![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1985 - fasciculum 51
His autem nostris diebus…
. De novo tributo autoreadam ducentibus in Helvetia imposito Cari legentes Nuper in aliqua Turici caupona audivi dialogum inter duos viros habitum. Haec sunt, de quibus disputabat Helveticus (H) cum Germanico (G): H: …Praeterito anno nos Helvetii plebiscito habito sanximus novam legem, quae iubet tributum XXX francorum Helveticorum annuum solvendum esse omnibus, qui autoraedam in stratis autocineticis Helveticis (strata autocinetica = Autobahn) ducere velint. Cui legi non modo Helvetii ipsi, sed etiam omnes advenae alienigeni parere debent, qui terris finitimis Helvetiam aut visitant aut transeunt stratis autocineticis usi. G: Quem ad usum, cui bono haec lex constituta est? H: Tributum exigitur, quo civitas illud pretium et futuris temporibus solvere possit, sine quo stratae autocineticae conservari non possunt. Quarum primae Helveticae enim VI decennio nostri saeculi constructae erant; reliquae, quas adhuc in Helvetia confectas invenias, VII decennio; quarum recentissimae modo praeteritis annis institutae sunt. Aetate progrediente semper maiore pretio sustentandae et conservandae erant. Quod pretium stratarum autocineticarum quotannis sustentandarum adhuc aerario solvebatur e solis tributis, quae autoraedarum gubernatores pretio benzini inclusa benzinario (benzinarius, -i, m. = Tankwart) pro omni immissario benzini (immissarium benzini = Benzintank) impleto solvebant et semper solvent. Sed illud tributum nostris diebus — pretiis pro omnibus laboribus, etiam pro publicis, maxime auctis — ad finem principio posito non iam suppetebat. Itaque novo tributo ad stratas Helveticas conservandas priori addito opus erat. Quod nunc exigitur nomine Autobahnsteuer appellatum, lege descripta confirmatum. G: Plane intellego, mi amice. Sed dic age: Cur non modo vos Helvetici, sed etiam nos alienigeni hoc novo tributo premimur, ubi primum stratis autocineticis Helveticis proficiscimur? H: Libenter tibi causam exponam. Tributum novum ab omnibus stratis autocineticis utentibus exigitur ea mente, ut qui autoraeda sua illas stratas deterat partem suam ad eas reficiendas contribuat. Licet nos Helvetici ipsi stratas nostras maxima ex parte deteramus; tamen haud minima ex parte deteruntur etiam a vobis advenis, qui — quotannis centena milia hospitum — stratas nostras autoraeda frequentatis patriam nostram aut visitantes aut transeuntes! Nonne illa damna, quae stratis autocineticis omni anno oriuntur, iure et merito aere reficienda (vel melius dicam solvenda) sunt eorum, quorum autoraedis efficiantur? G: Opinioni tuae assentior, sed age dic porro: Cur Helvetii soli tale tributum a gubernatoribus autoraedarum poscunt? H: Non est ita, ut dicis. Immo vero etiam Italici simile tributum imponunt omnibus stratis autocineticis in Italia proficiscentibus. G: Nos autem cives Civitatum Foederatarum Germaniae nullo tali tributo premimur neque id alienis, qui stratis autocineticis nostris utuntur, imponimus! H: Verum dicis. Sed nisi fallor iam orta est disputatio inter cives patriae tuae, utrum simile tributum instituatis necne. Cur vel quo iure denique nobis Helveticis ac vobis Gemanis non instituere liceat, quod Italicis iamdumdum licet? G: Quae dixisti — hercle! — sunt digna, ut animo recenseantur! Sed mihi semper hoc remanet obscurum: Quo discrimine custodes publici Helvetici discernere possunt inter alterum, qui tributum, quem Autobahnsteuer vocatis, iam solvit et alterum, qui nondum solvit? H: Haec res facillime solvi potuit. Quincumque enim tributum solvit simul accipit parvam tesseram glutinosam, quam unum annum valentem vitro antiaërio (vitrum antiaërium = Windschutzscheibe) autoraedae suae afficiat. Ita si fecerit, stratas autocineticas Helveticas per totum annum frequentare potest nullo custode publico inhibente. Libenter tibi formam tesserae demonstro, ut melius cognoscas: Hic vides tesserae frontem: ![]() Pars tesserae aversa demonstrat imagine, quo loco in vitro antiaërio autoraedae agglutinanda sit: ![]() G: Optime delineavisti, Helvetice amice! Gratias tibi ago. Sed nunc domum revertar, ut legam novissimum Rumoris Varii libellum. Nisi fallor, et in illo de novo tributo aliqua lectu digna divulgata sunt. Vale! H: Recte quidem dixisti: Rumor Varius interdum symbolas ad res modernas pertinentes continet. Et tu semper valeas! Udalricus Aeschlimann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |