![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1985 - fasciculum 51
Seminaria Latinitatis vivae
. Praeteritorum seminariis Latinis annorum magno successu coronatis et hoc anno nostro 1985 eiusmodi seminaria suscipientur tempore aestivo autumnalique. Haec sunt Selestadiense, quod est iis reservatum, qui iam unum vel complura participaverunt, Bottropiense, Vestendense more solito. Addetur illis autem Seminarium Helveticum quod erit inter diem 29um mensis Septembris et 5um mensis Octobris in vico parvulo, sed amoenissimo situ praedito, qui Morschach vocatur atque situs est supra lacum Quattuor Pagorum (Vierwaldstättersee). Ad id seminarium imprimis ii invitantur, qui adhuc nondum Latine loqui ausi sunt, sed ardore loquendi capiuntur (scilicet etiam "lepores veteres" — ut nos dicere solemus — consalutabuntur!) In ipso seminario non modo Latinitas viva excellentissime exercebitur, sed etiam hilaritas sodalitasque inter participantes undique convocatos variisque professionibus fungentes coletur optime moderante et exercitationes et gaudia Patre Caelesti Eichenseer, viro linguae Latinae modernae longe peritissimo. Quid nunc, care lector, tibi erit faciendum, si te interfore statueris? Primum tibi solvendae erunt 120 marcae Germanicae occidentales, quas mittas velim ad: VOX LATINA 18353 — 661 Postgiroamt Saarbrücken / BR Deutschland Eam pecuniae summam pro ipsa institutione solvi oportet, non pro habitatione et pernoctatione! In solvendo tibi indicandum erit, cui seminario interesse velis. Deinde epistulam vel chartam interrogatoriam mittas quaeso ad alterutram ex inscriptionibus infra indicatis: Martin Meier Nassegasse 14 CH-3302 Moosseedorf Erika Roth Aeschistrasse 6 CH-3110 Münsingen Pro habitatione et pernoctatione tibi ipso in hospitio nostro, i.e. in "Domo Sancti Antoni(i)" prope vicum nomine Morschach sita, circiter 50 franci Helvetici cottidie solvendi erunt. Sperandum est in seminario nostro Helvetico multos Helveticos linguam Latinam amantes adfuturos esse et discipulos et magistros ceterisque professionibus studentes. Martin Meier Erika Roth Hans-Ueli Gubser |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |