Eclectica
 
 
 




RUMOR VARIUS
Summarium annuale
Anno 1982 - fasciculum 35

Fasciculum 35

Praefatio
Laus feriarum in Italia degendarum. Una cum uxore liberisque ad ripam maris Adriatici proficiscar sperans nos imbres perpetuos ventosque frigidos, quibus annus adhuc abundaverit, effugere posse. Mihi vero meisque verbum "Italia" semper videbitur idem significare atque feriae, sol, mare, otium.

Litterae ad legentes
Ernestus Kappeler, vir Turicensis, poeta et educator optimus, festum natale celebramus. Ex eius opere carmina tria: Carmen patatae (‘s Härdöpfellied); Amor mortuus (Toti Liebi); Noctu (Z Nacht)

Mortes: Petrus Wiesmann(us) vita defunctus
Iam a parvula aetate, ab infante, a puero tamquam paene (cum) lacte matris nutricis amorem antiquitatis praebibit, hausit, suxit, nam mater filiolum iam a primis temporibus aetatis admiratione implevit Latinitatis Graecitatisque.
Patre Paulo medico ante tempus mortuo Petrus puerulus cum matre Iohanna Turicum se contulit oppidum, ubi autumno anni MCMXXIII gradum baccalaurei est adeptus. Per lustrum exinde in universitatibus Turici, Monaci Bavarorum… non solum veteribus classicis, sed etiam novis vernaculis, e. g. causaque et linguae Hebraicae et Arabicae et Neograecae etc. studuit.


Facete lepideque dicta
Alfredus autem Ludovicus Carolus de Mussetio…

Solutiones
Quadratum magicum (verba sex)

Aenigm quo praemium accipi potest
Quadratum magicum (verba sex)

Praeterea homo est eiusdem generis, cuius nos omnes!
Singuli discipuli primarii aderant singulis discipulis specialibus in pingendis corculis et plicandis ranis. Postremo omnes una caudicibus ligneis luserunt canendique ludo interfuerunt.

De itinere maritimo nuper facto (3)
Ab oppido, cuius nomen multis annis ante fuit Ragusa, sub vesperum cursum tenuimus Cercyram (Korfu), caput insulae uberrimae arboribus floribusque, ubi per horas IV ambulabamus alii, antiquitatis curiosi, monasterium quoddam visentes, alii, ut ego, in maris sinu… Restat, ut vobis narrem de ceteris postea locis visitatis, de urbe Heraclio in insula Creta sita, de Epheso, in Asia Minore sita, de insula Mycono, de portu Piraeo, de Athenis, de reditu denique in portum Venetiae et in patriam.

Tragoedia Beniti Mussolini (Pars II)
Scaena II. Nocte. Assidens scriptorio Mussolini aliquas chartas legit. Imago paulo post lente extra circulum lucis lampadae apparet. Hominis imago est toga Romana induti.

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera