Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1998 - fasciculum 122
De iubilaeis hoc anno celebrandis (Pars prima)

.

Quid anno 1798Âș in patria nostra actum sit

Anno 1798Âș res magni momenti Helvetiam concusserunt. Confoederatio (vulgo: Eidgenossenschaft) pristina tredecim pagorum (vulgo: Kantone) corruit atque novacivitas instaurata est, res publica enim Helvetica, quae dicitur.
Duodevicesimo saeculo confoederatio Helvetica nil nisi foedus laxum erat. Singuli pagi suo iure gubernabantur. In pagis urbanis, velut Bernae (Bern) Turicive (Zürich), tantummodo pauci patricii de sorte rei publicae decernebant. Sed etiam in pagis ruralibus oligarchia quaedam nonnullarum familiarum nobilium potestatem obtinebat. Quaedam regiones, velut Argovia (Aargau), Thurgoviave (Thurgau), sub dicione aliorum pagorum erant. Ibi indigenae a praefectis alienis regebantur.
Attamen regimina haec, etsi non erant democratica, quoad aspectum recentissimum, non erant tyrannides sive dictaturae. Magistratus summi plerique non commodis suis, sed saluti populi studebant. Itaque homines gubernati plurimi contenti erant. Saeculum duodevicesimum aetas prospera erat patriae nostrae. Pauci modo, imprimis cives bene exculti et divites, sed a regimine exclusi, clam rerum inversionem moliebantur.
Anno autem 1789Âș in Francogallia magna revolutio exarsit. Regi primum auctoritas, deinde honos, denique caput demptum est. Homines revolutionarii, qui se pro libertate, fraternitate, paritate pugnare affirmabant, crudelissime in eos saeviebant, quoscumque revolutionis inimicos esse suspiciebantur. Ceterum non sufficiebat eis populum ipsorum 'liberare', sed ceteris populis quoque revolutionis donum inferre studebant.
Sic anno 1798Âș etiam Helvetiam aggressi sunt. In ipsa Helvetia regentes nesciebant, quid agerent. Alii cum Francogallis loqui et eos sedare conati sunt, alii suaserunt, ut armis tantum esset loquendum cum invasoribus. Praeterea unusquisque pagus solus erat, solus stabat, solus suae ipsius sorti providebat.
Mense iam Ianuario copiae Francogallicae in Valdensem pagum (Canton de Vaud/Kanton Waadt) irruerunt. Cuius incolae mente fere et gaudio capti circum arbores libertatis saltaverunt et occupatores laeti salutaverunt. Iam obliti erant maiores suos anno 1536Âș etiam Bernenses liberatores salutavisse et semetipsos bene per tria fere saecula sub dicione Bernensi vixisse (anno 1653Âș immo milites Valdenses Bernensibus in supprimenda rusticorum rebellione adfuerant!).
Die 5Âș mensis Martii milites Francogalli Bernam urbem occupaverunt, etsi Bernenses eodem die Francogallos iuxta Culmen Novum (Neuenegg) superaverant. Alius enim exercitus Francogallicus apud Lignum Canum (Grauholz) Bernenses minimo virorum et immo mulierum (!!) numero pugnantes proelio brevi devicerat. Sic Berna, quae inde ab urbe condita, id est ab anno 1191Âș numquam ab invasoribus penetrata erat, victa et occupata est. Non modo ursi e fossa ursorum abducti sunt, sed etiam rei publicae thesaurus permagnus Francogallorum spolia factus est. Sunt, qui Napoleonem generalem (et postea imperatorem factum) eo ipso thesauro Bernensi expeditionem Aegyptiacam praeparasse et solvisse dicant. Qua expeditione magis contra Anglos quam contra Aegyptos suscepta Napoleo militibus pyramidas admirantibus dixisse fertur: "Admiramini! Quattuor saecula in nos despiciunt!"
Homines Bernenses a militibus victoribus crudeliter tractati et spoliati sunt. Quicumque nunc libertatem advenisse speraverant, decepti sunt: Arma Francogallica multo magis premebant quam regimen patriciorum Bernensium mite et paternum.
Ceteris pagis autem decernendum erat, utrum se dederent an pugnam armatam susciperent. Francogalli enim Helvetiam omnino novam creaverunt: pagos pristinos aliter dividerunt, pagi tantum partes administrativae erant neque iam civitates sui iuris, potestas plena et unica regimini 'Helvetico', quod dicebatur, erat. Quod regimen Aroviae (Aarau) sedem habebat. Vectigalia pristina abolita sunt (sed novis suppleta!), unicuique viro ius legatos creandi tributum est. Attamen Helvetia non libera erat, quod regimen Helveticum nil efficere poterat nisi Francogallis permittentibus. Imprimis religio vehementer supprimebatur, cum Francogalli revolutionarii fidem Christianam superstitionem putantes novum rationis cultum instituissent.
Pagi autem Helvetiae interioris catholici ecclesiae libertatem defendere quam servi Francogallorum esse malebant. Itaque armis sumptis contra copias maximas Francogallicas bellaverunt. Praecipue Suitenses (Schwyzer) strenuissime pugnaverunt et proelio iuxta Turrim Rubram (Rothenthurm) mense Maio gesto victores abierunt. Se tam fortes praestiterant, ut immo generalis Francogallus admirans pacem satis propitiam offerret. Suitenses se non diutius resistere posse bene scientes pacem inierunt. Pars novae rei publicae Helveticae facti sunt, sed milites Francogalli Suitiae (Schwyz) partem interiorem non penetraverunt.
At mense Septembri Subsilvani (Nidwaldner) regimen Francogallicum tolerare non iam voluerunt. Libertatis pristinae et maiorum praeclarorum memores arma sumpserunt et contra exercitum tunc temporis mundi optimum pugnare ausi sunt. Francogalli seditionem cito suffocaverunt et horribilissime in Subsilvanos, etiam in mulieres liberosque, saeviverunt. Vici incensi sunt, homines mactati vel torsi. Quod nonnulli Suitenses Subsilvanos adiuverant, Francogalli sub praetextu pacis laesae etiam Suitiam occupaverunt et vastaverunt. Tali modo libertas, fraternitas, paritas in nostram patriam inductae sunt!


Carmen illo tempore a Ioanne Kuhn compositum miseriam bene describit:









texte à gauche
texte à droite


texte à gauche
texte à droite



lkjkl





Puer, montem ascendamus,
praesto sint campanulae.
Taedet domi me manere,
Galli memet fugavere.
Vae, nobis vae!
Bueb, mir wei uf ds BĂ€rgli fahre,
leg di Treichle a em Veh.
Ma nümmeh deheime blibe,
d'Franze möchte mi vertribe.
O je, o je!


1. Puer, montem ascendamus,
praesto sint campanulae.
Taedet domi me manere,
Galli memet fugavere.
Vae, nobis vae!

1. Bueb, mir wei uf ds BĂ€rgli fahre,
leg di Treichle a em Veh.
Ma nümmeh deheime blibe,
d'Franze möchte mi vertribe.
O je, o je!






texte à gauche

texte à droite


texte à gauche


texte à droite



lkjkl

















2.
At in monte vita laeta,
2.
Uf em BÀrgli isch guet lÀbe,

absunt Galli copiae,

d'Franze bruuchsch de da nid z' gseh,

patria sed et aspectum

aber luegsch i ds LĂ€ndli use,

foedum praebet et abiectum.

faht's di notti afa gruuse.

Vae, nobis vae!

O je, o je!




3.
Non iam tempus est antiquum,
3.
's si nümmeh di alte Zeit,

res sunt adversariae:

's het ke Glück und SĂ€ge meh:

Et thesaurum abstulerunt

D's GĂ€ld isch alls vo danne gfergget,

populumque terruerunt.

Land und Lüt, alls isch verhergget.

Vae, nobis vae!

O je, o je!




4.
Non iam patres nostri cari
4.
Üsi guete GnĂ€dige Herre,

praesunt nostrae patriae:

die regiere üs nümmeh:

Volunt rustici regnare

D'Buure wotte itz regiere,

nescientes recitare.

mÀnge cha nid mal buechstabiere.

Vae, nobis vae!

O je, o je!




5.
Libertatem acclamarunt
5.
Vo dr Freiheit chöi si schreie,

- dolent nostrae animae!

's tuet eim fry im HĂ€rze weh!

O, libertas emigravit

D'Freiheit isch ja ganz verschwunde,

nosque Gallus superavit.

und a d'Franze si mer bbunde.

Vae, nobis vae!

O je, o je!




6.
Quales homines sunt facti?
6.
Was isch us de Mönsche worde?

Mentes plane aliae!

O, me kennt se nümme meh!

Exsecrantes et potantes

Flueche, frĂ€sse, suuffe, schwöre,

vides Deum ignorantes.

weder Gott no Mönsche ehre.

Vae, nobis vae!

O je, o je!




7.
Sed - pro Deus! - iam senesco
7.
Doch, Gottlob, i bi ja alte,

saetae et sunt candidae.

mini Haar si wyss wi Schnee.

Terra debet si perire,

Söll de ds ganze Land verdĂ€rbe,

malo quoque interire.

isch's am beschte, hüt no z' stĂ€rbe.

Vae, nobis vae!

O je, o je!





Annis subsequentibus res parum mutatae sunt. Immo copiae Austriacae et Russicae Francogallos superandi cupidae per nostras regiones migraverunt sic miseriam augentes. Anno 1799Âș in Helvetia complura proelia inter exercitus alienos gesta sunt. Helvetii ipsi partim Francogallos, partim Austriacos Russosque adiuverunt. Anno 1802Âș Francogallis per breve tempus ex Helbvetia regressis bellum civile inter Helvetios diversarum partium, id est 'patrioticae' et 'conservativae', ortum est, quod, cum armis modo simplicibus et paucis certaretur, bellum baculorum (Helvetico-Theodisce: StĂ€cklichrieg) vocabatur. Anno 1803Âș Napoleo Helvetiis novam constitutionem imposuit, qua pagi pristini restituti, sed regiones, quae antea sub dicione aliorum pagorum fuerant, pagi novi facti sunt. Res publica Helvetica 'una et individibilis' non iam exstitit!
Martin Meier

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera