RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1997 - fasciculum 121
De medicorum antiquorum mercede
. Hippocrates, ille medicus Graecus, a discipulis suis petit, ut parvas mercedes sequantur. E pavore aegroti fructum capere non licet. Modus numquam transeundus est. Medici publici, a magistratibus oppidorum acciti, saepe bonam mercedem accipiunt. Secundo a.Chr.n. saeculo medicus praeclarus nomine Meophantos in urbem Amphissam advocatus est. Officia eius cumulate reddita sunt. Non solum magnam pecuniam accepit, sed etiam villa magnifica et fundus latus ei usui erant. Temporibus imperatorum Romanorum mercedes medici non iam ad certam legem revocantur. Itaque eas ignoramus. Certe autem parvae non erant. Plinius Maior in 'Naturali Historia dicit medicinam artem maximo quaestu esse. Medici, quorum nomina celebrantur, magnam pecuniam ex arte perficere possunt. Bona aegrotorum spectantes rationes conficiunt. Insuper honoraria exspectant, quibus homines denuo validi meritam gratiam referre debent. Medici ipsi se obligant, ne aegrotis noceant. Secundum ius Romanum enim nex neglegentia effecta vel vulnera voluntate facta iudicum sententiis traduntur. Nonnumquam res pretii modum excedentis in iudicium venit. Plinius Maior narrat de medico nomine Charmis, qui nihil nisi de commodis suis cogitabat et ab aliquo aegroto mercedem nimiam petivit. Itaque Claudius imperator eum tanto damno coegit. Sed medicus iste brevi tempore rursus dives factus est. Persaepe servi ab emptoribus ad medicos ducuntur, qui de valetudine eorum iudicent. Medicus falsum iudicans in ius vocari potest. Medici, qui heredes ex asse fiunt, famam pessimam habent. Itaque Hippocrates medicis consilium dat, ne testamenta captent. Barbara Maier |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |