![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1997 - fasciculum 121
Ausonii poetae versus de medicis malis
. D. Magnus Ausonius, filius medici Burdigalae vitam agentis, poeta praeclarus quarti p.Chr.n. saeculi erat. Versus quoque fecit de duobus medicis malis: I Languentem Caium moriturum dixerat olim Eunomus. Evasit fati ope, non medici. Paulo post ipsum videt (1), aut vidisse putavit, pallentem et multa mortis in effigie. "Quis tu?" - "Caius", ait. -"Vivisne?" - Hic abnuit. "Et quid nunc agis hic?" - "Missu Ditis", ait, "venio ut, quia notitiam rerumque hominumque tenerem, accirem (2) medicos." Eunomus obriguit. Tum Caius: "Metuas nihil, Eunome. Dixi ego et omnes nullum, qui saperet dicere te medicum." II Languenti Marco dixit Diodorus haruspex ad vitam non plus superesse sex dies. Sed medicus divis fatisque potentior Alcon falsum convicit illico haruspicium, tractavitque manum (3) victuri, ni tetigisset: Illico Marco sex periere dies. D. Magnus Ausonius Tradidit: Barbara Maier 1) Eunomus videt 2) a terra in orcum 3) manus = pulsus venarum |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |