RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1997 - fasciculum 121
De lapicidinis usque ad sententiam tabulae inscriptam
. Duae classes Latinae vici Duedingensis magno cum gaudio et maximo cum labore sententias Latinas lapidibus inscripserunt. Qua de causa in vicum Liesberg prope Basileam situm vehiculo vecti sunt. Ibi dominus Thomann duas horas visitantibus lapicidinas familiae suae monstravit: saxa pulcherrima colore flavo, machinas nomine caterpillario, quae saxa transportant, machinas, quibus saxa tabulas faciendi causa secantur, machinas, quibus superficies tabularum acuuntur. Postremo dominus Thomann classi nonnullas tabulas donavit - sine ullo pretio - , ut iis sententias antiquas Latinas Graecasque caelarent. Domi dominus Kilchoer, sculptor, tabulas paravit, dum magister linguae Latinae machina computatrice sententias scidae perlucidae inscribit. Nunc discipulorum erat litteras in lapide imitare. Sic sententiae legi poterant sicut stilo plumbo inscriptae essent. Tandem malleo et caelo labor difficillimus caedendi incipit. Bene accidit, ut magister Kilchoer semper aderat sine mora adiuvans. Sine auxilio eius…summa horribilis esset. Una littera unius horae labor est, post scholam! Sed quid dixerunt maiores nostri? De nihilo nihil / Per aspera ad astra / Omnia vincit Amor / Carpe diem / Ubi bene, ibi patria / O tempora, o mores! / Ευρηκα / Παντα ρει / Γνωθι σεαυτον . Ecce sententiae tabulis inscriptae (a sinistra ad dextram partem): OMNIA VINCIT AMOR (Vergilius), UBI BENE IBI PATRIA (Cicero), ΕΥΡΗΚΑ (Archimedes), ΓΝΩΘΙ ΣΕΑΥΤΟΝ (Thales), ΠΑΝΤΑ ΡΕΙ (Heraklit), O TEMPORA O MORES (Cicero). Haec igitur sunt sententiae, quas tabulis caelavimus. In cubiculo Latino muris affigentur ad maiorem gloriam linguae Latinae. Contenti et superbi sumus. Dominis Thomann et Kilchoer plurimas gratias agimus. Quis stupet, quod discipuli, qui in classi inferiore sunt, idem facere cupiunt?! Ingrid Bertschy Nadine Durot Corinne Gander Yasemin Göksu Martin Kuriger |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |