![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1979 - fasciculum 16
Commentarii periodici Latini: Vox Latina
. Textus antiqui et mediaevales et humanistici et recentissimi Vox Latina inscribuntur Latini commentarii periodici, quibus edendis Dr. P. Caelestis Eichenseer, qui in Saraviensi studiorum Universitate, luculenter moderatur, in quod opus convenienter efficiendum ab anno 1976 complures professores academici magistrique linguae Latinae praeclari inque Europa insignes scientissime cooperantur. Quibus chartarum fasciculis ea regulariter referri solent, quae spectant ad quaestiones promovendae vivae linguae Latinae continenter expediendas. Ibidem auxilia didactica praebentur, quae prosint institutioni scholari, atque consilia communicantur, quibus consuetudo sermonis Latini inter populos confoveatur. Eduntur autem quotannis quaterni fasciculi, qui constant viginti marcis (Germanicis), ad quod pretium solvendum accedunt expensae cursuales. Neo-Latinus sermo vere Latinus est, ubi stricte vigent regulae praeceptaque grammatica antiquitus observata, sed tractantur, idque Latine, res recentiores recentissimaeque, ut necesse sit inventionibus novis secundum Ciceronis ipsius monitum (fin. 3,3. 3,10) nomina imponere nova, eaque vere Latina, secundum exemplarem usum consuetudinemque antiquam et mediaevalem et humanisticam quam convenientissime conficta et conformata. Talia igitur exempla in paginis commentariorum Vocis Latinae proponuntur et praebentur. Qualibus supplementis legitimis, iisque non arbitrariis, sed omnino necessariis et consideratissimis, congruenter aucta et locupletata lingua Latina non differt a scriptis antiquis nisi copia verborum competenter suppleta. Hac scientia sermonis Latini commodius instructi tam vetera quam nova facile voluptuoseque legere possumus atque ea quoque perstudiose persuaviterque percipere, quae scribunt tradunt referunt coaequales item Latine docti. Hunc in modum et Latinitatem colamus et humanitatem et communitatem certe singularem et incomparabilem. Denique tibi tuisque expetas specimen exemplarve fasciculorum Vocis Latinae, quod desiderium cures ad instituti sedem perferendum, quae est haec: Vox Latina — Universität — Saarbrücken (D). |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |