Eclectica
 
 
 




RUMOR VARIUS
Summarium annuale
Anno 1982 - fasciculum 36

Fasciculum 36

Praefatio
Superiore libello nonnulla de laude feriarum in Italia degendarum scripsi. […] Maxime autem interest nostra audire a vobis, cari legentes, quomodo vos ferias hac aestate egeritis.

De itinere maritimo nuper facto (4)
Neminem, mente sanum puto exspectare se Piraeum temporum antiquorum adhuc visurum. Cum autem ingentis magnitudinis aedificia ingentemque negotiorum celebritatem cernit, quae est temporis nostri, obstupescit non mediocriter.

De tribus cribris
Ad Socratem philosophum accurrit amicus eius vultum rabie tectus clamans: "Audi, Socrates, necesse est me statim tibi narrare, quomodo ab aliquo amico tuo iudiceris…"

Litterae ad legentes
Correctio mendi typographici. Non "myotosis" sed "myosotis" (RV 5+6/81, Carmina a Wernero Bergengruen composita (1)). Correctio mendi typographici: Non "Nondiscordardimé" sed "Nontiscordardime" (RV 9+10/82, Litterae ad legentes)

Facete lepideque dicta
Ioannis Auratus Lemovicensis (vulgo Francogallice: Jean Dorat ou Daurat de Limoges), 1508 – 1588, humanista ille…

Aenigma
Quadratum magicum (verba sex)

Solutiones
Quadratum magicum (verba sex)

Litterae ad legentes
Hac nostra "de duro ferro" aetate nulli rei nisi isti crepitui (scilicet musicae populari) incumbunt ac honores tribuunt. Unicum summae virtutis exemplum ostenturus egomet catervam ex quinque artificibus constantem apud vos introducam, qui inter tot furciferos (e. g. Status quo, Saxa volventia [Rolling Stones]) ea ratione excellent qua altae cupressi arbuta despicientes! Nomen famosorum "Scurriles" [The Kinks], non ab iis ipsis inventum esse dicitur: tum eis datum, cum…
Carmen: Pomeridie aprico (Sunny afternoon)


Tragoedia Beniti Mussolini (Pars III)
Actus I, Scaena III. Eadem dispositio scaenae secundae, sed nunc interdiu. Mussolini in scriptorio sedet cum Ciano ministro rerum externarum et genero suo conloquens.

Facete lepideque dicta
Galenus, unus illustrissimorum medicorum…

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera