RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1997 - fasciculum 121
Quid de medicis eorumque arte poetae Latini senserint
. Primo saltem aspectu plerique poetae Latini medicos parvi fecisse videntur eorumque arti obstinate diffisi esse. In Plauti comoedia, quae 'Menaechmi' inscribitur, medicus quidam ineptus agens inducitur, qui hominem mente quidem sanum, iustis autem de causis exasperatum, pro insano ac dementi accipit, adeo ut constringendus ilico ab eo esse putetur. Ridiculus sine ullo dubio iudicandus est medicus iste, qui (act. V, scaen. VI) utrum vinum album an atrum bibere soleat aegrotum interrogat, quasi de magni momenti indicio agatur ad amentiae signa cognoscenda. Cato ille Censorius in 'Libris ad Marcum' (fragm. 1 Jordan) filium imprimis admonendum esse censet, ut medicos natione Graecos caveat, quos ille conspiravisse arbitratur, ut universos Romuli nepotes ad internecionem redigerent: qua vero sunt Quirites credulitate ac stultitia, periculum esse ne satis amplam quoque mercedem carnificibus suis impendant! In XXXVII 'Carminum Priapeiorum', quae, ut inter omnes constat, alii ab Ovidio, alii a Martiale, a Petronio alii composita esse opinantur, misellus quidam homuncio loquens repraesentatur, qui Priapo votum soluturus ait maluisse se deum illum masculinae potentiae patronum exorare quam dubia atque incerta chirurgi opera uti: quam parvi temporibus illis medici existimari soliti sint, etiam isto ludibundo iocosoque apparet documento. Ad ipsum nunc Martialem transeamus. In duobus epigrammatis libri primi (XXX et XLVII) (1) Diauli cuiusdam fit mentio, vespillonis e medico subito facti: at poeta maligna mordacitate subicit nullam re vera mutationem evenisse, cum eadem cura, hominum scilicet sepeliendorum, et chirurgi et vispillonis propria esset atque utrique muneri communis. In nono libri quinti epigrammate (2) superbior artis medicae cultor, nomine Symmachus, ludibrio irrisuique habetur, qui centum comitatus discipulis aegrotos visere consuevit. Ut aliquid experiendo addiscant, cunctorum mediastinorum manibus aquilone gelatis iacentis membra contrectanda offeruntur: ex quo fit, ut febri aestuare incipiat, qui ante tot medicorum adventum febrem non habuerit. In decima satira Iuvenalis fuse copioseque ostendit quam graviter homines in deorum favore invocando errent ac decipiantur, cum id plerumque petant, quod non impetrare melius fuisse sera inutilique paenitentia concludant. Tam multa dicit poeta esse senectutis (cuius adipiscendae desiderio nemo non flagret) incommoda, ut brevius faciliusque enumerari possint aegroti, quos Themison autumno occiderit uno (v. 221): etiamsi per incidens, id est meracae comparationis modo, venenati sales vibrantur in imperitum medicae artis usurpatorem. Non omnes autem Latinos poetas in medicis criminandis obtrectandisque consensisse dixerim. Ad Tironem hauddum libertum factum (diem vero manumissionis appropinquare ex epistula ipsa apparet) sedula sollicitudine scribens (ad Fam. XVI, 14), Cicero ne impensis parcatur praecipit, dummodo sanitatem quam primum Tiro ipse recuperet: summus orator medico plane confidere videtur, cui quantum mercedis poscet solvi iubet; erat autem, ut facili coniectura conicimus, perspicacior ac diligentior medicus, qui idcirco Tironem ex corpore laborare intellexerat, quod animo angeretur: quae cum ita essent, animi vires refovendas recolligendasque, ut bona tandem corporis valetudine notarius ille frueretur. Nec vero praetereundus silentio est ille 'Aeneidos' locus (XII, 391 sgg.), ubi Iapyx Troianorum duci saucio pro facultatibus suis succurrens inducitur. Medicus ille amplioribus pretiosioribusque Apollinis donis (augurio scilicet, citharaeque, celeribusque sagittis) medendi usum anteposuerat, quo dilecti vitam parentis prolataret. "Mutas agitare inglorius artes" (v. 397): hisce verbis Vergilius significat quam patienter, quam silenter, quam modeste exercenda sit ars a professione cuius non sint magni honores cultoribus exspectandi; esse autem divinum munus sedare dolorem, immo nihil prorsus inveniri quo dilucidius pateat esse hominem, si homo re vera sit, imaginem Dei ac figuram. Orestes Carbonero (1) Chirurgus fuerat, nunc est vispillo Diaulus: Coepit, quo poterat, clinicus esse, modo. (I, XXX) Nuper erat medicus, nunc est vispillo Diaulus: Quod vispillo facit, fecerat et medicus. (I, XLVII) (2) Languebam: Sed tu comitatus protinus ad me venisti centum, Symmache, discipulis. Centum me tetigere manus aquilone gelatae: Non habui febrem, Symmache, nunc habeo. (V, IX) |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |