![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1998 - fasciculum 122
Res variae et mirae de bestiis
. 'Custos publicus' mordens Reiko canis fortis et bonus fuit. Sed postquam adiutor ille custodum publicorum in maleficis investigandis et capiendis assuevit potius custodes publicos quam scelestos mordere, ex officio dimissus est. Praetor urbanus oppidi Magnae Aquae Cadentes (Greats Falls, in civitate Montana) in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis siti: "Olim Reiko magno usui nobis fuit", inquit, "sed nunc onus factus est. Neque civem innocentem neque sceleratum momordit, sed semper custodem publicum." Canis pastoralis Germanicus ante septem annos munus suum susceperat. Anno 1994° autem Reiko alicui viro, qui in custodem publicum sclopetaverat et in domum se recipiens portas inaedificaverat, arma adimere debuit. Cum custodibus publicis non succederet portam latebrarum viri armati materia displosiva effringere, Reiko non moratus femur collegae humani momordit. Paulo post in exercitatione nocturna iterum collegam bipedem dentibus captavit: tum custodem publicum militarem elegit. Amor volat undique… Vere ineunte femina cycnea iuvenis quoque die matutina hora septima et media in fine pistae aeroplani meridianae aeriportus Lucani-Agno (Lugano-Agno) in pago Ticinensi Helvetiae siti consedit. Periculum erat, ne avis in helicis aeroplani avolantis incideret. Res etiam difficilior facta est, cum cycnus ad feminam venit et amore captus eam semper comitatus est neque umquam reliquit. Cum par cycneum commeatui aeroplanorum periculum esset, a lacu Ceresio (Lago di Lugano) in lacum Verbanum (Lago Maggiore) translatum est. Ibi volucres amantes quieti amore frui pergere possunt. Daniel Weissmann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |