RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1984 - fasciculum 46
Praefatio
. Cari legentes Rumor Varius illud proverbium celebre, quod dicit variationem homines delectare sequens semper aliquid novi fert. Certus sum vos libellum 1+2/84 legentes animadvertisse paginas fasciculum tegentes colore nove aëneo ornatas esse. Qui color novus, dum annus manet, omni fasciculo manebit; Christina Portner enim, moderatrix nostra et impressum et dispositionem rerum publicandarum curans ineunte anno putavit colorem paginarum fasciculos tegentium in singulos annos mutandum esse, quo singuli tomi inter se facilius discernantur. Cui sententiae plane consentio; spero vos quoque, cari legentes, consentire coloremque novum vobis placere. Ab anno ineunte non modo colorem externum libelli mutavimus, sed etiam formam, qua lineae omnis partis ratae impressae compositae sunt. Certe animadvertistis nunc omnes lineas eadem longitudine apparere. Fortasse miramini, quomodo hoc fieri possit? Est aenigma facile solvendum: Habemus novam electricam rnachinam scriptoriam, quam Rumoris Varii sponsor, Societas Academicorum (cui nomen AKAD), domui editoriae ad usum liberum emit. Quae machina admittit, ut ratae partes uni fasciculo imprimendae quasi alimenta primum sibi impleantur; deinde machina ipsa curat, ut omnis symbola forma linearum inter se longitudine aequalium componatur; postremo ipsa vi electrica mota omnes ratas partes singulis paginis imprimit Nisi tempere viveremus, quo res innumerabiles arte electronica perficiantur, dicerem tale opus mirabile perfici non posse nisi deis adiuvantibus! Quia variatio delectat, huic praesenti libello iterum symbolas inter se maxime diversas impressimus. Cuicumque legenti aliquid novi, aliquid lectu dignum ferat! Valete! Udalricus Aeschlimannus |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |