Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1979 - fasciculum 11
De certaminibus magnis in Argentinia Brasiliaque habitis

.

Eventus certaminis primi hoc anno in Argentinia suscepti maxime incertus erat:
Nam hieme superiore vehicula novissima, nondum visa, constructa erant. Altera et motoribus et circulis conflatis (1) optimis praedita erant — nam bellum atrox erat inter fabricas duas circulos conflatos producentes: Michelinus (2), Bonus Annus (3) —, altera sine difficultatibus certamen inire poterant.
Signa certaminis ineundi vix data collisio facta est Watsone et Schecktere auctoribus. Perturbatio magna erat inter spectatores et pilotas. Multa vehicula destructa sunt. Intervallo unius horae signum certaminis incipiendi iterum datum est. Numerus defectorum magnus fuit: aurigae praeclari velut Lauda et Hunt certamen ante tempus finire debuerunt. Laffite Gallus omnibus praestitit, victoriam accepit. Quod vehiculum Andrettii non optime laborabat, hic auriga optimus orbis terrarum in positione quinta relictus est. Honorem Argentiniae servavit Carolus Reutemann: Lotum suum magna cum virtute positione secunda in finem tulit. Positionem tertiam obtinuit auctor huius collisionis, de qua supra dixi, Johannis Watson.
Fuit certamen magnum secundum breve tempus post in Brasilia. Ibi circuitus atrox est: Suspensiones saepe collati et circuli conflati brevi tempore deflari solent aestu. Difficultates Lotorum supra descriptae perstiterunt, etiam Lauda motore Alfae suae destitutus est et ob eam rem desperavit. Vehicula Ligieris constructoris sola sine difficultate signum finis dandae viderunt. Clades magna fuit in stabulo Ferrarorum et apud fabricam circulos conflatos producentem Michelinus. Exspectandum est alios constructores magnopere vehicula nova constructuros esse ne victoria certaminis magni in Africa australi futuri tertium sit Ligieri.
Patricius Hardmeier
(1) circulus conflatus: pneu
(2) Michelinus: Michelin
(3) Bonus Annus: Good Year



Argentinia

Primus:
Laffite (Gallus), Ligier

Secundus:
Reutemann (Argentinius), Lotus

Tertius:
Watson (Iricus), Mc Laren

Quartus:
Depailler (Gallus), Ligier

Quintus:
Andretti (in America septentrionali natus), Lotus

Sextus:
Fittipaldi (Brasilianus), Copersucar

*Decimus:
Regazzoni (Helveticus), Williams
— Regazzoni relicus est a victore duorum circuitorum spatio!



Brasilia

Primus:
Laffite (Gallus), Ligier

Secundus:
Depailler (Gallus), Ligier

Tertius:
Reutemann (Argentinius), Lotus

Quartus:
Pironi (Gallus), Tyrell

Quintus:
Scheckter (in Africa australi natus), Ferrarius

Sextus:
Wilneuve (Canadicus), Ferrarius


Regazzoni: Vehiculum suum collisione destruxit!



Gratiam optimam agimus J.P. Froidevaux, qui nobis tabellas photographicas ex Argentinia Brasiliaque reportavit!



Brasilia MCMLXXIX — Regazzoni praecurrit duobus vehiculis



Chapman Andrettique difficultatibus confecti!



Jacobus Laffite Gallus vehiculum Ligieris constructoris ad duas victorias egregias conduxit!
Cf. commentaria de verbo "rota" et "circulus conflatus": U. Aeschliman — A. Zwicker

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera