Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1980 - fasciculum 25
Praefatio

.

Ulricus Aeschllmann amicis omnibus salutem dicit plurimam!

Spero vos hac aestate praeterita felices degisse dies feriales. Ego quidem degi: Una cum uxore liberisque in Italia, dum feriae manebant, nulla re fruebar nisi sole, mari otioque! utinam illi dies semper adessent! Sed — miserabile dictu! — dilapsi sutn ut alique somnia iucunda.
Heu! Quam durum est feriis sub Iove sereno actis negotia cotidiana, ad vitam sustentandam necessaria, sub caelo atris tecto nubibus obire! Maestus, cum feriae non iam sint, domi sedeo in sella prope fornacem ardentem posita (est fornax instrumentum maxime utile nobis, qui imbres magnos assiduosque moleste feramus) reminiscens illos dies soli expositos, cum iuvabat in aqua maris natare, cum liberis in ripa apud mare ambulare, arces ex sabolo struere… O tempora felicia, iamdudum praeterita! Quid mihi animo tam tristes cogitationes volventi manet solacii?
Sunt solacia duo: Primum, quod e feriis nonnullas tabulas machina photographica pictas, propria manu factas domum reportavi, quas revisere uxori, liberis mihique proximis mensibus (imperimis diebus hibernis) magno gaudio erit.
Secundum, quod, ut apparet in hoc libelli, non solus sum, qui de tempestate frigida nobis ventis adversis hoc anno allata queratur. Facit idem Dr. Emanuel Bernard in hoc Rumore Vario, ubi nobis sub titulo "De aestate in aquam cadente" nonnulla cetera narrat, quae ad tempestatem nostram continuo pessimam pertinent. Legite, invenietis! Sed liae etiam ratae partes, quas in hoc libello scriptas invenietis, dignissimae sunt lectu. Sic ea, quae Dr. Jürg Bleiker de rebus militaribus scripsit, vos aeque delectare valeant atque dialogue ille, quem Barbara Maier hoc anno Veronae habitum cum Maximo quodam cive Veronensi nobis renuntiat verbis eloquentissimis. Velim efficiat hic libellus, ut autumnus saltem vobis paulum serenior gratiorque fiat quam aestas praeterita, quae tempestate in nostris regionibus fuerit pessima!
Valete!
Ulricus Aeschlimann

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera