Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1979 - fasciculum 14
Epistulae Rumori Vario scriptae: Rota vel circulus conflatus?

.

Rota vel circulus conflatus?

Scientia mea in linguae Latinae longe satis non est, sed ad in 3/79 quaesitum respondere conor.
Recte dictam esse puto 'rotam' partem interiorem, 'circulum conflatum' exteriorem esse. Sed 'rota' etiam partem totam, internam et externam significat. Lingua Italica verba similia habet: 'ruota' aut 'rota' partem totam, 'cerchio' (circulus) partem internam, 'pneumàtico' partem externam designant.
Circuli e cumme confecti primulum saeculo undevicesimo inventi sunt. Hi 'anuli' veri erant, quod cameram aere impletam non habebant. Circulus inflatus a.d. MDCCCLXXXVIII (1888) a John Boyd Dunlop Hiberniae natus inventus est.
Si permissus fuit verba nova in linguam Latinam introducere, 'pneumaticus' verbum idoneum esse mihi videretur, quod inventum novum, saeculo undevicesimo factum, ut circulus aere impletur, optime exprimat. Lingua Italica circulus inflatus 'pneumàtico', Gallica 'pneu' et Britannica vel 'tyre' vel etiam 'pneumatic' appellatur. Quomodo verbum 'circulus' pro parte rotae internae conservatum est.
Linguae Latinae verba Graece recipienda esse puto, si vitae modernae uti volumus. Si cogitationes 'technicae' in verba obsoleta traducuntur, lingua perdifficilis exsistit.
Opto, ut pauci errores in hac epistula inveniantur (ut desint vires…).
Valete!
A. Zwickerus

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera