Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1980 - fasciculum 22
De peregrinatione aërea Lutetiam Parisiorum facta narratur (1)

.

Uxor mea, peregrinandi cupidissima, per plures dies mihi persuadere studebat, ut Lutetiam, quod est caput Gallorum, iter secum facerem.
"Quid tibi", inquam, "venit in mentem? Iterum longinqua petere? Mihi quidem est domi manere multo gratius. Quid obstat, quominus tandem aliquando ferias apud penates agamus?"
At illa: "Mi animule! Aurem praebe mihi clementer! Feriae apud penates actae feriae verae non sunt. Tapeta mutanda sunt, ut a laboribus respiremus cotidianis. Parum mutatur consuetudo vitae domi manentibus."
Et ego: "Memento, quaeso, illud poetae Romani:
Caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt"!

—
Memini, sed nunc et hic de mari transeundo quaestio non est. Lutetiam dixi me ire cupere.

—
Intellego, at quid interest? Nec Lutetiae neque alibi nostra domus est, domusque nostra mihi dulcior est alio loco quocumque. Quid tandem Lutetiae vis?

—
Quid Lutetiae velim? O puerilem quaestionem! An ignoras ingentem metropolim esse? Quam multa ibi sunt visu audituque dignissima, quae oculos animumque voluptate perfundant!

—
Et nasum! Centum milia automobilium! Quot emissaria vaporum foetent per vias!

—
NugasI Cavillari noli! An Turici auram alpinam respiramus?

—
Ita sane! Concedo.

—
Laudo, voluptas mea!

—
Et quomodo illuc pervenire vis? An pedibus?

—
Id quidem fieri non posse doleo, cum feriae februariae sint breviores. Restant dies septem, reputa!

—
Via ferrata ergo?

—
Sic! Vel, quod ego certe mallem, aëroplano.

—
Pro luppiter! Nonne curas pretium? Re vera interdum me recordaris de illa uxore piscatoris in fabula, cuius numquam vota satiari potuerint. Mene decoquere vis?.

—
Te decoquere profecto nolo, cor meum. At pro certo habeo et tibi et mihi multo plus conducturum esse Lutetiae ferias agere quam domi acescere. Corpus autem animumque vigere quam pecuniam accumulare praestat.

—
Per deum! Pecunia nostra ne accumuletur, periculum non est. Reputa vectigalia, quae nondum soIvimus!

—
Vectigalia! Eaedem semper tuae curae! Primum vivere, deinde philosophari! Memento Ciceronem haec ferme dicentem: "Beatitudo constat in removendis cogitationibus malis."!

—
Praeclare dixit tuque mihi persuasisti! Agedum! Eamus! Carpamus diem! Aëroplanum proponis?

—
Propono.

—
Fiat voluntas tua! I ad tabularium, quod iter procurat! Quod nomen est eius?

—
"Reisebüro Kuoni", ut barbari dicunt.

—
Et Latine?

—
lam dixi: tabularium, quod itinera procurat.

—
Dubito, num Romani, si rem habuissent, ita dicturi fuerint. Sed nihil ad rem. Propera ad tabularium, quod vocatur!

—
"In me nulla mora est."

Et abiit.

Paucis diebus post, tesseris emptis, laeti ad aëroportum "Kloten" nos contulimus. Aderat multitudo aëroviatorum. Exspectandum nobis erat aliquamdiu, dum ordo noster esset portae intrandae, ubi syngraphi (1) custodiuntur. Inde ad aëroplanum vecti avem illam metallicam, quod nostrae aetatis est miraculum, escendimus. Paulo post motores murmurant crescente fremitu, iamiamque incredibili velocitate vehimur et subito aëroplanum surgere sentimus terraque relicta petere altum. Quod miraculum! Summopere miror vim ingentem, qua fit, ut pondus tantum in aëra feratur. Etenim centum circiter, per me licet, viatores sunt una nobiscum. Cingulis adstricti sedemus non aliter atque in carro commodissime instructo gaudeoque volatu, quamquam admixto quodam metu periculi. Specto per fenestram terram procul iam infra nos iacentem cernoque silvas, campos, domos, vias fluviosque, quae omnia magis magisque imminuuntur usque ad punctum, ubi vix iam discernantur oculis. Mox etiam altius iamque supra nubes volamus, quae passim supra terram pendent, et ecce nos sub love aeterne sereno! Quam voluptatem, mi Ovidi, tibi non nisi in somniis fabulisve notam! Vale, vetus terra nostra! Caelo proximi sumus in altitudine decem milium (paene haud irridicule "passuum" dixi!). Salutem vobis, Daedale et Icare, qui primi fuistis humani quidem generis aëra carpentes! Si quidem fidem fabulis habemus. Quae vos, homines antiqui, somniastis tantum, tandem ad effectum adduxerunt eruditi nostri.
Dum talia mecum volvo, ecce subito strato nubium infra dissoluto magnam domuum agglomerationem conspicio neque dubito, quin sit urbs Basilea, parva quidem, quin etiam exigua visa ex altitudine spectanti. Vale, superba Basilea, philologorum patria urbs! Iamque Helvetiorum finibus relictis caelum Gallorum petimus eadem adhuc altitudine volantes. Interim puella cauponia, ut ita falsoque dicam (cum aëroplanum nominari cauponam non liceat), nitidissima et amabilis appropinquat interrogans, quid bibere vel comedere libeat, egoque: "Quanti venit prandium?"
Et illa: "Gratis datur vel, ut accuratius dicam, in pretio volandi, quod solvisti, domine, inclusum est prandium."
Egoque: "Amabili loquacitate tua delector. Affer nobis, quaeso, quae gratis offeruntur, omnia!"
Et puella subridens: "Statim ministrabo." lamque abest, ut facta verba sequantur. Brevi post reversa suam cuique (uxori mihique) lancem porrigit plenam mira varietate deliciarum.
—
Et vinum? interrogo.

—
Si placebit, afferam. At potiones temetum (2) habentes in pretio inclusae non sunt.

—
Nihil interest. Affer, quaeso, vasa duo vel potius lagonam!

—
Esto!

In aëroplano volanti mihi vino opus est, quia metu me liberat. Duobus vel tribus vasis haustis iam nihil timeo neque curo, utrum salvi Lutetiam adventuri simus an antea,aëroplano in profundum praecipitante, diem supremum obituri. Mirum vero effectum habet Bacchus ad placandos animos fugandosque timores.
Laeti ergo prandentes et vicissim per fenestram spectantes super Galliam volamus, at doleo, quod terra omnis infra nos vasta iacens nimis longinqua est, ut quicquam oculis distincte cernere possimus. Tum necopinato ex amplificatore (3) vocem capitis aëroplani audimus nuntiantis decem minutis post fore, ut aëroportum Lutetiae attingamus.
Mehercle! Iamque sentimus aëroplanum descendens paulatim egoque per fenestram spectans: "Quod miraculum", inquam, "procul ibi cerno?" Magna voce exclamo et ad uxorem versus: "Specta, corculum meum, ingens mare domuum, Lutetiam! Potestne fieri, ut ulla urbs tam sit ampla? Incredibile visu! Specta, specta! lamque turris Eiffeli apparet, notissimum signum Lutetiae. Quid est Turicum nostrum, si cum Lutetia conferas? Nanus est! Quin etiam nanillus, nanissimus! Dummodo ne in domos cadamus!" Denuo timeo, namque vini effectus interim evanuit. At avis nostra, ut ita dicam, magis magisque descendit tranquille et placide volans, velut ac si omne periculum abesset. Suspenso animo continenter deorsum oculos verto ad illud, quod "mare domuum" recte est appellandum. Cor mihi tam vehementer palpitat, ut audiam.
Et coniunx mea:"Cohibe te, quaeso, ne omnibus aëroviatoribus, qui adsunt, spectaculo sis! Opus non est cernere omnes te esse delirum." Obsequor meque cohibeo, quasi vir essem volandi peritus nullaque novitate commotus. Nulla enim re moveri viri perfecti est, ut nostrates putant, Britannorum imprimis viri fastidiosi.
Reliqua, cari legentes, in proximo Rumore Vario persequemur.
Dr. Emanuel Bernard

(1) Pässe
(2) Alkohol
(3) Lautsprecher
De peregrinatione aërea Lutetiam Parisiorum facta narratur: 1 - 2
De paucis diebus Lutetiae Parisiorum actis porro tractatur: 3

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera