![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1997 - fasciculum 121
De medicinae ortu
. Sic medicinam ortam, subinde aliorum salute, aliorum interitu, perniciosa discernentem a salutaribus. Repertis deinde iam remediis, homines de rationibus eorum disserere coepisse. Nec post rationem medicinam esse inventam, sed post inventam medicinam rationem esse quaesitam. Apud empiricos morbi cognitio extra artem, medicina intra usum est. Talia scripsit Cornelius Celsus aetate Tiberii. Saeculo XIIIo ineunte res non aliter se habet, cum Gervasius Tilleberensis, Mareschalius Regi Arelatensis, Ottoni quarto, Romanorum imperatori, librum dedicavit, cui titulus est 'Otia imperialia'. Hoc in libro de faba versa et eius efficacia legi possunt haec: Erat in confinio civitatis Neapolitanae mons excelsus, qui fumum eructuat et interdum ardentissima ligna proiicit, exusta in carbonis colorem. In huius sane montis aestuantis ascensu crescit herba, quam vulgus fabam inversam nominat, ad altitudinem novellae nucis alta foliis, ut nucis, amplis subacuris. Huius fructus, sicut fabae, siliquis includitur, ea tamen diversitate, quod dependent terramque respiciunt, cum econtra fabarum siliquae in altum protendantur. Est autem huius potentia satis ridiculosa; si enim ipsam cum oratione dominica ter repetita genu flexo collegeris: orans, ut qualem vultum praetendis, talem gustans ex ea protrudas; sine dubio hunc ipsum habere effectum conspicies. Si colligendo ridens, risum ex ea speras, gustans usque ad solis occasum ridebis sine intermissione; si fletus simulas, flebis falsa quasi pietate turbatus. Si nauseam aut egerendi gestum exprimis, id idem continget comedenti. Et scriptor: "Nec his fidem dedissem, si non ipse probassem; cum summo labore, ardua montis illius petens, herbam repperi in caverna montis sub castro, quod indigenae 'Summam' nominant, quod Regis speciale est, munitione firmissimum." Revera ad ipsam curandi rationem nihil plus confert quam experimentiam et rerum naturae contemplationem. Suo in libro Gervasius de aqua, qua potata reparat vires. In Britannia maiore, episcopatu Connetrense et Comitatu de Staford ad radicem montis, cui 'Mabul' indigenae nomen indiderunt, est aqua in modum paludis amplae diffusa, in territorio villae, quam 'Magdalenam' dicunt. In hac palude aqua est limpidissima et silvae infinitae continua, quae tantam habet in reficiendis corporum viribus efficaciam, quod quotiens venatores cervos aliasve feras insecuti fuerunt usque ad equorum lassitudinem, si in ipso aestuantis solis ardore aquam gustaverint ac equis exposuerint hauriendam, sic amissas currendi vires reparant, quod non cucurrisse dietam, sed vix attigisse iam coeptam, arditteris. Nec absimilis est herbae cerifolii aut panis calidi, ut, quibus mustela ex diutina cum serpenta concertatione lassata se implicat, ut ex confricatione herbarum amissas resumat vires. Est etiam in civitate Neapolitana civitas Puteolana, in qua Virgilius ad utilitatem popularem et admirationem perpetuam balnea construxit, miro artificio aedificata, ad cuiusvis interioris ac exterioris morbi curationem profutura, singulisque cochleis singulos titulos superscripsit, in quibus notitia erat, cui morbo quod balneum deberetur. Verum novissimis diebus, cum apud Salernum studium Physicorum vigere coepisset, Salernitani invidia tacti titulos balneorum corruperunt, timentes, ne divulgata balneorum potentia lucrum practicantibus auferret aut diminueret. Ipsa tamen balnea pro maxima parte intacta diversis morborum generibus medelam tribuunt. Suspecta quoque sunt illa, quae certam incolarum non habent notitiam, aut ad virtutem memoriam, eo, quod inter duo contrariorum effectuum infirmitas confici potius quandoque posset quam curari. Etiamsi res ad curandum repertae sunt, morborum causae tamen plerumque obscurae manserunt. Stella Gitta |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |