![]() |
RUMOR VARIUS
|
Anno 1997 - fasciculum 121
De Sebastian(o) Kneipp sacerdote medico
. In vico nomine Dillingen ad Danuvium fluvium sito hieme anno 1849o res mira fit: Ad flumini ripam vir quidam stat, rapide vestes exuit, tres quattuorve secundas in aqua gelida sedet et tum frigore tremens vestes iterum induit. Estne ille aliqui insanus? an vitae eum taedet? Nequaquam. Moriturus est, cui medicus diagnosem tuberculosis progredientis fecit. 'Ursum marinum' illum virum 28 annos natum et propter curationis modum durissimum in aqua frigida et propter mores rusticos et agrestes nominant. Nomen eius est Sebastian Kneipp (1821 - 1897), theologiae studiosus. Postea lavationum suarum in flumine recordans scripsit: "Fessus domo exii, refectus et confirmatus redii domum atque cognovi, si quod remedium exstaret, id aquam esse." Sebastian Kneipp natus est die 17o mensis Maii anno 1821o in parvo vico nomine Palus Stephani (Theodisce: Stephansried) in Algovia (Allgäu). Parentibus omnino quinque liberi erant, quorum Sebastian quartus fuit. Pater eius textor pauperrimus erat. Iam a pueris Sebastian Kneipp cupiditate litterarum et scientiarum captus est, sed cum pater eius auxilio egeret in arte textrina exigenda laboriosa, Sebastian eum adiuvare debuit et saepe plagas accepit, cum pater prope iugum libros inveniebat. Nulla pecunia ad studia agenda suppetante Sebastian Kneipp praeter texturam famulum et mercennarium se locavit. Per nonnullos annos omnino viginti clericos adibat, ut sibi in desiderio suo explendo, ut sacerdotem fieri posset, adessent. Frustra. In textrina umida et pulverulenta catarrhum arteriae asperae contraxit. 23 annos natus tandem capellanum propinquum invenit, qui eum in proposito suo assequendo adiuvit. Itaque cum discipulis octo annos minoribus natu studiis incubuit. Examen maturitatis summa intentione et labore tantum perfecit, cum morbo pulmonis vexaretur. In bibliotheca aegrotus studiis incumbens libellum anno 1738o editum cuiusdam doctoris nomine Johann Siegmund Hahn casu invenit, qui de vi salubri aquae nuntiavit. Quam rationem Kneipp postea excoluit et in disciplinam suam de valetudine in quinque columnis posita amplificavit et auxit. Cum Sebastian Kneipp anno 1854o sacerdos inauguraretur, iterum optima valetudine fruebatur. Ad primum munus capellani accessit. Anno 1854o pharmacopola quidam ad episcopum Augustae Vindelicorum (Augsburg) de quaestus deminutione nomen Sebastiani Kneipp detulit. Qui sollerter se defendit: "Si quis aegrotat neque quicquam auxilium invenit et plures iam medicos frustra consuluit - nonne ille mihi adiuvandus est?" Confirmavit: "Sacerdos inauguratus maxima proposita cepi in hac re nihil amplius facere. Sed rem non tam difficilem existimabam, ut tunc mihi occurrit: Ad lectum agrotorum veni, lamentationes eorum audivi - neque eos adiuvare deberem?" Fama percrebruit sacerdotem medicamenta efficacia et pretii modici novisse contra morbos. Quae res annis sequentibus identidem causa simultatum cum pharmacapolis et medicis erat. 'Capellanus cholerae' Kneipp nominatus est, ex quo anno 1854o, cum pestilentia cholerae in illa regione saeviret, nonnullos aegrotos prospero successu curavit. Anno 1855o Kneipp confessarius monasterii Dominicanarum in vicum nomine Wörishofen translatus est. Ibi Kneipp monachas nobiles et pias se putantes ad praedium colendum incitavit, et ipse manus iniecit. Mox rustici desierunt istum clericum, quem simplicem putabant et qui rationes et instrumenta agriculturae emendare voluit, deridere, cum ille re vera maiora poma terrestria meteret et pecus nitidius in pascua ageret. Anno 1874o Sebastian Kneipp librum composuit titulo 'De Friderico agricola sedulo' ('Fritz, der fleissige Landwirth'), et alia quoque opera de agricultura edidit. Accepit diploma honoris de agricultura meritorum causa. Curare et sanare non desiit. Fama viri miracula conficientis eum sequebatur. Nonnullos petentes suo more rustico dimisit, sed aegrotantes frequentiores ad eum venerunt. Interdum longae ordines exspectantium ante officinam lavatoriam monasterii, quam Kneipp in casam balneariam transformaverat, stabant. In monasterio pharmacopolium instituit, a veteribus mulierculis herbarum salutarium peritis consilium petivit, effectum theae in corpus suum diligenter observavit. Nuntii de curationibus miris vagabantur velut de illa femina sanguinis profusione laborante e vico nomine Hartheim, ad quam Sebastian Kneipp vocatus erat, ut extrema unctione eam muniret. Mater 9 liberorum iam 13 hebdomades aegrotans in lecto iacebat, et medicus vaticinatus erat eam intra paucas horas animam cum sanguine effusuram esse. Kneipp ei theam e visco et ex equiseto arvensi (nostra lingua: Zinnkraut) paratam dedit et lavationes frigidas praescripsit. Tum moritura totaliter se recreavit. Cum incolae vici Wörishofen primum propter 'colluvionem aegrotam' - ut dicebant -, quae in vico vagabatur, fremebant, tum nonnulli negotiosi ex hominibus frequenter advenientibus fructum ceperunt: Nova deversoria aperta sunt. Illi de lucro magno faciendo somniare coeperunt, cum Sebastian Kneipp a plurimis aegrotis nullam mercedem postularet. Kneipp adiutores erudivit. Medici frequentes ad eum venerunt, primum suspiciosi, deinde inflammati et admirantes. Nostra aetate Aquae Wö¬rishofen (Bad Wörishofen) vicus recreationis principalis ratione Sebastiani Kneipp utens est. Anno 1886o Kneipp librum titulo 'De mea curatione aquaria' ('Meine Wasser-Kur') divulgavit, ut aegroti domi ipse se curare possent et minus frequentes viculum visitarent et ut ipse nihil aliud nisi munere sacerdotis fungi posset. Sed liber rapidissime venditus est, et aegroti etiam e terris externis ad eum venerunt. Annis posteris Kneipp complures libros composuit Anno 1888o primam domum balneariam aperuit. Nisi ingenio naturali medico praeditus voce tonante in ecclesia praedicavit, homo immani corporis magnitudine, robustus et alacer, in locutorio sedebat, labris saepe morose contractis sigarum tenens, et ad pedes eius canis Pomeranus (nostra lingua: Spitz) et prudens et malignus sedebat. Nonnumquam aegrotos impatienter et rustice tractavit, imprimis superbos et arrogantes nobiles. Sacerdoti vetustiori, qui questus erat, quod vertigine laboraret, respondit: "Eminentia, nimis potas; inde vertigo tibi fit!" Sed sub putamine duro nucleum mollem abscondebat. Imprimis pauperes et famuli et servi ei cordi erant, et inter liberos animus eius effloruit. Confessus est se totam noctem dormire non posse, si quem laeserat. Anno 1897o valetudo Sebastiani Kneipp minuta est: Socius operis, doctor Alfred Baumgarten, in ventre eius tumorem invenit. Kneipp omnes curationes repudiavit nisi suam aquariam et fomenta lutea. Quattuor dies ante mortem doctori Baumgarten fassus est: "Semper homo timidus eram, et duas res timebam, me puero imprimis: virgam et condemnationem aeternam. Et vox intestina mihi clare dixit: Si infernum effugere vis, sacerdos fi." Die 17o mensis Iunii anno 1897o Sebastian Kneipp 76 annos natus animam efflavit. Daniel Weissmann |
|
© Editions Eclectica 2006-2009 | Contact Réalisation NetOpera | PhotOpera |