![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1979 - fasciculum 16
Praefatio
. Ulricus Aeschlimannus omnibus amicis Rumoris Varii salutem dicit! In hac praefatione mihi multae res narrandae sunt, quae acciderunt post quam superiorem praefationem scripsi! Convenerunt enim ante paucos dies in aedibus AKADis Turici sitis ii socii operis, qui Rumorem Varium adhuc componere solebant, una cum futuris sociis operis, qui a nobis invitati erant, ut se nobis socios asciscerent. Inter hos omnes colloquium habitum est, quo novum collegium sociorum operis perpetuo collaborantium componi potuit. Hoc novum collegium vobis hodie ostentare velim: Inter socios, qui adhuc perpetui socii operis pro Rumore Vario ratas partes scribere solebant et in futurum tempus scripturi sint, inveniuntur Patricius Hardmeier, Thomas Wichtermannus Ulricus Aeschlimannusque; se asciscunt novos socios perpetuos operis collegio adhuc composito in futurum tempus Dr. Emanuel Bernard et Dr. Jürg Bleiker, uterque eruditissimus doctissimusque Latinae linguae peritus philologus. Ita in futuris exemplaribus Rumoris Varii semper aliquas ratas partes a his viris compositas invenietis. Quid memorem veterem meam factam adhortationem, ut vos quoque, cari legentes amici, nobis ratis partibus vestra manu Latina lingua scriptis mittendis Rumorem Varium ampliorem magis delectantemque efficiatis? Valeret haec adhortatio mea iam saepe pronuntiata 'delassare Fabium', ut ait Horatius Flaccus! Tamen iterum dicam: Quicumque interdum aliquas ratas partes in Rumore Vario publicandas nobis miserit, is quoque in numero sociorum operis nostro habebitur! Franciscus Bachmannus, qui Rumori Vario impressum, acceptionem rerum legentibus publicandarum typographëumque curat, in fine mensis Iulii per XVII hebdomades stipendia in exercitu Helvetico merere debebit. Dum is inter arma manebit, opus suum Patricio Hardmeier vicario mandabitur. Habemus etiam novum curatorem correctionum partium ratarum Rumori Vario missarum, Dr. Jürg Bleiker, de quo iam supra mentionem feci. Is in posterum curabit ut libellus noster semper quam minimos errores continens edatur! Videtis collegium redactorum sociorumque operis semper augere et ad maiorem gloriam nostri libelli laborare. ![]() Spero hoc exemplar duplex (editur pro mensibus Iuliis Augustisque) quam plurimis vestrum maximum gaudium laturum esse! Felices ferias omnibus! Ulricus Aeschlimannus |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |