Eclectica
 
 
 




RUMOR VARIUS
Summarium annuale
Anno 1984 - fasciculum 46

Fasciculum 46

Praefatio
Ab anno ineunte non modo colorem externum libelli mutavimus, sed etiam formam, qua lineae omnis partis ratae impressae compositae sunt. Certe animadvertistis nunc omnes lineas eadem longitudine apparere. Fortasse miramini, quomodo hoc fieri possit?

Graecorum philosophorum sententiae
Aristoteles, Socrates, Anaxagoras, Aristippus, Diogenes, Anacharsis, Antisthenes, Bias, Plato et alii…

Ante ternas trilogiae partes legendum. Domestica tellus (1)


Solutiones


De capillorum cura apud viros Romanos
Interea Paulus Marcusque spectant instrumenta, quae et in tonstrinae pariete pendent et in mensulis posita sunt. Vident forfices, cultros, novaculas, volsellas, calamistros, specula, testas unguentis impletas.

Tria carmina Iosephi Tusiani
De fine aestatis; Intrat annus MCMLXXXIV; Cantus matutinus.

Hora feliculae
Cum doleam illum felem "Pfuri" (RV 1+2/84, Praefatio) mortuum esse, tamen mitto hos commentariolos quasi in spem temporis futuri, quoniam et ego per aliquot menses eram orba, nunc vero fele nomine "Fränzi" rursus delector.

Cantemus, o amici!
Cum nuper inter arma, ubi non leges tantum, sed etiam omnis cultus humanus fere silet, versarer, nocte quadam frigidissima vigilans, i. e. sclopeto manibus capto ante portam castrorum stans, coepi versus componere, ne obdormiscerem. […] "Montes et, ecce, valles…" (Lueget vo Bärge und Tal…)

Facete lepideque dicta
Non in eodem cubiculo dormio; Deo gratiae habendae (sunt); O quae mutatio rerum; Conubia re et veritate dubiosa; Insolentia inaudita; Sermones revera ianes.

Carmina
Dulcis recordatio; Melos nocturnum.

Solutiones
Quadratum magicum (verba sex)

Aenigma
Verba decussata

Seminaria Latinitatis Vivae
Simili modo ac anno praeterito anno quoque 1984o seminaria moderabuntur quorum participes non currenter tantum Latine loqui discant, sed etiam tempore libero i. e. in cenando, in natando inque qualibet actione inter se Latine colloquantur.

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera