Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1979 - fasciculum 19
De legibus XII tabularum (Introductio)

.

Quis nostrum ignorat leges XII tabularum, ius primum scriptum populi Romani et "fontem omnis publici privatique iuris", ut Livius dicit? Has XII tabulas singillatim in libellis subsequentibus Rumoris Varii vobis ostendere velim! Hodie autem mihi liceat in hoc libello introductionem brevem proponere.

I

●●► Qua de causa populus Romanus constituit leges XII tabularum?

Regibus Etruscis pulsis inter viros patricios et plebem discordia orta est. Plebs enim a patriciis maxime subacta erat et patricii ipsi soli ius reddebant arbitria sua sequentes sine iure scripto. Eo modo iniustitia gravis orta est. Quam ob rem plebs CDXCIV ante Christum natum in montem sacrum emigravit. Secessione a Menenio Agrippa placata tribuni plebis creati sunt. Hi viri leges scriptas vehementer poposcerunt. Tandem senatus assensus est.

●●► Quomodo leges XII tabularum collatae fixaeque sunt a Livio historiarum scriptore audite!

Livius 3, 31, 8
Cum de legibus conveniret, de latore tantum discreparet, missi legati Athenas Sp. Postumius Albus, A. Manlius, Sulpicius Camerinus iussique inclitas leges Solonis describere et aliarum Graeciae civitatium instituta mores iuraque noscere.
Livius 3, 32, 6
Iam redierant legati cum Atticis legibus, et intentius instabant tribuni, ut tandem scribendarum legum initium fieret.
Livius 3, 34, l, 2
Tum legibus condendis opera dabatur; ingentique hominum exspectatione propositis X tabulis populum ad contionem advocaverunt et, quod bonum faustum felixque reipublicae ipsis liberisque eorum esset, ire et legere propositas iussere.
Livius 3, 34, 6-7
Cum ad rumores hominum de unoquoque legum capite editos satis correctae viderentur, centuriatis comitiis X tabularum leges perlatae sunt, quae nunc quoque in hoc immenso aliarum super alias acervatarum legum cumulo fons omnis publici privatique est iuris. Vulgatur deinde rumor, duas deesse tabulas, quibus adiectis absolvi posse velut corpus omnis Romani iuris, ea exspectatio […] desiderium Xviros iterum creandi fecit.
Livius 3, 37, 4
Iam et processerat pars maior anni et duae tabulae legum ad prioris anni X tabulas erant adiectae.

Decem tabulae scriptae sunt anno ante Christum natum LDI, duae tabulae a. Chr. n. LD. Roma a Gallis expugnata incendioque deleta CCCLXXXVIII. XII tabulae rescriptae sunt. Quousque XII tabulas in foro Romano legi potuisse nescimus, sed scimus Ciceronem eas edidicisse.

II

Leges XII tabularum - incredibile dictu - magno labore reconstructae sunt! Illae leges tantae auctoritatis erant, ut scriptores velut Cicero, Festus, Gellius, Plinius maior et ceteri fragmenta earum citare solerent.
Imprimis in libris iurisprudentium invenimus verba allata. Gaius anno CLX p. Chr. n. etiam commentarium VI librorum scripsit, quo leges XII tabularum interpretatus est. Libri Gaii reperti sunt anno MCMXXXIII post Christum natum. Eo modo magna pars legum XII tabularum recomposita est. Tamen saepe dubitamus vel nescimus, cuius tabulae sit sententia singula.

III

Leges XII tabularum scriptae sunt lingua Latina antiquissima, quae a lingua, qua utimur, saepius maxime differt. Exempli gratia vobis sententiam I tabulae I propone:

SI IN IVS VOCAT, ITO.

Quis quem IN IVS VOCAT? Quis ITO? Respondere perdifficile non est! Memoriae nostrae revocemus populum Romanum paucorum verborum fuisse. Imprimis temporibus antiquis verba, quae sermone non dici solebant, non scribebantur. Itaque ex contextu coniecturas facere et verba non scripta addere debemus. Suppleamus ergo sententiam supra stantem:
SI [actor accusatum] IN IVS VOCAT, [accusatus] ITO.

Saepe invenimus verba linguae Latinae, quae discimus nondum nota esse, velut ARCERA. Viri doctissimi e contextu reperire potuerunt, ARCERAM fuisse, quod hodie appellaremus "lecticam".

Invenimus etiam declinationes coniugationesque antiquas:
EM = eum
DUIT = dedit vel det
Videtis leges XII tabularum nobis non solum "fontem omnis civilis privatique iuris" esse, sed etiam fontem etymologiae linguae Latinae! Haud dubito has leges XII tabularum, de quibus etiam in libellis subsequentibus Rumoris Varii vobis a me narrabitur, gaudio futuras esse!
Patricius Hardmeier

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera