Eclectica
 
 
 




RUMOR VARIUS
Summarium annuale
Anno 1980 - fasciculum 25

Fasciculum 25

Praefatio
Spero vos hac aestate praeterita felices degisse dies feriales. Ego quidem degi:Una cum uxore liberisque in Italia, dum feriae manebant, nulla re fruebar nisi sole, mari otioque! Utinam illi dies semper adessent! Solacia sunt […] quod, ut apparet in hoc libello, non solus sum, qui de tempestate frigida nobis ventis adversis hoc anno allata queratur.

Dialogus mense Iulio inter Maximum quendam civem Veronensem et Barbaram mulierem peregrinam factus
Salve tu quoque, bone vir, opportune advenis. Cur autem interrogas, quid hac in urbe clarissima agam? Haud ignoras me maximo studio musicam classicam audiendi flagrare.

De aestate in aquam cadente
Hodierno die, Idibus Iuliis, domi sedeo litteras scribens, quas vos, cari legentes, mense Octobre legetis. Confiteor me animo afflictum esse per fenestram spectantem pluviamque videntem, quae numquam iam finem habere videatur, velut si fila de caelo in terram texta essent, atque vix animo capere possum hanc re vera aestatem esse, qua iam plus tribus mensibus sol vix apparuerit, caelo continenter nubibus operto tantumque aquae pessum mittente, quasi vero hydropicum esset. Quid agendum est?

Solutiones
Verba decussata

Aenigma quo praemium accipi potest
Verba decussata

Fabula parva iocosa
Vir itinere longo enectus in deversorio pernoctans in lectu prostratus stertit. Pariete ab aliquo hospite vicino pulsato…

Arcana militaria
Vita Romana vita bellicosa erat. Et nobis, Helvetici qui sumus, tirones qui fuimus vel erimus, vita militaris certe ignota non est. Eheu! Multi nostrum caligas, arma, vestimenta in armariis condita iterum atque iterum induere debent, ut defendamus patriam nostram amatissimam.

Tria carmina
Maiores nostri mirabilissimis carminibus Deum laudabant et gratias agebant ei plurimas. Ex quibus tria notissimorum in linguam Latinam transtuli:Sicut fontem clarum cerva (Wie der Hirsch nach frischer Quelle); Domine, laudamus te (Grosser Gott, wir loben Dich); Laudato Dominum (Lobe den Herren).
Ex turba amicorum Rumoris Varii obiit Franciscus Xaverius Stadelmann.


Solutiones
Quadratum magicum (verba quattuor)

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera