Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1979 - fasciculum 16
De commissario

.

Sunt nonnulli inter nos qui avide televisorium spectent, quandocumque ille incredibili acumine Commissarius celerrime vel maxima hora dimidia difficillima aenigmata solvit. Timeo autem ne complures nesciant hoc spectaculi genus iamdudum in libris ad linguam Latinam docendam compositis demonstratum et perfectum esse.
Quam sagaciter convincat maleficos Commissarius temporibus Romanorum, vobis lectione quinta decima libri cuiusdam* explicabo, ubi lepidus dialogus inveniri potest. Ignari aestimentur hunc dialogum re vera nihil esse nisi seriem quarumlibet sententiarum ad exercendam grammaticam compositarum; errant.
Incipit lectio interrogatione captiosa, cum Commissarius ex duce manus latronum quaerit:
1. Vbi habitas?
Eheu, nihil respondet maleficus, sed - id enim coniciendum puto - subridens manifestoque despiciens istum ministrum publicum contemplatur manus suas perfecte curatas anulisque aureis ornatas. Commissarius autem, vir obscuro loco natus, qui opibus nihil virtute ac honestate permultum valet, ex se de altero coniecturam faciens colligit:
- Ego habito in villa parva, tu in villa magna.
His verbis Commissarius abit. Malefici tardae mentis cum sint numquam intellegunt se ex occulto observari posse. Commissario specie absente reapse post arborem auscultante dux latronum sociis suis quid sui consilii sit ostendit:
2. Nos properamus in scholam.
Aha! cogitat Commissarius, illuc properare volunt! Vos ambulatis per silvas umbrosas. Vae! Num quid suspicantur? Commissarius subito timore affectus est; gloriosi autem, quibus tantum in animo est voluptatibus parere, his verbis puellas festum parare iubent:
3. Ornate portam coronis rosarum, puellae!
O superbiam non ferendam! Non est praetermittendum tempus incautos opprimendi - celerrime Commissarius apparet et inopinantibus terrorem inicit quaestione repentina:
4. Quis nautis nocebat?
Notandum est tempus imperfectum; videlicet malefici sunt piratae iam pridem quaesiti. Hoc eis minime opinantibus accidit. Ne minimo quidem signo Commissarius prius aperuit, quantum ei notum esset; hoc impetu et lectorem et piratas stupefecit. Piratae autem fugam petere conantur, sed enervantur voce melliflua (Commissarii scilicet):
5. Quo properatis, discipuli?
Animadvertamus quanta subtilitate et haec quaestio posita sit. Qui fit, ut Commissarius sciat eos in scholam properare velle? Scit tamen, aliter non potuit eos 'discipulos' nominare, et cum videant Commissario ita ludente omnia perdita esse, minima voce concedunt:
- In scholam properamus.
Si qua cogitatione ducerentur Commissarium tantum simulare, re vera nescire, miserrimis omnis spes eripitur illa sine ullo dubio rhetorica quaestione:
6. Quid nautae Graeci in Italiam transportabant?
Ita facinus piratarum maleficorum in lucem protractum est. Commissario locuto causa finita. (Concedendum est nobis huius aetatis hominibus dubium remanere, de quo agatur. (Quidnam commiserunt? Rapueruntne statuas? Attuleruntne cannabim?) Sed ne amplius excruciemur, scaenicus causae capitalis ludus progreditur, ut vehementer commoveamur: Puellarum supra notatarum pulcherrima lacrimas continere non iam potest, ita ut quaerat ex ea sacer iste Commissarius:
7. Cur fles, puella?
Exin latruncula statim facinus confitens:
- Fleo, quia poenam timeo.
Plane scelerati perierunt. Nunc autem nos omnes odimus Commissarium, spectatores conclamant; ut puellam salvent contendunt, alios ludos poscunt:
8. Narra nobis fabulam laetam, poeta!
Utinam tacuissent! Apparent minae ingenti magnitudine:
9. Vos linguam Latinam doceo!
- id est: incipit novus cursus televisorius!
Dr. Jürg Bleiker

*Lateinisches Uebungsbuch für schweizerische Gymnasien, l. Teil / Dr. Paul Boesch.

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera