RUMOR VARIUS
|
|
Anno 1997 - fasciculum 121
ARANEA NIGRA
. fabula a Ieremia Gotthelf poeta Helvetico scripta (Die Schwarze Spinne, ed. a. 1842) Pars quarta et ultima: At sacerdos non audivit, eorum sermonem neglexit; promotus impetu mirabili tamquam alis precum suarum impositus approperabat acclivitatem ecclesiasticam, pedes eius nullo lapide offensi, oculi nullo fulgure obcaecati sunt; tremuli autem, longe ab eo remoti, re sanctissima, quam sacerdos ipse gessit, obtecti, ut putaverunt, Iohannes et sacrista eum secuti sunt. Iisdem ante vicum, ubi in vallem demittitur acclivitas, subito sacerdos constitit et manu oculos supertexit. Infra sacellum in fulguris lumine nitet penna rubra et sacerdos oculis acribus videt e nemore viridi eminere caput nigrum, in quo nutat penna rubra. Diutius cum spectaverit, in acclivitate ulteriore conspicit trucem speciem cursu rapidissimo quasi venti impetu vehentissimo advolantem ad caput obscurum, in quo vexilli instar nutat penna rubra. Tum sacerdos conflagravit sancto impetu pugnandi, quo, ubi primum malum suspicati sunt, corripiuntur ii, qui corda habent Deo dedicata, sicut granum seminis corripitur instinctu vitae in se invadentis, sicut flos eodem invaditur, ut dehiscat, sicut corripitur heros, si hostis gladium sustulit. Qualis homo sitiens in fluctus fluminis frigidulos, qualis heros in proelium, talis sacerdos rapide se demisit de declivi, se proripuit ad pugnam audacissimam faciendam, se pressit medium inter virum viridem atque Christinam infantem manibus alterius imposituram, iis voce sonorissima interpellavit tria nomina omnium sanctissima, sanctissimam rem attinens ad faciem viri viridis, infantem aspergit aqua benedicta, simul Christinam. Tum horribili ululatu sublato vir viridis avehitur, tamquam virga ruboris flammei aufertur coruscans, usque dum a terra devoretur; Christina, cum aqua benedicta sit attacta, atroci cum sibilatu marcescit tamquam lana igni indita, tamquam fomes aquae iniectus, sibilans, flammas agens corrugatur in araneam nigram, tumidissimam, formidulosissimam faciei suae insitam, una cum ea corrugatur, sibilando in eam transit, quae nunc veneno abundans, contumax medio infanti insidet, sacerdotem aspectans rabidis oculis coruscantibus. Is eam aqua benedicta aspergit, ut stridor audiatur quasi lapide calido aqua profana consperso; aranea magis magisque augetur, pedes suos nigros latius latiusque porrigens super infantem, aspectans sacerdotem duris oculis etiam trucioribus; tum is religiosa sua fide ardentissima firmatus eam comprehendit manu audaci. Sibi videtur manum immittere aculeis fervidissimis, sed immotus comprehendit, malam bestiam abiecit, cum infante apprehenso sine mora ad matrem approperat. Pugna sacerdotis finita, desiit etiam pugna nubium, quae reproperaverunt in cameras suas opacas; mox tranquillo lumine stellarum micuit vallis, in qua brevi ante saevierat proelium furiosissimum, sacerdos spiritu fere exanimatus domum properando advenit domum, in qua matri atque infanti illatum erat facinus nefarium. Ibi mater adhuc torpuit, acuto clamore sublato anima eius defecerat; iuxta eam tremula sedit anus, quae adhuc confidit Deum potentiorem esse quam diabolum peiorem. Eo quod sacerdos matri reddidit infantem, reddidit vitam. Mater resuscitata, simul ac conspexit infantem, tanto gaudio effusa est, quantum nemo novit nisi angeli caelestes, et sacerdos infantem matris bracchiis impositum baptizavit in nominis Patris et Filii et Spiritus Sancti; infans nunc in aeternum ereptus erat e vi diaboli, nisi se sua sponte isti traditurus foret. Sed contra istum servatus est a Deo, in cuius potestatem anima sua tradita erat, cum corpus remaneret veneno araneae imbutum. Mox anima eius recessit, corpusculo tamquam usturis notato. Flevit quidem mater, sed, ubi omnis pars eo recedit, quo pertinet, ad Deum anima, ad terram corpus, ibi serius ocius praebetur solacium. Sancto officio suo functus sacerdos coepit sentire insolitum pruritum manus atque bracchii, quibus araneam abiecerat. Vidit manum suam parvis maculis nigris obsitam esse, quae manifeste augebantur et intumescebant; ipse perfundebatur horroribus mortiferis. Mulieribus benedictis domum properavit; ut erat pugnator fidelis, arma sancta eo laturus erat, quo pertinuerunt, ut post se alii praesto forent. Bracchio altius intumescente, nigris tuberibus altius altiusque inturgescentibus luctatus est cum fatigatione mortifera, sed non succubuit. Cum ad acclivitatem ecclesiasticam advenisset, vidit Iohannem, patrem Dei oblitum, qui, ubi mansisset, nemo sciverat, media in via supinum. Eius facies fuit tumidissima et fuliginosa, in qua sedit aranea magna et nigra et formidulosa. Cum parochus venisset, illa se inflavit, truces horruere capilli dorsales, aspectavit eum trucibus oculis torpentibus et scintillantibus, cattae similis in faciem inimicissimi insulturae. Tum sacerdos benedictione armisque sanctis sublatis effecit, ut aranea cohorreret, longis pedibus de facie nigra reperet, in gramina sibilantia evanesceret. Denique sacerdos domum iit, sanctissimum in loco recto deposuit, cum corpus eius doloribus saevientibus ad mortem raperetur, anima sacerdotis dulci pace exspectabat Deum, pro quo iuste pugnaverat forti pugna divina, nec diu sivit Deum eam exspectare. At pax tam dulcis, qua Dominus tranquille exspectatur, nec fuit in valle extrema nec in summis montibus. Ex eo momento temporis, quo Christina cum infante rapto de monte erat devecta ad diabolum, immani terrore commoti sunt omnes. In tempestate horrenda homines morte territi tremuerant, nam ex animo sciverunt, se, si delerentur manu Dei, hoc meruisse. Tonitribus et fulguribus finitis ostiatim nuntiatum est parochum infantem relatum baptizavisse, sed neque Iohannem neque Christinam visam esse. Prima luce omnium facies pallidae fuerunt neque sole pulchro coloratae sunt, nam omnes bene sciverunt nunc demum ventura esse omnium terribilissima. Nunc auditum est parochum mortuum esse tuberibus nigris obsitum, inventus est Iohannes facie nigrata, et de aranea nigra, in quam mutata esset Christina, audita sunt verba mire conturbata. Dies fuit serenus, ad messem faciendam aptissimus, sed nulla manus mota est laboratum; homines concurrerunt, ut fieri solet die post diem, quo aliqua calamitas magna facta est. Nunc demum in animis suis trementibus vere senserunt, quid esset immortali anima se redimere ab aerumna et tribulatione humana, senserunt esse Deum in caelo omnem iniuriam miseris infantibus inopibus illatam horribiliter ulciscentem. Itaque trementes constabant et querebantur; ei, qui fuit apud alios, non iam licuit domum ire, tamen rixae et lites in iis erant, unus culpam in alium transferebat, nemo non contendebat se dissuasisse et praemonuisse nemoque non assentiebatur noxiis poenam esse luendam, si quidem sibi suaeque domo parceretur. Si in hac terribili exspectatione et litigatione novam victimam innocentem invenissent, ne ullus quidem fuisse, quin spe propriae salutis nefarie ageret in eam. Tum media in multitudine aliquis clamorem sustulit, qui sibi videretur pedem posuisse in spina fervidissima, quasi pes ad pavimentum affixus esset clavo fervidissimo, medulla ossum suorum flammis perflueretur. Disiecta est multitudo, omnes conspexerunt pedem, versus quem manus clamantis est propulsa. At in pede sedit nigra et magna aranea, circumspectans torpidis oculis trucibus et malevolis. Tum omnium riguit sanguis in venis, spiritus in pectore, visus in capite, et aranea tranquille et malevole circumspectabat oculis torpidis, et pes illius nigratus est, in corpore videbantur ignis et aqua inter se pugnare furiosa cum sibilatione; angore disiecta sunt vincula terroris, multitudo discurrit. At aranea mirabili cum celeritate sedem suam primam reliquit, super eius pedem, ad illius calcem cucurrit, ut corpora pervaderentur ardoribus atrocibusque clamoribus etiam vehementius fugarentur fugientes. Terrore mortis perfusi tamquam bestiae ferae a saevis venatoribus agitatae quam rapidissime accurrerunt casas suas nemoque non putavit post se esse araneam neque ullus ianua obstructa desiit tremere timore ineffabili… (Textus completus libello edetur) A. 1842 scripsit JEREMIAS GOTTHELF A. 1997 in Latinum convertit NICOLAUS GROSS Helvetius Germanus Coreanensis |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |