egomet aliquando ad emendum exeo…

Edda:
Ita scio. Id bonum esse non puto et periculosum.

Domina Rachel:
Gerrae! Veteribus vestimentis indutam nemo me agnoscit. Praeterea semper duo satellites, modo civili induti, qui me observant adsunt. Semper eos confestim noto. Spero eos callidiores esse criminosos sequentes… quidquid id est, audio sententias, audio quod vulgus de hoc bello sentit… sunt defessi, Edda, fidem amiserunt…

Edda:
Dum vincebamus gaudebant. Parati ad Fascismum et Ducem plaudendum. Nunc ubi necesse est detrimenta sustinere et non solum de eis loqui… nunc non victoriam sed pacem clamitant.

Domina Rachel:
Fortasse sic omnes sumus… paulullo. De eo angor et crucior. Vulgus incipit eum odisse, quid eveniet si bellum perdemus?

Edda:
Ei plauserunt et ei faverunt per viginti annos, quid putas venturum? In deterioribus… in deterioribus officium deponere debebit.

Domina Rachel:
Non curo si officium deponere debebit… cruciata sum ab eius adeptione officii… si solum de abdicatione ageretur non curarem…

Edda:
Quid aliud? Galeatius putat, bello pergente tam male quam nunc… fortasse nos a Germanis soluturos et pacem separatam petituros.

Domina Rachel:
Miselli Germani! Eos anno millesimo nongentesimo quarto decimo prodidimus et nunc ad idem faciendum parati sumus.

Edda:
De proditione non agitur…

Domina Rachel:
Haec miseranda Italia videtur nihil recte facere posse, ne fidelis esse in socios quidem. Nec tamen de hoc sed de patre tuo curo… vulgus eum odisse incipit, fortasse memor patrum, fratrum coniugumque morientium… cibus rarescit… fervores facile obliviscuntur. Scilicet etiam veteres inimici eius iterum caput erigunt. Hitler inimicos suos suppressit sed pater tuus semper magnanimus fuit… eum propter hoc poenam luere compellent.

Edda:
Certa sum antequam res nimis longe procedant… volo dicere, si pergimus perdere, ut nunc perdimus, debituros pacem rogare… Galeatius dicit Americanos intellegere finem Fascismi exordium Communismi in Italia futurum esse.

Domina Rachel:
Exspectasne illos sustenturos Fascistas in officiis? Pater tuus non vellet… non posset… credo eum non posse Fascismo superviVere.

Edda:
Alius poterit officium suscipere.

Domina Rachel:
Quis?

Edda:
Fortasse Galeatius…

Domina Rachel:
Puto vos omnes amentes esse! Putatis res faciles fore, omnia bene itura… ego… timeo, Edda, timeo ne res malae adveniant.

Edda:
Certa sum patrem ac Galeatium solutionem inventuros.

Domina Rachel:
(Quae evidenter a proposito egredi vult.) Quomodo Galeatius se habet? Eum iam diu non vidi.

Edda:
Bene se habet, gratias Deo. Occupatus est et plenus fervoris ac notionum.

Domina Rachel:
Putas res melius processuras si is officium habeat, nonne?

Edda:
(haesitans) Haud ita… sed puto patrem magis debere ad eum animum attendere. Praeclarus et nunc peritus est… nunc famam obtinuit.

Domina Rachel:
Mihi placeret si pater tuus abdicaret… Vellem longe ire… in villa vivere…

Edda:
…Ille praestat inter alios, nationes orbis eum in honore ac observantia habent, et puto consilia eius digna considerationis esse… praeclarus est, hos scis et pater etiam…

Sirena extra scaenam auditur.

Domina Rachel:
Iterum veniunt. Serius ocius nos bombardabunt.

Edda:
Solum transvolant. Romam bombis non percutent. Papa hic vivit et praeterea nemo auderet Romam bombardare.

Domina Rachel:
Si putas Americanos se refrenaturos propter paucos antiquos lapides…

Edda:
NihilominuS… periclitari basilicam Sancti Petri nonnullis bombis percutere non possunt…

Introit famulus.

Famulus:
Mihi indulgeas, Domina, attamen gnara es severi iussi ut omnes refugium ineamus inter incursiones aereas….

Domina Rachel:
Vere. (surgens) Puto melius ire…

Exeunt. Exstinguuntur luces ac post pausam fragor bomborum auditur. Per fenestras fulgores apparitionem illustrant Iuli Caesaris incursionem aeream in Romam tacite spectantis. Paululo post Caesar evanescit et Arlequinus circulum luminosum init.)

Arlequinus:
(Vehementer gesticulans, commotissimus) Romam bombis percutunt! Matrem verberant! Criminosi! Dementes! Barbari! Urbem Aeternam verberantes! Stupratur maiestas Romae ab his barbaris ex ultra mare. Veniunt ex suis ridiculis urbibus ad gloriosas ruinas vastandas civilitatis millenariae unde descendunt, degeneres in barbariem relapsi… Dies veniet ubi Novum Eboracum atque Chicagiam bombardabimus… eos delebimus! Exercitus noster gloriosus illo die per Quinta Via magnifice incedet sub tronante plausu multitudinis acclamantis. (Circa commotissimus saltat). Eos sub calce contundemus, sub iugum eos conducemus in servitudinem! Servi! Vere! Servi! Nostri servi erunt! (Fremitus bomborum variante violentia auditur). Sunt nunc dives — praepotentes… aviatores eorum impune Romam bombis percutere possunt… fortasse vincere possunt… re vera vincere videntur!

Arlequinus moram ut cogitans facit, deinde quieta voce ut meditans.

Tamen si vincunt, fortasse per totum tempus recte rem tenebant. Si, mehercle, repente putaremus victorem rem recte non tenere, quid contingeret? Mundus turbatus esset. Re vera “finis modos excusat” est solum rudis, inscitus, vulgaris modus dicendi “finis omnia excusat”. De prudentia ac logice agitur. Si ita non esset, nos omnes in mare contentionum disputationumque summergeremur. Quomodo inveniremus quis recte et qui male rem teneat? Perpetue disputandum esset. Praeterea, quomodo victor victum vexaret sine metu iniustitiae? Hos delectationem corrumperet. (Explosiones persistunt). Quando vincebamus alia res erat sed nunc… bombardare incepimus, sed nunc bombardamur. Copiam cibi habent et nos inopiam… opificia sua magna celeritate generant et nostra diruta sunt.

Quomodo animo concepimus contra eos pugnare? Putare nos victuros esse stultum erat. Nonnulli ferventes… fanatici id possibile esse putabant… vere stulti erant… etiam criminosi… debilis qui potentem superare conatur, nisi victor, criminosus est, omnes hoc sciunt… pacem nunc volumus… (vocem augens) nunquam pugnare contra generosos Americanos et Anglos et Francogallicos et Russos voluimus… pacem nunc volumus et semper voluimus… (clamitans) Pax! Pax! Pax! (Bomba cadere pergunt).


SIPARIUM


Scripsit © Plinius Prioreschi, 1978
In Latinum converterunt:
Ernestus Brehm
Thomas Coffea
Plinius Prioreschi



Pars 1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera