Eclectica
 
 
 




RUMOR VARIUS
Summarium annuale
Anno 1979 - fasciculum 16

Fasciculum 16

Praefatio
Convenerunt enim ante paucos dies in aedibus AKADis Turici sitis ii socii operis, qui Rumorem Varium adhuc componere solebant, una cum futuris sociis operis, qui a nobis invitati erant, ut se nobis socios asciscerent.

Rudimentum ab Emanuele Bernard compositum
Egregii viri redactores huius libelli nuper mihi bona fide proposuerunt, ut aliquid ad vos delectandos aptum componerem. […] Heu me miserum! Quam est vacuum caput meum! […] Itaque nunc intra bibliothecam meam clausus sedeo stilum mordens, scidulam albam intuens, animum in omnes partes versans, ut aliquid, quod legentibus gratum possit esse, inveniam. Frustra! Operam perdo. Praestare puto me cubitum ire sperantem cras mane Musam mihi magis fore probitiam. […] Bene quievi. Quiete satiatus sum, quamvis aliqua per somnum animum vexantia viderim. Ecce somnium:

Aenigma quo praemium accipi potest
verba decussata (columna)

Rumori Vario a lectore hoc scriptum est:
praemium accepi! Aenigma quo praemium accipi potest.

De commissario
Sunt nonnulli inter nos qui avide televisorium spectent, quandocumque ille incredibili acumine Commissarius celerrime vel maxima hora dimidia difficillima aenigmata solvit. Timeo autem ne complures nesciant hoc spectaculi genus iamdudum in libris ad linguam Latinam docendam compositis demonstratum et perfectum esse.

Solutiones
verba decussata

Commentarii periodici Latini: Vox Latina
Vox Latina inscribuntur Latini commentarii periodici, quibus edendis Dr. P. Caelestis Eicheseer, qui est in Saraviensi studiorum Universitate, luculenter moderatur.

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera