Eclectica
 
 
 



Imprimer


RUMOR VARIUS
Anno 1997 - fasciculum 121
Quomodo medici Graeci Romae auctoritate sua utantur

.

Graecia expugnata multi medici Graeci Romam ad artem medendi exercendam se conferunt. Antea pater familias morbos herbis et carminibus depellere conabatur. Romani per longum tempus medicis Graecis adversantur. Victores saepe a victis discere abhorrent. Certe magnus numerus fraudatorum, qui cum medicis doctis Romam invadunt, dignitatem ordinis medicorum spoliant ipsique male audiunt. Cato Censorius, Graecorum inimicus, filio suo consilium dat, ut medicos Graecos vitet. Putat enim Graecos Romanos arte sanandi necare velle. Cato ipse homines aegrotos brassica sanare vult. Affirmat urinam ipsam hominis brassicam edentis effectum salubrem habere. Multis annis post medici Graeci famam optimam consequuntur et medici Romani simulant se a Graecis originem trahere, ut in societatem laudum eorum veniant.
Caesar medicis Graecis civitatem tribuit et Augustus semper aegrotans eos magistratus instituit. Primo p.Chr.n. saeculo opus egregium de medicina editur. Auctor eius, nomine Aulus Cornelius Celsus, medicus certe non est. Est autem vir doctus varia scientia praeditus, qui res diligenter penitusque cognoscit.
Celsus tres partes scientiae medendi enumerat. Pars prima, quae victu medetur, 'diaitetiké' () nominatur, pars secunda, quae medicamentis curat, 'pharmakeutiké' (), pars tertia, quae manu curat, 'cheirurgía' () appellatur. De medico, qui manu curat, multum dicit. Iuvenis esse debet aut satis iuvenis. Opus est oculos acie optima esse. Manibus tremere non licet. Cum secandum est, medicus clamores hominum neglegere debet. Celsus 'diaitetikén' magni aestimat. Iussus eius breves sunt: si homo aeger nimis multa edit, stomachus eius vomendo liberandus est.
Barbara Maier

 
© Editions Eclectica 2006-2009 |  Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera