Eclectica
 
 
 




RUMOR VARIUS
Summarium annuale
Anno 1985 - fasciculum 51

Fasciculum 51

Praefatio
Non sum immemor facti illius tristis, quod libellum Rumoris Varii pro mense Decembre propositum promissumque sero, non prius quam mense Ianuario accepistis. Attamen, ne nimis sim modestus, unum etiam vos interrogare audeo: "Nonne putatis redactores quoque Rumoris Varii, ut praeterea ceteri cives nostri omnes, meruisse aliquomodo, ut otium feriaeque iis concedantur opprobrio nullo?"

De lingua Latina in vita cotidiana usa aut lingua Latina semper vivit


Graecorum philosophorum sententiae


Aliquid cultus muliebris


Facete lepideque dicta


Solutiones
Verba decussata

Aenigma
Quadratum magicum (verba quattuor)

Hilaria ecclesiastica et sacerdotalia (pars I)
Sunt, qui Christianam fidem et religionem doctrinam tristem esse ac nullis gaudiis praeditam arbitrentur inimicamque omnibus rebus iucundis. Qui talia opinantur, aut mala fama adducti aut malis a Christianis docti sunt: eu-angelium enim est, ut Latine exprimam, nuntius bonus sive laetus.

Caritas et gaudium praestant morositati et tristitiae! Christianos immo de se ipsis ridere posse testimonium sit vobis, cari legentes, libellus parochi cuiusdam nomine Aloys von Euw, qui nuper sub titulo Ach, das himmlische Bodenpersonal in lucem editus est. Hunc libellum perscrutatus nonnulla inveni digna, quae Latine reddantur ac in Rumore nostro Vario divulgentur. Sint vobis gaudio!


Seminaria Latinitatis vivae
Praeteritorum seminariis Latinis annorum magno successu coronatis et hoc anno nostro 1985 eiusmodi seminaria suscipientur tempore aestivo autumnalique. Haec sunt Selestadiense, quod est iis reservatum, qui iam unum vel complura participaverunt, Bottropiense, Vestendense more solito.

His autem nostris diebus…
Nuper in aliqua Turici caupona audivi dialogum inter duos viros habitum. Haec sunt, de quibus disputabat Helveticus (H) cum Germanico (G):


H:
…Praeterito anno nos Helvetii plebiscito habito sanximus novam legem, quae iubet tributum XXX francorum Helveticorum annuum solvendum esse omnibus, qui autoraedam in stratis autocineticis Helveticis (strata autocinetica = Autobahn) ducere velint. Cui legi non modo Helvetii ipsi, sed etiam omnes advenae alienigeni parere debent, qui terris finitimis Helvetiam aut visitant aut transeunt stratis autocineticis usi.

G:
Quem ad usum, cui bono haec lex constituta est?


 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera